Authors/Heytesbury/Sophismata/Sophisma 19

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
[Decimum nonum sophisma]
[Quidquid auditur a Socrate profertur a Platone]
[135rb] Quidquid auditur a Socrate profertur a Platone.
Ponatur quod Plato proferat istam propositionem ‘nullus homo est asinus’ et quod Socrates nihil audiat nisi istam propositionem ‘homo est asinus’ vel partem istius quae sit pars illius negativae propositionis prolatae a Platone ‘nullus homo est asinus’. Quo casu posito arguitur sic: omne quod auditur a Socrate est ista propositio ‘homo est asinus’ vel aliquid huius propositionis, sed omne quod est ista propositio vel aliquid illius est prolatum a Platone; igitur quidquid auditur a Socrate profertur a Platone.
Ad oppositum arguitur: propositio affirmativa auditur a Socrate, et nulla propositio affirmativa profertur a Platone; igitur non omnis propositio quae auditur a Socrate profertur a Platone.
Consequentia patet, et assumptum arguitur sic: Socrates audit istam propositionem ‘homo est asinus’, et haec est affirmativa; igitur propositio affirmativa auditur a Socrate. Consequentia patet, et maior, et minor sic arguitur: haec est una propositio categorica cuius principale verbum non negatur per negationem aliquam implicitam vel explicitam; igitur est affirmativa.
Et quod Plato non proferat aliquam propositionem affirmativam arguitur sic: cuiuslibet propositionis prolatae a Platone principale verbum negatur; ergo est negativa. Consequentia patet, et antecedens arguitur sic: omne verbum alicuius propositionis prolatae a Platone negatur; ergo cuiuslibet propositionis prolatae a Platone principale verbum negatur. Consequentia patet, et antecedens arguitur sic: hoc verbum ‘est’ in ista propositione ‘nullus homo est asinus’ negatur, et est omne verbum alicuius propositionis prolatae a Platone; ergo et cetera.
Ponatur autem quod ipse non proferat aliquam propositionem nisi illam ‘nullus homo est asinus’ vel partes illius. Quo posito, patet satis quod omne verbum alicuius propositionis prolatae a Platone negatur, et si sic; ergo, ut prius, quaelibet propositio prolata a Platone est negativa.
Praeterea: falsum auditur a Socrate, et nullum falsum profertur a Platone, quia Plato non profert aliquam propositionem nisi hanc ‘nullus homo est asinus’ vel partem eius, sed ista non est falsa nec aliqua pars eius, quia tunc sequitur quod aliqua pars illius propositionis significaret falsum, et cum totum significet omne illud quod significat aliqua eius pars; ergo tota illa propositio ‘nullus homo est asinus’ significaret falsum.
Praeterea: nihil profertur a Platone nec est possibile quod aliquid proferatur a Platone; ergo non quidquid auditur a Socrate profertur a Platone.
Assumptum arguitur: nam si aliquid profertur a Platone, Plato profert aliquid. Sed arguitur quod non, immo probatur quod hoc sit impossibile: quia si Plato proferat aliquid, sit illud A gratia exempli, tunc vel est A successive prolatum vel subito.
Si dicatur quod subito, contra : nulla vox potest subito proferri, [135va] quia tunc sequitur quod ista vox foret indivisibilis, quia nulla vox divisibilis potest subito proferri, quia ipsa non potest subito extendi per omnes partes alicuius medii in quo profertur, quantumcumque modicum ponatur illud medium esse; igitur nulla vox divisibilis potest subito proferri, nec aliqua vox indivisibilis potest subito proferri, quia nulla vox est indivisibilis nec potest esse indivisibilis, quia quaelibet vox est accidens per subiectum extensum vel in aliquo subiecto, et
quia non est aliqua vox non extensa; igitur nulla vox potest esse indivisibilis; sequitur ergo quod nulla vox potest subito proferri. Et sic non est possibile quod Plato proferat sic aliquam vocem quod ipsa iam sit subito prolata secundum se et quamlibet sui partem et numquam fuit prius aliqua pars illius prolata, nec aliqua pars illius numquam proferetur post hoc; ergo si Plato proferat A vocem, sequitur quod ipse sic proferat quod aliqua pars prius fuit prolata et quod alia adhuc est proferenda.
Sed tamen probo quod Plato non profert A vocem in casu posito: nam A vox non est adhuc prolata nec incipit esse prolata, nam numquam erit aliqua vox prolata antequam quaelibet eius pars fuerit prolata, sed adhuc non est quaelibet eius pars prolata nec immediate post hoc erit prolata; ergo non adhuc est A vox prolata nec incipit esse prolata, quia non immediate post instans quod est praesens erit quaelibet eius pars prolata; ergo non adhuc est A vox prolata nec incipit esse prolata; et si sic; ergo nullus profert A vocem, quia qua ratione aliquis profert A vocem sequitur quod ille profert totam illam propositionem, et non solum unam propositionem, sed etiam totum psalterium suum et missam, posito quod ipse continue proferat de missa quousque protulliset totam missam, et sequitur etiam quod qua ratione ipse profert illam vocem quod infinities ante hoc protulliset ipse illam vocem, et etiam totum psalterium suum, tunc etiam sequitur quod ita cito sicut aliquis incipit dicere aliquod verbum psalterii sui quod ipse incipit dicere totum psalterium suum; et si sic, sequitur quod non pro quolibet psalmo[1] suo quem ipse dixit meruisset ipse unum denarium, et tamen in rei veritate est valdere carum dicere psalterium pro denario.
Item etiam sequitur quod aliquis infinities dixit psalterium suum per unam horam, et tamen potest esse quod ipse non dixit unum verbum psalterii sui, quod apparet falsum. Haec et alia absurda sequuntur ex positione quae ponit quod est possibile quod aliquis proferat aliquam propositionem, sicut alias diffus[s]e ostensum est.
Ad sophisma dicitur quod est impossibile: quia, sicut iam probatum est, non est possibile quod aliquis proferat aliquam propositionem vel aliquid in mundo proprie loquendo de proferre.
Et ad argumentum in oppositum sophismatis, quando arguitur “omne quod auditur a Socrate est ista propositio ‘homo est asinus’ vel pars illius, et omne quod est ista propositio vel pars illius profertur a Platone; ergo et cetera”, huic dicitur quod minor est impossibilis, sicut sophisma.
Et si dicitur quod illud sequitur in casu posito, ad illud dicitur quod casus est impossibilis. Quia tamen illa responsio non vadit ad argumentum nec ad oppositum argumenti; ideo arguitur sic: omne quod auditur a Socrate est prolatum a Platone, sumendo totum illum terminum ‘prolatum est’ pro illo termino ‘profertur’, et tunc red[d]it argumentum, et in casu posito conceditur quod omne quod auditur a Socrate est prolatum a Platone.
Et ad argumentum, quando dicitur quod non, quia nulla propositio affirmativa est prolata a Platone, et aliqua propositio affirmativa est audita a Socrate; ergo non quidquid auditur a Socrate profertur a Platone, huic dicitur concedendo consequentiam et negando antecedens.
Maior enim est falsa: quia haec propositio ‘homo est asinus’, quae est pars illius propositionis ‘nullus homo est asinus’, est affirmativa, [135vb] et illa est prolata a Platone. Et ad argumentum, quando arguitur quod non est affirmativa, quia principale verbum in illa negatur; ergo illa est negativa, et ultra ergo non est affirmativa, [sed] pro isto dicitur negando hanc consequentiam ‘principale verbum in hac propositione negatur; ergo est negativa’. Unde ad hoc quod aliqua propositio sit negativa requiritur quod principale verbum negetur per aliquid[2] illius propositionis, sed sic non est in proposito.
Negatio enim negans verbum principale huius indefinitae ‘homo est asinus’ non est aliquid illius indefinitae, sed illius universalis negativae ‘nullus homo est asinus’; et ideo non sequitur quod illa sit negativa. Ad aliam formam, quando arguitur quod nullum falsum est prolatum a Platone, huic dicitur negando hoc.
Et quando arguitur ulterius quod illa significat falsum, conceditur etiam quod ista propositio indefinita ‘homo est asinus’, quae est pars illius universalis ‘nullus homo est asinus’, est falsa et significat sicut est falsum esse.
Sed cum arguitur ulterius ex illo quod illa tota propositio negativa significat sicut falsum est esse, dicitur quod non sequitur, nec requiritur quod omne totum significet sicut quaelibet eius pars significat; immo in maiori parte nullum huiusmodi totum significat sicut quaelibet eius pars vel sicut aliqua eius pars significat: quia nulla talis pars significat aliqualiter esse vel si aliqua pars significat aliqualiter esse, ipsa tamen significat aliter esse quam totum cuius est pars, et in rei veritate non est possibile quod omne totum significet sicut quaelibet eius pars.
Bene tamen est imaginabile quod sic: quia imaginabile est quod quantumcumque modica sit aliqua pars alicuius propositionis [quod] ipsa significet tantum sicut tota ista propositio cuius est pars, sed illud non est possibile de facto; ideo et cetera.
Ad ultimam formam contra sophisma, dicitur, ut prius, quod non est possibile quod aliquid proferatur et quod aliquis proferat aliquid; et ideo, posito sophismate sub istis terminis ‘omne quod auditur a Socrate profertur a Platone’, non habet idem argumentum vim.
Sed forte arguitur contra istam responsionem quae ponit quod non est possibile quod aliquis proferat aliquam propositionem vel vocem: quia eadem ratione sequitur quod non est possibile quod aliquis faciat aliquid vel quod aliquis homo loquatur aliquid, nec quod respondens sciat quid ipse dicit, nec quid opponens arguit.
Item: [eadem ratione sequitur] quod non est possibile quod aliquis homo proferat aliquid quod opponens dicit.
Item: sequitur quod nullus homo potest proferre aliquam propositionem nec aliquam vocem, quia nullus homo potest moveri, quia, ut dictum est, non est possibile quod aliquis homo proferat aliquam vocem nec quod aliquis faciat aliquid quod ipse non potest subito facere, vel saltem quod non est possibile ipsum facere quod ipse non potest subito facere, et sic de aliis infinitis inconvenientibus, ut dicunt multi, quae sequuntur ex ista opinione.
Sed quantum ad conclusiones hic recitatas est sufficienter dictum in uno sophismate praecedente. Dicta multa enim proponuntur contra istam responsionem, quae satis bene sequuntur ex ista positione, nec sunt inconvenientia, sed valde necessaria. Multa proponuntur quae sunt inconvenientia quae nullam evidentiam habent contra responsionem, nec plus sequuntur ex ista responsione quam ex aliquo alio necessario, sicut satis patet intuenti. Quamvis enim non sit possibile quod aliquis faciat aliquid successivum, non tamen propter hoc sequitur quod ipse non potest facere aliquid successivum, nec sequitur, quamvis non sit possibile quod aliquis homo loquitur totum psalterium suum in instanti, quod propter hoc non foret possibile quod aliquis loquatur.
Unde in rei veritate si foret possibile hominem loqui unam propositionem, litteram vel dictionem in instanti, [136ra] sequitur eadem ratione quod ipse diceret psalterium suum in instanti.
Unde si sit possibile quod aliquis faciat unam modicam actionem successivam in instanti, sequitur consequenter respondendo eadem ratione quod quamcumque actionem quam aliquis potest facere in quantumcumque magno tempore quod possibile est ipsum facere eandem actionem in instanti; et ideo non est possibile quod aliquis faciat aliquam actionem de praesenti quae non potest complete fieri in instanti.
Unde bene sequitur ‘Socrates facit talem actionem quaecumque fuerit; igitur in instanti facit illam, et quaelibet actio quae potest in instanti et subito fieri possibile est Socrates facere eam’. Unde non sequitur ‘non est possibile quod Socrates faciat illam actionem; igitur Socrates non
potest facere illam actionem’, sed conceditur quod Socrates potest facere unam actionem successivam, et faciet in casu unam actionem successivam, et tamen non est possibile quod Socrates faciat illam actionem successivam.
Et si arguitur quod Socrates faciet actionem successivam in casu quam iam impossibile est facere, huic dicitur quod haec non sequitur, quia idem est dicere hanc actionem possibile est Socrates facere et Socrates potest facere hanc actionem; et ideo quia Socrates potest facere hanc actionem; ideo hanc actionem possibile est Socrates facere.
Utraque enim propositio sumitur in sensu diviso, sed ista propositio ‘possibile est Socratem facere hanc actionem’ sumitur in sensu composito, et denotatur per istam quod est possibile quod tu facias illam actionem de praesenti, et hoc est impossibile sicut iam dictum est; ideo et cetera.
Aliter ad sophisma arguitur sic: si quidquid auditur a Socrate profertur a Platone, sequitur quod si Socrates distet a Platone per pedalem quantitatem vel per aliam talem distantiam per quam ipse poterit bene audire vocem Platonis, tunc vel ipse Socrates potest ita cito incipere audire vocem Platonis sicut Plato incipiet proferre aliquid vel non.
Si Socrates potest ita cito incipere audire eum sicut Plato incipiet proferre, contra: sequitur quod quaelibet vox quam tunc proferret Plato, posito quod ipse proferret uniformiter propositionem, sufficeret multiplicare se per totam illam distantiam per quam Socrates distat a Platone, et cum vox dupla ceteris paribus sufficit multiplicare speciem suam in duplo maiorem distantiam quam vox subdupla quae est sua medietas, posito quod tota vox sit continue uniformis acutiei vel gravitatis per totum, et quod medium per quod fiet multiplicatio continue maneat uniforme per totum, cum igitur divisa sit vox ista in subduplum, subquadruplum, et sic infinitum sicut est de omni voce, sequitur quod tota integra vox ceteris paribus poterit multiplicare intensionem suam per spacium infinitum, si foret uniforme et consimiliter dispositum sicut medium illud per quod Socrates distat a Platone.
Consequentia ista arguitur sic: sicut prius dictum est, in quacumque proportione fit aliqua vox alia maior ceteris paribus in eadem proportione sufficit illa vox per maiorem distantiam multiplicare intensionem suam quam ipsa minor, posito quod utraque illarum sit per se existens non aucta aliunde quam a partibus suis, et quod medium utriusque vocis maneat totum uniforme et aeque bene dispositum ad utramque illarum vocum suscipiendam sicut ad alteram, et tunc sequitur quod in quacumque proportione est aliqua vox minor, in eadem proportione ceteris paribus potest multiplicare intensionem suam, sed aliqua vox infinities excedit aliquam sui partem, et quaelibet pars, si foret per se existens, multiplicaret intensionem suam per totum medium inter Socratem et Platonem, quia ex quo Socrates ita cito audit vocem Platonis sicut ipse profert aliquid, sequitur quod nulla est ita modica pars ipsius vocis Platonis [136rb] quin adhuc minor illa sufficit multiplicare intensionem suam per totum illud medium, quia nulla est ita modica vox quam profert Plato quin adhuc ipse protulit minorem vocem quam est illa antequam protulit istam vel tantam, ex quo continue protulit voces successive, et sic sequitur quod tota vox Platonis per infinitam magnam distantiam, si aliqua foret huiusmodi, sufficeret multiplicare intensionem suam, consequens impossibile.
Similiter arguitur sic: multiplicare intensionem per totum A medium est alicuius difficultatis, et facilius est multiplicare intensionem vocis per medietatem A medii quam per totum A; igitur est dare aliquam vocem per se existentem quae praecise sufficit multiplicare intensionem suam per medietatem A medii et non per totum A medium.
Sit igitur illa vox B, tunc arguitur sic: non quaelibet vox quam Plato profert, si esset per se existens, esset fortior B, quia notum est quod quantumcumque acuta sive bene audibilis fuerit aliqua vox ipsa cum poterit esse ita parva in quantitate vel saltem ita parva quod esset aliqua pars illius si esset per se existens quae non audiretur per aliquam distantiam in mundo; ergo non potest poni quod quaelibet pars vocis Platonis esset fortior per se existens quam est B, sed B per se existens non sufficit multiplicare totam intensionem suam per totum A medium; ergo nec quaelibet
pars A vocis quam profert Plato sufficit multiplicare intensionem suam per totum A medium. Ideo forte dicitur, sicut est dicendum, quod posito quod Plato non protulit aliquam vocem adhuc nec quod in medio illo per quod Socrates distat a Platone sit aliqua vox prolata et quod Plato iam incipiat loqui, non est possibile quod Socrates iam incipiat audire vocem Platonis. Arguitur tamen quod sic: quia quaelibet vox Platonis quae aliquando multiplicabit intensionem suam per hoc medium ita cito multiplicabit intensionem suam per idem medium sicut ista vox erit, sed immediate post hoc erit aliqua vox Platonis quae aliquando multiplicabit intensionem suam per idem medium; ergo immediate post hoc multiplicabit intensionem suam per idem medium.
Consequentia patet, et assumptum arguitur pro maiori, videlicet quod quaelibet vox quae aliquando multiplicabit intensionem suam per idem medium ita cito multiplicabit illam sicut ipsa erit: quia ista vox tunc erit ita fortis sicut umquam postmodum erit ipsa; igitur si postea multiplicabit intensionem suam per totum idem medium suum, erit sufficiens ad multiplicandum intensionem suam per totum illud medium, sequitur quod tunc multiplicabit intensionem suam per totum illud medium.
Similiter: quaelibet vox subito multiplicabit intensionem suam per tantam distantiam per quantam sufficit multiplicare intensionem suam.
Quod arguitur sic: intensio vocis est spiritualis, et nullum tale habet resistentiam in medio quae possit resistere multiplicationi suae ut ipsa sit successiva; igitur ad quamcumque distantiam ipsa sufficit multiplicare intensionem talem spiritualem ita subito multiplicabit illam, sed in fine temporis quaelibet vox Platonis multiplicabit intensionem suam per totum A medium; igitur et tunc.
Ad haec respondetur, primo ad primum, negando istam propositionem minorem qua dicitur quod quaelibet vox quae aliquando multiplicabit intensionem suam per totum hoc medium ita cito multiplicabit intensionem suam per medium sicut [136va] ipsa erit.
Et quando arguitur quod sic, quia in primo instanti in quo illa vox erit, erit ista vox ita fortis sicut umquam post illud instans erit vel forte fortior, dicitur concedendo illam propositionem tamquam possibilem.
Et quando arguitur ulterius “tunc ex ista quod multiplicabit intensionem suam per tantam distantiam per quantam umquam multiplicabit illam”, dicitur negando consequentiam. Et causa est haec quia licet ipsa vox erit ita fortis tunc sicut umquam postmodum, tamen postea habebit multa promoventia quae tunc non habebit, scilicet alias voces sibi iuxta positas vel maiorem motum medii, et sic de aliis; ideo et cetera.
Ad aliud, quando arguitur “quaecumque demonstretur subito multiplicabit intensionem suam per tantam distantiam per quantam sufficit multiplicare intensionem suam”, dicitur quod non. Et quando arguitur quod sic, quia ista intensio spiritualis non habet aliquod contrarium in A medio resistente; igitur subito potest fieri quia non est sibi aliquod contrarium resistens quod potest causare successionem in productione illius intensionis illius spiritualis”, huic dicitur quod licet ibi non sit aliqua contrarietas proprie dicta inter formas positivas, est tamen contrarietas inter actum et potentiam, et etiam sicut inter privationem et habitum; et ideo non sequitur quin ibidem sit successio.
Est enim bene successio: quia ista vox non ita bene est disposita in principio ad multiplicandum tantam intensionem spiritualem et per tantam distantiam sicut postea. Habebit enim postea multa promoventia quae tunc non habet, movebitur enim postea per maiorem aerem vel saltem simul cum illa movebitur maior aer versus omnem differentiam positionis quam iam movetur.
Unde non solum multiplicat vox intensionem spiritualem, sed etiam realiter vox generata in aere generat aliam vocem sibi similem per realem motum novi aeris movendo aerem qui prius non movebatur secundum se totum; et ideo cum causa vocis spiritualis vel intensionis vocis quae a voce multiplicatur per medium quiescens vel non motum sit successiva, sequitur formaliter quod ista vox spiritualis
successive erit causata, et hoc est satis conveniens experimento. Citius enim clamat homo per medium quam audiatur vox eius ab aliquo distante ab ipso quamvis diligenter distans advertat ut audiret ipsam vocem, et idem apparet de tonitruo cuius sonus tardius auditur quam videatur fulgur cum istam intensionem luminis praecedat tonitruus; et ideo non est possibile quod Socrates ita cito incipiat audire vocem Platonis sicut Plato incipit proferre aliquam vocem nisi sit ratione alicuius vocis prolatae ab alio.
Sed arguitur forte quod sic: quia aliqua est vox indivisibilis quae potest audiri per magnam distantiam, sed ista non fiet successive sed subito; igitur et cetera.
Assumptum arguitur sic: aliqua vocalis in voce est indivisibilis. Illa enim vocalis A in duas partes non potest dividi: quia si sic, sequitur quod aliquis posset proferre unam eius medietatem non proferrendo aliam, consequens falsum, quia quantumcumque breviter proferat aliquis A vel velit vel nolit proferet totum A vocalem licet ipse proferens nitatur proferre unam eius medietatem non proferendo aliquam vocalem integre, et si sic; igitur nullum tempus requiritur ad proferendum talem vocalem.
Quantumcumque enim per modicum tempus proferret aliquis, sic ipse proferret A vocalem vel E vel I vel aliquam vocalem si ipse proferret aliquam litteram latinam vel partem alicuius litterae latinae, et si sic, sequitur tunc quod eadem ratione talis vox posset subito audiri sicut potest subito proferri, [136vb] eo quod prolatio illius foret actio magis realis quam auditio, si auditio foret aliqua actio; sed in rei veritate utraque dicitur passio et non actio ex modo loquendi Philosophi.
Huic respondetur, sicut prius, quod nulla vox potest multiplicare intensionem suam subito per hoc medium, quantumcumque modicum fuerit hoc medium demonstratum et quantumcumque magna sive parva fieret ipsa vox, et hoc per se non potest aliqua vox fieri seu proferri subito secundum omnes suas partes nec secundum aliquam suam partem nec potest aliqua vox esse indivisibilis.
Et quando arguitur quod sic, quia aliter sequitur quod aliquis posset proferre medietatem alicuius vocalis non proferendo totam vocalem, huic dicitur negando consequentiam, sed quacumque vocali prolata data, aliquando fuit in duplo minor ista prolata, et aliquando in triplo minor ista prolata, et aliquando in quadruplo minor ista prolata, et sic in infinitum. Unde posito quod aliquis incipiat proferre aliquam vocalem, ipse immediate postquam inceperit proferre vocalem subito profert infinitas vocales.
Unde non est possibile quod aliquis proferat aliquam vocalem unam ita quod non plures, sed quacumque vocali prolata data, illa non fuit prima vocalis primo prolata; et ideo quamvis huiusmodi vocalis non sit isto modo divisibilis quod aliquis posset proferre medietatem illius non proferendo totam illam vocalem, est tamen divisibilis in infinitas partes quarum nulla est vocalis.
Ad hoc enim quod aliqua vox sit A vocalis, requiritur quod pro tali vocali disponeretur vel saltem haberet consimilem figuram ita quod ipsa tota sit figura vel saltem quod non varietur eius figura ab huiusmodi figura communi, sed quacumque figura data quam potest aliqua vox habere, notum est quod cuiuscumque vocis datae infinitae sunt partes quae non sunt sic figuratae, sed valde difformiter, et nulla talis est vocalis cum nulla talis habeat figuram, ut dictum est prius; igitur et cetera.

Notes

  1. 7 psalmo corr.: spalmo V
  2. 8 aliquid corr.: aliquod V