Authors/Heytesbury/Sophismata/Sophisma 20

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
[Vigesimum sophisma]
[Deus scit quicquid scivit]
[137ra] Deus scit quicquid scivit.
Probatur[1] sic sophisma: deus[2] scivit aliquid, et[3] nullius est oblitus[4] quod[5] scivit; igitur et cetera[6].
Similiter: deus scit quicquid[7] credidit, quia[8] scit omne verum et[9] numquam credidit aliquod falsum[10], sed ipse non scivit aliquid quod ipse non credidit esse verum[11]; igitur ipse scit quicquid ipse[12] credidit esse verum[13]; igitur[14] scit quicquid[15] scivit.
Similiter: in deo non[16] potest esse aliqua[17] transmutatio; ergo in ipso non potest aliqua scientia transmutari in non scientiam nec e contra; igitur quicquid fuit[18] aliquando[19] scientia dei vel scientia[20] in ipso[21] adhuc est illud idem scientia in ipso vel ipsius scientia. Similiter: quicquid deus primo[22] scivit, illud[23] vel scit vel ignorat, sed ipse nihil ignorat quod prius scivit, quia in ipso[24] non[25] est ignorantia, quia[26] ipse est summe[27] sciens et semper fuit[28]; igitur ipse scit quicquid[29] scivit.
Ideo si conceditur[30] sophisma, contra[31]: deus scit quicquid[32] scivit, et deus scivit aliquid[33] quod iam est impossibile; igitur deus[34] scit[35] impossibile.
Consequentia patet, et assumptum arguitur: quia deus aliquando scivit[36] istam[37] propositionem[38] ‘tu non fuisti ante hoc instans quod iam est[39] nec fuisti ante[40] medium instans externae[41] diei nec post[42]’, quorum utrumque[43] est iam impossibile[44]. Similiter: si deus scit quicquid scivit, sed[45] deus scivit[46] aliquam rem[47]; igitur[48] deus scit adhuc[49] aliquam rem, et quaelibet res est incomplexa[50]; igitur deus scit[51] incomplexum[52], quod non est verum proprie loquendo de scire, sed illud[53] non procedit multum[54] contra sophisma[55].
Similiter: si[56] deus scit quicquid[57] scivit, sed deus[58] scivit utrumque istorum contradictorium[59] ‘tu sedes’ et ‘tu non sedes[60]’; igitur deus[61] scit utrumque istorum[62], quod est impossibile.
Ideo[63] ad sophisma dicitur negando sophisma tamquam[64] impossibile.
Et ad argumentum, quando sic arguitur[65] “deus scivit aliquid, et nullius[66] est oblitus; igitur sophisma[67]“, huic[68] dicitur negando consequentiam[69]. Potest enim deus[70] desinere scire talem propositionem vel talem licet[71] non obliviscatur illius[72], sed eo quod ipsa[73] desinit esse vera. Unde ita cito sicut aliqua propositio desinit esse vera[74], desinit deus scire illam: quia deus numquam scit falsum, quod non[75] est aliquod falsum[76], sicut nec aliquis homo. Ad secundum[77] argumentum, quando assumitur quod[78] deus scit quicquid ipse credidit esse verum, dicitur quod non.
Et ad probationem illius[79], quando arguitur[80] [quod] sic, quia[81] deus scit omne verum, et[82] numquam credidit aliquod falsum; igitur deus[83] scit quicquid[84] credidit[85], negatur consequentia[86]: quia licet deus[87] sciat omne quod est verum, non tamen[88] scit omne quod fuit verum, quia multa fuerunt vera quae nunc non[89] sunt vera[90], sed falsa[91].
Et si arguitur ex hoc[92] quod deus[93] credidit[94] falsum, capiendo unum falsum[95] quod prius fuit verum[96], et sic arguendo: deus credidit[97] hoc, et hoc est[98] falsum; ergo deus credidit[99] falsum, negatur consequentia, nec ex isto antecedente sicut nec aliquo possibili sequitur quod deus credidit falsum[100].
Quamvis enim[101] credidit hoc quod est falsum vel aliquid quod fuit falsum, non tamen[102] credidit ipsum[103] in alio instanti in quo[104] fuit falsum; et ideo non sequitur quod deus credidit illud falsum sicut nec credidit aliquod aliud falsum[105], sed sequitur solum[106] quod hoc falsum deus credidit[107] et quod falsum ipse scivit[108], sed deus numquam credidit hoc falsum[109], quod est satis verum et concedendum[110].
Ad tertium argumentum[111], quando sic[112] arguitur[113] “in deo non[114] potest fieri transmutatio; ergo nulla scientia dei [137rb] potest transmutari in non scientiam”, huic[115] dicitur concedendo consequentiam gratia terminorum, forma tamen[116] non valet: quia non sequitur in forma simili[117] ‘in deo[118] non potest fieri[119] transmutatio; ergo nulla creatura[120] potest mutari[121]’, quia tamen scientia in deo non est transmutabilis[122] nec potest esse; ideo bene[123] potest[124] concedi consequentia tamquam concludens necessarium, non tamen est formalis. Sed tamen forte arguitur contra hoc sic: haec scientia est mutabilis, demonstrando scientiam tui, et haec est scientia dei; igitur et cetera. Conceditur consequentia et negatur minor[125].
Et si ad probationem minoris arguitur sic[126]: deus habet hanc scientiam[127]; ergo haec scientia[128] est scientia dei, negatur consequentia[129], sicut non[130] sequitur ‘tu habes hunc[131] patrem, demontrato cane tuo[132] qui est pater[133]; igitur ille canis est pater tuus[134]’. Deus enim est scientia sua[135], et ipse solus omnia scit[136] quamvis nulla propositio foret scita[137], quia scientia[138] non est propositio scita sive[139] propositiones scitae sicut est scientia hominis; et ideo non procedit[140] argumentum. Nec est verum adhuc[141] quod scientia hominis transmutetur[142] a scientia ad[143] non scientiam, quamvis homo desinat scire talem propositionem quam[144] prius scivit, et[145] non sequitur propter hoc quod in homine est transmutatio[146]. Illa enim[147] propositio falsa manet[148] postquam fuerat[149] vera nulla transmutatione facta in illa propositione[150], sicut satis expresse patet[151] per Aristotelem in Praedicamentis capitulo de substantia. Et ideo non sequitur[152] quod talis scientia transmutetur[153] de[154] scientia ad[155] non scientiam, sicut non transmutatur propositio quae est vera[156] a veritate in falsitatem postquam fuerit falsa[157] vel[158] e contra[159].
Sed adhuc forte[160] arguitur quod talis propositio transmutatur a veritate in falsitatem. Est enim falsa postquam fuit vera; ergo[161] transmutatur[162] a veritate in falsitatem[163], sed huic[164] dicitur[165] negando consequentiam, sicut[166] prius. Quamvis enim sit[167] falsa postquam[168] fuit vera[169], hoc[170] non est propter mutationem sui; ideo et cetera.
Ad ultimam formam, qua[171] arguitur[172] quod quicquid deus scivit[173], ipse scit[174] vel ignorat[175], sed deus nihil ignorat quod prius scivit[176], quia in eo[177] nulla est ignorantia; igitur et cetera, huic respondetur[178] negando primam consequentiam[179]. Unde[180] non sequitur ‘deus non scit hoc falsum; ergo deus ignorat hoc falsum’: quia ignorantia tam[181] significat non scire quam non cognoscere[182], et hoc est falsum[183]. Deus enim cognoscit omne[184] verum et omne[185] falsum; ideo[186] non ignorat aliquid[187].
Sed tunc[188] forte[189] arguitur quod tu non ignoras[190] propositionem ‘homo[191] est asinus’, dato quod[192] cognoscas ipsum[193]. Ideo[194] dicitur huic[195] concedendo conclusionem.
Unde non sequitur ‘ista propositio est nescita a te[196]; ergo est ignorata a te[197]’, similiter ‘non[198] scio aliquod incomplexum, et tamen non quodlibet incomplexum[199] ignoro’, sed solum[200] incomplexum quod non cognosco[201] ignoro; et ideo quia nihil est quod deus non cognoscat; ideo deus nihil ignorat, et conceditur etiam quod deus[202] est ita sapiens et sciens sicut[203] umquam fuit vel erit.
Et si arguitur ex illo[204] quod fuit vel erit ita quod[205] deus[206] scit quicquid scivit vel sciet, huic[207] dicitur negando consequentiam. Licet enim aliquando scivit[208] unum istorum[209] contradictorium quod modo ipse nescit[210], tamen ipse modo scit reliquum[211] contradictorium quod ipse tamen[212] non scivit vel saltem modo scit[213] sic esse sicut ipsum tunc significavit[214].
Unde concedi potest[215] illa conclusio[216] quod aliquando scivit[217] deus[218] plures propositiones et aliquando pauciores, et tamen quando scivit praecise illas pauciores fuit ita sapiens et sciens praecise sicut quando scivit plures[219]. Aliquando enim forte[220] fuerunt plures propositiones et aliquando pauciores, sicut forte in A instanti fuerunt in duplo plures propositiones quam fuerunt in B instanti; ideo et cetera.
Sed ex isto forte arguitur[221] quod possibile foret quod[222] deus aliquando[223] nihil sciret: quia si nulla propositio foret, ipse[224] nihil sciret, quia[225], sicut prius dictum est, nullum incomplexum[226] scitur sed cognoscitur.
Huic dicitur negando[227] conclusionem, scilicet quod possibile foret[228] quod deus nihil sciret: quia illa conclusio[229] est nimis absurda. Et ad argumentum, dicitur negando consequentiam illam. [137va] Quamvis enim deus nullam propositionem sciret, adhuc sciret seipsum esse[230]: quia, sicut prius dictum est, ipse est scientia sua[231] et e contra[232].
Et ideo, posito quod nulla propositio sit, ipse foret ita sapiens sicut modo et sciens, et sciret aliquid semper sicut modo scit[233]; ideo quicquid est modo sua scientia, tunc foret etiam[234] sua scientia,[235] posito tamen quod nulla propositio foret, nullus homo tunc[236] sciret aliquid nec tunc[237] foret sciens, quia hoc[238] scit per intentiones in anima[239] quae sunt scientia sua[240], et propositio scita vel saltem propositio per quam scit sic esse[241], verumtamen[242] homo scit[243] propositionem in anima sua[244].
Dictum est alias quod uno[245] modo loquendo de scire est hoc falsum: quia tunc sciret illas intentiones in anima sua, consequens falsum, quia cum illae sint indivisibiles[246], ut creditur, nullus homo est[247] qui[248] cognoscit illas intentiones in anima sua[249], sequitur quod non cognoscit istam[250] in conceptu suo quacumque data[251].
Et ideo loquendo de scientia[252] quod est cognoscere huiusmodi scitum sciendo illud esse verum[253], negatur[254] quod aliqua talis propositio in conceptu est scita, quia nulla talis est cognita, loquendo tamen de scire secundum quod[255] ipsum sit per causam cognoscere, conceditur sic quod propositio in anima scitur. Illae enim intentiones[256] quodammodo sunt[257] causae agentes[258] per quas scitur sic esse vel sic: quia[259] sine illis vel talibus[260] non potest homo scire sic esse vel sic, et[261] conceditur quod[262] propositio in conceptu scitur[263], et[264] quia ille modus loquendi est communis[265]; ideo dato[266] quod nulla propositio foret, tunc non foret[267] aliquis homo[268] sapiens vel sciens[269], sed dato quod nullus homo sciret aliquid[270], deus non foret minus sciens; immo continue esset[271] aeque sciens sicut umquam fuit[272].
Sed forte adhuc arguitur[273] contra istam propositionem[274] quod deus[275] erit vel est[276] continue[277] ita sciens praecise[278] sicut[279] umquam fuit[280]: quia deus ab aeterno[281] scivit unum istorum[282] contradictorium[283], et[284] numquam sciet istud[285]; ergo ipse plus scivit quam ipse[286] sciet[287].
Assumptum arguitur ponendo quod[288] deus ab aeterno scivit istam propositionem[289] ‘Antichristus[290] erit’, et quod numquam post hoc sciet istam, sicut est satis possibile, et tunc patet totum antecedens.
Similiter: deus potest minus scire quam nunc scit, posito quod ipse nunc sciat hanc negativam ‘Antichristus non est’, potuit tamen fuisse quod deus numquam scivisset illam sicut nunc constat; igitur potuit fuisse quod deus minus scivisset quam ipse nunc scit[291].
Consequentia patet, et assumptum probatur: quia quamvis[292] Antichristus non erit, poterit tamen[293] esse, quia non eo[294] quod poterit esse erit; ergo non obstante quod deus ab aeterno scivit quod Antichristus non erit, poterit tamen[295] facere quod Antichristus erit, sed si Antichristus erit, tunc scivit quod Antichristus erit; ergo deus potest facere quod scivit quod Antichristus erit, et, per consequens, potuit ab aeterno scire quod ipse numquam scivit[296].
Similiter[297] potest argui quod foret possibile[298] quod deus ab aeterno[299] credidit falsum: quia ex quo[300] ab aeterno credidit[301] quod Antichristus non erit, et[302] iam potest[303] esse[304] falsum quod Antichristus non erit; igitur eadem ratione ab aeterno potuit fuisse falsum, et deus ab aeterno credidit hoc; ergo iam potest esse ita quod deus ab aeterno credidit falsum, quod est impossibile[305].
Ideo ad primum illorum, quando arguitur quod deus poterit scivisse minus quam ipse ab aeterno scivit[306], dicitur quod hoc[307] est impossibile.
Et[308] quando arguitur quod[309] sic, quia deus ab aeterno scivit quod Antichristus non erit, et poterit esse quod deus[310] numquam scivit neque sciet[311] quod Antichristus non[312] erit[313]; igitur poterit[314] esse quod deus minus scivit ab aeterno[315] quam ipse nunc scit vel[316] scivit; dicitur[317] negando consequentiam.
[137vb] Et causa est quia si[318] ab aeterno scivisset[319] quod Antichristus non erit[320], ab aeterno non[321] scivisset[322] quod Antichristus erit; et ideo sic[323] modo poterit[324] esse quod deus[325] ab aeterno scivit Antichristum fore[326], ita ab aeterno[327] potuit fuisse[328] quod deus numquam[329] scivit Antichristum fore[330], et ita non procedit argumentum.
Et consimiliter dicitur negando aliud, scilicet quod potuit fuisse[331] quod deus ab aeterno credidit falsum[332], nec est hoc[333] possibile quod deus credidit[334] falsum[335].
Et ad argumentum, quando arguitur quod sic, quia ab aeterno[336] potuit fuisse[337] ista propositio falsa[338] ‘Antichristus non erit[339]’ vel saltem potuit fuisse falsum quod[340] Antichristus non erit, et deus ab aeterno credidit quod Antichristus non[341] erit; ergo fuisset possibile quod deus ab aeterno credidit falsum, huic dicitur[342] negando consequentiam. Quamvis enim deus ab aeterno credidit istam, poterit tamen in praesenti sic[343] esse quod deus numquam credidit istam, sicut alias satis dictum est[344]. Ideo non oportet amplius de ista materia scire, sed primum argumentum sicut omnia huiusmodi similiter sunt solvenda[345].

Notes

  1. 9 probatur PV: probatio Q (P = incunable Paris; Q = Padoue)
  2. 10 deus: scit aliquid et add.P
  3. 11 et: ipse add.Q
  4. 12 oblitus QV: oblictus P
  5. 13 quod: ipse add.Q
  6. 14 igitur et cetera PV: igitur ipse scit quicquid ipse scivit Q
  7. 15 quicquid: ipse add.Q
  8. 16 quia: ipse add.Q
  9. 17 et: ipse add.Q
  10. 18 et numquam crediditV/scivit Q aliquod falsum QV: et nullum falsum umquam credidit P
  11. 19 sed ipse non scivit ... verum V: nec scivit aliquod falsum P: om.Q
  12. 20 ipse PV: om.Q
  13. 21 verum: et ipse non scivit aliquid quod ipse non scivit esse verum add.Q
  14. 22 igitur: ipse add.Q
  15. 23 quicquid: ipse add.Q
  16. 24 in deo non PV: in nulla? Q
  17. 25 aliqua PV: om.Q
  18. 26 fuit V: om.PQ
  19. 27 aliquando: scivit add.P
  20. 28 scientia PV: om.Q
  21. 29 ipso PV: deo Q
  22. 30 primo V: prius Q: om.P
  23. 31 illud QV: om.P
  24. 32 ipso PV: eo Q
  25. 33 non PV: nulla Q
  26. 34 quia PV: sed Q
  27. 35 summe PV: semper ita Q
  28. 36 semper fuit PV: sapiens sicut ipse umquam fuit Q
  29. 37 quicquid: ipse add.Q
  30. 38 conceditur PV: concedatur Q
  31. 39 contra: probatur quod sophisma sit impossibile quia sequitur add.Q
  32. 40 quicquid: ipse add.Q
  33. 41 deus scivit aliquid PV: ipse aliquando scivit Q
  34. 42 deus PV: ipse Q
  35. 43 scit: aliquid quod iam est add.Q
  36. 44 deus aliquando scivit QV: tu aliquando scivisti P
  37. 45 istam PV: hanc Q
  38. 46 propositionem: sic significando add.Q
  39. 47 quod iam est V: quod iam est praesens Q: om.P
  40. 48 fuisti ante PV: post instans Q
  41. 49 instans externae PV: hestinae? Q
  42. 50 nec post PV: om.Q
  43. 51 quorum utrumque PV: quarum utramque Q
  44. 52 impossibile PV: impossibilis igitur et cetera Q
  45. 53 sed PV: ergo Q
  46. 54 scivit PV: scit Q
  47. 55 aliquam rem PV: aliquem hominem Q
  48. 56 igitur PV: et tunc Q
  49. 57 adhuc PV: om.Q
  50. 58 incomplexa V: maxima P
  51. 59 et quaelibet res ... scit PV: om.Q
  52. 60 incomplexum V: incomplexam Q: maximum P
  53. 61 illud: argumentum add.Q
  54. 62 multum PV: om.Q
  55. 63 sophisma PV: hanc propositionem ‘deus scit quicquid scit’ nec ad propositum intuenti, ideo transeatur Q
  56. 64 similiter si PV; iterum arguitur sic Q
  57. 65 quicquid: ille add.Q
  58. 66 sed deus PV: et ipse Q
  59. 67 contradictorium: rex sedet nullus rex sedet add.Q
  60. 68 sedes: et sic de aliis add.Q
  61. 69 deus PV: ipsum Q
  62. 70 istorum: contradictorium add.Q
  63. 71 ideo PV: om.Q
  64. 72 negando sophisma tamquam PV: quod ipsum est Q
  65. 73 sic arguitur PV: arguitur quod Q
  66. 74 nullius PV: nullus Q
  67. 75 sophisma PV: ipse scit quicquid scit Q
  68. 76 huic PV: om.Q
  69. 77 negando consequentiam PV: quod non valet consequentia Q
  70. 78 deus PV: aliquis Q
  71. 79 licet: ipse add.Q
  72. 80 illius QV: ista P
  73. 81 ipsa: propositio add.Q
  74. 82 vera: ita cito add.Q
  75. 83 non PV: in mg.Q1
  76. 84 quod non est aliquod falsum V: quod non est multae propositiones Q: om.P
  77. 85 secundum PV: aliud Q
  78. 86 assumitur quod PV: arguitur quando Q
  79. 87 ad probationem illius PV: om.Q
  80. 88 arguitur: quod add.Q
  81. 89 quia QV: om.P
  82. 90 et: ipse add.Q
  83. 91 deus PV: ipse Q
  84. 92 quicquid: ipse add.Q
  85. 93 credidit: esse verum add.Q
  86. 94 negatur consequentia PV: dicitur negando consequentiam Q
  87. 95 licet deus PV: quamvis ipse Q
  88. 96 non tamen PV: ipse tamen non Q
  89. 97 nunc non V: nec P: non Q
  90. 98 vera: nec fuerunt vera add.P
  91. 99 falsa: ideo et cetera add.Q
  92. 100 illo PV: hoc Q
  93. 101 deus PV: ipse tunc Q
  94. 102 credidit QV: scivit P
  95. 103 capiendum unum falsum PV: quia capto uno falso Q
  96. 104 fuit verum QV: om.P
  97. 105 credidit V: scit P
  98. 106 est V: fuit P
  99. 107 credidit V: scivit P
  100. 108 negatur consequentia nec ex isto ... falsum PV: sed notum est quod ista consequentia non valet Q
  101. 109 enim PV: deus Q
  102. 110 non tamen PV: ipse tamen non Q
  103. 111 ipsum PV: illud Q
  104. 112 quo: ipsum add.Q
  105. 113 falsum] quamvis enim credidit hoc quod est ... falsum] LAC P
  106. 114 sed sequitur solum PV: unde conceditur Q
  107. 115 deus credidit PV: credidit deus Q
  108. 116 et quod falsum ipse scivit PV: om.Q
  109. 117 sed deus numquam credidit hoc falsum QV: om.P
  110. 118 quod est satis verum et concedendum PV: om.Q
  111. 119 tertium argumentum PV: aliam formam Q
  112. 120 sic PV: om.Q
  113. 121 arguitur: ad sophisma quod add.Q
  114. 122 non PV: nulla Q
  115. 123 huic PV: om.Q
  116. 124 tamen: arguendi add.Q
  117. 125 in forma simili PV: om.Q
  118. 126 simili in deo V: in deo Q: creatura P
  119. 127 fieri: aliqua add.Q
  120. 128 nulla creatura V: nulla creatura dei seu factura Q: scientia formae vel creaturae non P
  121. 129 mutari PV: transmutari Q
  122. 130 scientia in deo non est transmutabilis PV: nulla scientia transmutabilis est scientia dei Q
  123. 131 bene V: om.Q
  124. 132 potest] esse ideo bene potest] LAC P
  125. 133 sed tamen forte arguitur contra ... negatur minor PV: om.Q
  126. 134 et si ad probationem minoris arguitur sic PV: unde non sequitur Q
  127. 135 scientiam: demonstrata scientia tua add.Q
  128. 136 scientia PV: om.Q
  129. 137 negatur consequentia PV: om.Q
  130. 138 non PV: nec Q
  131. 139 hunc PV: istum Q
  132. 140 cane tuo PV: uno cane tui
  133. 141 qui est pater V: quia est pater P: om.Q
  134. 142 ille canis est pater tuus PV: iste pater est pater tui Q
  135. 143 scientia sua V: sua scientia Q: scientia tua P
  136. 144 solus omnia scit PV: sciret omnino sicut ipse modo scit Q
  137. 145 scita PV: om.Q
  138. 146 scientia PV: sua scientia Q
  139. 147 sive PV: seu Q
  140. 148 procedit: illud add.Q
  141. 149 adhuc V: ad hoc P (dans Q, on a partout ad hc, mais ça peut être adhuc ou ad hoc)
  142. 150 transmutetur V: transmutatur PQ
  143. 151 ad PV: in Q
  144. 152 quam: ipse add.Q
  145. 153 et V: om.P
  146. 154 et non sequitur propter hoc ... transmutatio PV:vel adhuc sic Q
  147. 155 illa enim PV: sit enim illa Q
  148. 156 falsa manet V: manet falsa P: falsa Q
  149. 157 fuerat PV: ipsa fuit Q
  150. 158 illa propositione PV: ipsa Q
  151. 159 satis expresse patet PV: apparet satis expresse Q
  152. 160 sequitur PV: requiritur Q
  153. 161 transmutetur PV: transmutatur Q
  154. 162 de PV: a Q
  155. 163 ad PV: in Q
  156. 164 propositio quae est vera PV: illa propositio Q
  157. 165 postquam fuerit falsa PV: om.Q
  158. 166 vel PV: nec Q
  159. 167 contra: ideo et cetera add.Q
  160. 168 adhuc forte PV: forte adhuc Q
  161. 169 est enim falsa postquam fuit vera ergo PV: quia ipsa Q
  162. 170 transmutatur PV: mutatur Q
  163. 171 falsitatem: sit enim falsa postquam ipsa fuit vera; ergo mutatur et cetera add.Q
  164. 172 sed huic PV: hic Q
  165. 173 dicitur: breviter add.Q
  166. 174 sicut PV: ut Q
  167. 175 sit PV: fiat Q
  168. 176 postquam: ipsa add.Q
  169. 177 vera: vel e contra add.Q
  170. 178 hoc: tamen add.Q
  171. 179 qua PV: quando Q
  172. 180 arguitur: ad sophisma add.Q
  173. 181 scivit: adhuc add.Q
  174. 182 scit: illud add.Q
  175. 183 ignorat: illud Q
  176. 184 quod prius scivit QV: om.P
  177. 185 eo PV: deo Q
  178. 186 huic respondetur PV: hic dicitur Q
  179. 187 primam consequentiam V: maiorem P
  180. 188 unde PV: quia deus nihil ignorat vel Q
  181. 189 ignorantia tam PV: ignorare hoc falsum Q
  182. 190 non scire quam non cognoscere PV: quod ipse nec scit nec cognoscit hoc falsum Q
  183. 191 et hoc est falsum QV: ideo et cetera P
  184. 192 omne: quod est sive add.Q
  185. 193 et omne PV: sive Q
  186. 194 ideo PV: et ideo Q
  187. 195 non ignorat aliquid PV: nihil ignorat ipse Q
  188. 196 tunc PV: om.Q
  189. 197 forte: ex isto add.Q
  190. 198 ignoras: hanc add.Q
  191. 199 homo QV: hoc P
  192. 200 dato quod PV: quia tu Q
  193. 201 ipsum PV: illam Q
  194. 202 ideo PV: om.Q
  195. 203 huic PV: om.Q
  196. 204 te PV: me Q
  197. 205 te PV: me Q: sicut non sequitur ista est nescita a te ergo est ignorata a te add.P: sicut nec sequitur ipsa est nescita a me ergo ipsa est ignorata a me add.Q
  198. 206 similiter non QV: non enim P
  199. 207 incomplexum QV: om.P
  200. 208 solum PV: quodlibet Q
  201. 209 non cognosco PV; cognosco non Q
  202. 210 deus: continue add.Q
  203. 211 sicut: ipse add.Q
  204. 212 illo QV: illa P
  205. 213 quod] fuit vel erit ita quod] LAC Q
  206. 214 deus PV: ipse Q
  207. 215 huic PV: om.Q
  208. 216 scivit: ipse add.Q
  209. 217 istorum PV: om.Q
  210. 218 nescit PV: non scit Q
  211. 219 reliquum: illorum add.Q
  212. 220 tamen PV: tunc Q
  213. 221 modo scit PV: scit modo Q
  214. 222 licet enim aliquando scivit unum istorum ... significavit QV: utrumque illorum contradictorium scivit et modo neutrum istorum scit sicut posito quod ista contradictoria non sint adhuc sicut aliqua illarum significaret iam scit esse P
  215. 223 concedit potest PV: potest concedi Q
  216. 224 illa conclusio PV: om.Q
  217. 225 scivit PV: scit Q
  218. 226 deus PV: om.Q
  219. 227 et tamen quando scivit ... plures PV: sed ipse numquam est minus sciens quam immediate ante prius instans Q
  220. 228 forte PV: om.Q
  221. 229 forte arguitur PV: arguitur forte Q
  222. 230 possibile foret quod V: posset esse quod Q: om.P
  223. 231 aliquando PV: om.Q
  224. 232 ipse V: deus Q
  225. 233 quia] si nulla propositio foret ipse nihil sciret quia] LAC P
  226. 234 nullum incomplexum PV: incomplexum non Q
  227. 235 negando: illam add.Q
  228. 236 possibile foret PV: esset possibile Q
  229. 237 illa conclusio PV: om.Q
  230. 238 deus nullam propositionem sciret adhuc sciret seipsum esse PV: nulla propositio foret deus tamen sciret seipsum Q
  231. 239 scientia sua PV: sua scientia Q
  232. 240 et e contra PV: om.Q
  233. 241 et ideo posito quod nulla ... modo scit PV: om.Q
  234. 242 foret etiam PV: etiam foret Q
  235. 243 semper sicut modo scit ideo ... scientia V: om.P scientia: et ideo ipse tunc foret aliquid et foret etiam ita sciens sicut ipse modo est add.Q VERF
  236. 244 nullus homo tunc PV: tunc nullus homo Q
  237. 245 tunc PV: om.Q
  238. 246 hoc PV: homo Q
  239. 247 anima: sua add.Q
  240. 248 scientia sua PV: sua scientia Q
  241. 249 esse: vel sic add.Q
  242. 250 verumtamen: quod add.P
  243. 251 scit: aliquam add.Q
  244. 252 in anima sua QV: suam ut P
  245. 253 uno QV: vero P
  246. 254 tunc sciret illas intentiones ... indivisibiles PV: om.Q
  247. 255 nullus homo est V: nullus est homo Q
  248. 256 qui V: quin Q
  249. 257 ut creditur nullus homo ... anima sua QV: om.P
  250. 258 sequitur quod non cognoscit istamV/istas P: cum illae sunt indivisibiles nec cognoscit illam propositionem Q
  251. 259 quacumque data QV: quocumque dato P
  252. 260 scientia PV: scire Q
  253. 261 sciendo illud esse verum QV: om.P
  254. 262 negatur: illud esse verum videlicet add.P
  255. 263 secundum quod PV: prout Q
  256. 264 sit per causam cognoscere conceditur ... intentiones PV: scire sic esse vel sic requiritur huiusmodi intentiones quae sunt Q
  257. 265 sunt PV: tamquam Q
  258. 266 agentes QV: om.P
  259. 267 quia PV: et Q
  260. 268 illis vel talibus PV: quibus Q
  261. 269 et V: om.PQ
  262. 270 quod: talis add.Q
  263. 271 scitur PV: est scita Q
  264. 272 et QV: om.P
  265. 273 quia ille modus loquandi est communis PV: ille est communis modus loquendi Q
  266. 274 dato PV: posito Q
  267. 275 foret PV: sciret Q
  268. 276 aliquis homo: aliter esse nec foret aliquis homo add.Q
  269. 277 sapiens vel sciens PV: sciens vel sapiens Q
  270. 278 sed dato quod nullus homo sciret aliquid PV: om.Q
  271. 279 esset V: om.P
  272. 280 deus non foret minus sciens ... fuit PV: deus tamen foret tunc ita sciens vel sapiens sicut ipse umquam praeduit; ideo et cetera Q
  273. 281 adhuc arguitur PV: arguitur adhuc Q
  274. 282 propositionem: scilicet add.Q
  275. 283 deus: continue add.Q
  276. 284 erit vel est V: erit Q: fuit P
  277. 285 continue PV: om.Q
  278. 286 praecise PV: om.Q
  279. 287 sicut PV: om.Q
  280. 288 fuit PV: praefuit Q
  281. 289 ab aeterno PV: aliquando Q
  282. 290 istorum PV: om.Q
  283. 291 contradictorium: et reliquum istorum add.Q
  284. 292 et PV: ipse Q
  285. 293 sciet istud V: sciet istam P: scivit nec sciet Q
  286. 294 ipse V: umquam P
  287. 295 ergo ipse plus scivit quam ipse sciet PV: et tamen potest esse quod ipse numquam scivit illud demonstrato illo quod ipse ab aeterno scivit, et si sic ergo ita potest esse quod ipse fuit maius sciens quam ipse fuit Q
  288. 296 ponendo quod PV: quia signentur ista duo contradictoria Antichristus erit Antichristus non erit ponitur quod Antichristus non scit (corriger en sit?) nec fuit nec erit tunc Q
  289. 297 istam propositionem PV: quod Q
  290. 298 Antichristus: non add.Q
  291. 299 et quod numquam post hoc sciet istam sicut est satis possibile et tunc patet ... scit PV: et ipse numquam scivit nec sciet quod Antichristus erit et poterit tamen ita esse quod deus numquam scivit illam propositionem Antichristus non erit sed si ille non scivisset illam Antichristus non erit tunc etiam ponitur quod ipse numquam scivit quod Antichristus erit sequitur quod ipse minus scivisset quam ipse iam scivit et potest ita [esse] quod ipse numquam scivisset illam negativam ergo poterit ita esse quod ipse scivisset minus quam ipse scivit Q
  292. 300 quamvis PV: non obstante quod Q
  293. 301 poterit tamen V: ipse tamen poterit Q: non poterit P
  294. 302 eo PV: omne Q VERF
  295. 303 tamen: ipse add.Q
  296. 304 tunc scivit quod Antichristus erit ergo deus potest facere ... scivit PV: deus numquam scivit quod Antichristus non erit et tamen poterit esse quod Antichristus erit ergo poterit esse quod deus numquam scivit quod Antichristus non erit nec ipse scivit umquam quod Antichristus erit et cetera Q
  297. 305 similiter: et consimiliter add.Q
  298. 306 foret possibile V: possibile foret Q: foret P
  299. 307 ab aeterno PV: om.Q
  300. 308 ex quo: deus add.PQ
  301. 309 credidit PV: scivit Q
  302. 310 et PV: sed Q
  303. 311 potest: ita add.Q
  304. 312 esse: quod ab aeterno fuisset add.Q
  305. 313 igitur eadem ratione ab aeterno ... impossibile PV: quia iam poterit esse quod Antichristus erit sed si Antichristus erit ab aeterno fuit falsum quod Antichristus non erit ergo cum iam poterit ita esse quod Antichristus erit iam etiam poterit ita esse quod ab aeterno fuisset falsum quod Antichristus non erit et deus #credidit# ab aeterno credidit illam ergo iam potest ita esse quod deus ab aeterno credidit falsum quod est impossibile Q
  306. 314 ideo ad primum illorum ... scivit PV: ideo ad haec dicitur primo ad primum quando arguitur quod poterit ita esse quod deus scivisset minus quam ipse scivit Q
  307. 315 hoc PV: illud Q
  308. 316 et: ad argumentum add.Q
  309. 317 quod Q: om.PV
  310. 318 poterit esse quod deus PV: ipse Q
  311. 319 neque sciet V: om.P
  312. 320 non PV: om.Q
  313. 321 erit: et poterit ita esse quod deus numquam scivit quod Antichristus non erit add.Q
  314. 322 poterit: ita add.Q
  315. 323 minus scivit ab aeterno PV: ab aeterno scivisset minus Q
  316. 324 nunc scit vel PV: om.Q
  317. 325 dicitur PV: respondetur Q
  318. 326 si PV: om.Q
  319. 327 scivisset V: ipse non scivit Q: non scivisset P
  320. 328 non erit: si ipse add.Q
  321. 329 non V: om.PQ
  322. 330 scivisset PV: scivit Q
  323. 331 sic V: sicut PQ
  324. 332 poterit: ita add.Q
  325. 333 deus: non add.Q
  326. 334 Antichristum fore PV: quod Antichristus non erit Q
  327. 335 ab aeterno PV: modo Q
  328. 336 potuit fuisse PV: poterit esse Q
  329. 337 numquam PV: ab aeterno Q
  330. 338 scivit Antichristum fore PV: scivisset quod Antichristus erit licet deus numquam scivit quod Antichristus erit nec sciet ??? Q
  331. 339 negando aliud scilicet quod potuit fuisse PV: ad aliam formam quando dicitur quod foret possibile Q
  332. 340 falsum: huic dicitur quod add.Q
  333. 341 hoc PV: om.Q
  334. 342 credidit PV: credat Q
  335. 343 falsum PV: sicut falsum est esse Q
  336. 344 ab aeterno PV: om.Q
  337. 345 potuit fuisse PV: possibile foret quod Q
  338. 346 falsa PV: om.Q
  339. 347 erit: ab aeterno fuisset falsa add.Q
  340. 348 potuit fuisse falsum quod V: potuit non fuisse falsum quod P: quod ab aeterno fuisset falsum quod Q
  341. 349 non PV: om.Q
  342. 350 huic dicitur PV: respondetur Q
  343. 351 sic PV: instanti Q
  344. 352 est: de hac materia et add.Q
  345. 353 de ista materia scire sed ... solvenda PV: recitare illam et cetera Q