Authors/Heytesbury/Sophismata/Sophisma 22

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
[Vigesimum secundum sophisma]
[Quodlibet aliquorum animalium est non homo quorum quodlibet est homo]
[139vb] Quodlibet aliquorum animalium est non homo quorum quodlibet est homo. Quod arguitur sic: quodlibet istorum trium animalium est non homo quorum quodlibet est homo; ergo et cetera. Ponatur quod Socrates, Plato et Cicero habeant tres asinos sibi communes et quod ipsi non habeant aliquod animal nisi aliquem istorum trium asinorum. Quo posito, quodlibet istorum animalium, demonstratis Socrate, Platone et Cicerone, est non homo.
Probatur: quodlibet istorum trium est non homo, demonstratis his tribus Socrate, Platone, Cicerone; ergo quodlibet animalium istorum trium hominum est non homo.
Quod etiam arguitur: quia quodlibet animal istorum trium hominum est non homo, quia quilibet asinus est non homo, et nullum est animal istorum trium hominum nisi asinus; ergo quodlibet animal istorum trium hominum est non homo.
Et quod nullum sit animal istorum trium hominum nisi asinus arguitur sic ex casu: quia isti tres homines non habent aliquod animal nisi asinum; ergo cum nihil sit animal istorum nisi quod isti habent, sequitur quod nullum est animal istorum nisi asinus; ergo quodlibet animal istorum est asinus, et ultra ergo quodlibet animal istorum est non homo. Et sequitur ‘quodlibet animal istorum est non homo, et aliqua sunt animalia istorum; ergo quodlibet animalium istorum est non homo, et istorum trium animalium rationabilium quodlibet est homo; ergo quodlibet aliquorum animalium est non homo quorum quodlibet est homo’.
Ad oppositum sic: quodlibet aliquorum animalium est non homo quorum quodlibet est homo; ergo quodlibet animalium aliquorum est non homo.
Consequentia patet ab inferiori ad suum superius a parte praedicati distributione addita subiecto, sicut sequitur ‘omnis homo est homo; ergo omnis homo est animal’, sic sequitur ‘omne animal est rationale quod est homo; ergo omne animal est rationale’.
Similiter: si quodlibet animalium aliquorum est non homo quorum quodlibet est homo, et omne animal est aliquorum animalium et animalium aliquorum; ergo omne animal est non homo.
Ad sophisma dicitur distinguendo illud secundum compositionem et divisionem, sicut et illam ‘omne animal est rationale quod est animal’, et uterque sensus est impossibilis; ergo sophisma est impossibile.
Et ad argumentum quo arguitur sophisma esse verum, quia quodlibet illorum trium animalium est non homo et cetera, dicitur distinguendo eo quod isti termini ‘animalium’ ‘istorum’ ‘trium’ possunt construi ad invicem transitive vel intransitive. Si transitive, sic negatur illa propositio, quia tunc significat quod Socrates est non homo, et sic de aliis istorum trium. Si intransitive, sic conceditur illa propositio, quia sic illa non significat plus nisi quod quodlibet animal istorum trium est non [140ra] homo, et hoc est verum.
Et quando concluditur ex isto sophismate, negatur consequentia. Arguitur enim ab inferiori ad suum superius a parte subiecti cum distributione et cetera, et quamvis isti duo termini ‘quodlibet animalium trium’ ex communi modo loquendi possunt construi ad invicem transitive, sic tamen non construuntur isti duo termini ‘quodlibet aliquorum animalium’, quia quando talis terminus adiectivus praecedit substantivum terminum, simul construuntur intransitive.
Etiam cum dicitur “quodlibet istorum trium animalium, non construuntur isti duo termini ‘istorum’, ‘trium’, ‘animalium’ ad invicem transitive, sed intransitive”, [...]. Sed quando sic dicitur “quodlibet animalium istorum, bene possunt isti duo termini construi ad invicem transitive; ideo concessa hac propositione ‘quodlibet animalium trium est non homo et cetera’”, neganda est consequentia ab ista propositione ad sophisma duplici de causa, sicut iam dictum est.
Sed forte arguitur quod ista propositio ‘quodlibet animal istorum trium est non homo’ non sit concedenda, probando illam esse impossibile[m].
Et hoc sic: quia ex illa causa sequitur quod Socrates sit non homo, et quod Plato sit non homo, similiter et Cicero, quorum quodlibet est impossibile; ergo illud est impossibile ex quo sequitur.
Assumptum arguitur: quia sequitur, sicut prius concessum est, ‘quodlibet animalium istorum trium est non homo; ergo quodlibet animalium istorum trium est non homo, sed quilibet istorum est animal istorum trium; ergo quilibet istorum trium est non homo’.
Consequentia patet, et assumptum arguitur: quia sequitur ‘Socrates est animal istorum trium, et Plato est animal istorum trium, et Cicero est animal istorum trium; igitur quilibet istorum trium est animal istorum trium’.
Assumptum arguitur: quia Socrates est animal istorum trium, quia hoc est animal istorum trium, demonstrato Socrate.
Probatur: hoc est hoc istorum trium, demonstrato Socrate per utrumque ‘hoc’; ergo hoc est animal istorum trium, quia hoc est unum istorum trium.
Consequentia patet: quia arguitur ab uno convertibili ad reliquum. Sequitur enim ‘hoc est unum istorum trium; ergo aut hoc est unum animal istorum trium aut unum non animal istorum trium’. Si unum animal istorum trium; ergo aliquod animal istorum trium est non homo, quod erat probandum. Si ipsum si aliquod non animal istorum trium, contra: ipsum est unum animal; ergo ipsum non est unum non animal istorum trium.
Similiter: illud est unum animal quod est istorum trium; ergo et cetera.
Similiter: qua ratione ipsum non foret animal istorum, sequitur quod ipsum non foret unum istorum nec aliquod istorum, sed notum est quod ipsum est unum istorum, quia ipsum est unum de numero istorum; ergo et cetera.
Similiter: aliquod animal istorum trium est homo.
Probo: isti tres sunt homines, demonstratis Socrate, Platone et Cicerone. Et tunc arguitur sic: ista tria animalia sunt homines; ergo aliquod animal istorum trium animalium est homo, quia si non valeat consequentia, stet oppositum, et sequitur haec conclusio quod aliqua animalia sunt homines quorum nullum est homo, quod est impossibile, quia quibuscumque demonstratis, si aliquid istorum non sit homo, ista omnia non sunt homines; ergo a multo fortiori si aliqua sunt talia quorum nullum est homo, illa omnia non sunt homines. Ideo forte propter haec argumenta et alia consimilia dicitur ab aliquo quod demonstratis istis tribus est impossibile quod quodlibet animal istorum trium hominum est non homo vel asinus, quia si illi sunt homines, dicitur forte quod sequitur quod aliquod animal illorum sit homo.
Sed contra hanc responsionem arguitur sic: quia qua ratione conceditur quod aliquod istorum trium hominum sit animal istorum, foret etiam concedendum quod quilibet istorum hominum foret animal istorum, quia quilibet istorum est de numero vel alter istorum. Et tunc arguitur quod eadem ratione, posito quod demonstrentur tres homines gartiones quorum nullus sit gartio alterius istorum, sequitur quod quilibet istorum gartionum est gartio istorum. Quod arguitur sic: quia sint A, B, C. Et arguitur tunc sic: A est gartio istorum trium, demonstratis istis tribus A, B, C.
Quod arguitur sic: quia A gartio est istorum trium; aut ergo est gartio istorum trium aut non est gartio istorum trium. Si gartio illorum trium, tunc habetur propositum. Si non gartio illorum trium, contra: non est non gartio; ergo non est non gartio illorum trium. Similiter: ipse est gartio qui est istorum trium; ergo et cetera.
Similiter: isti sunt tres gartiones; ergo aliquis est gartio [140rb] illorum vel sequitur, sicut prius argutum est, quod aliqui sunt tres gartiones quorum nullus gartio est.
Similiter: A est unus gartio istorum trium gartionum; ergo A est aliquis gartio istorum trium gartionum.
Consequentia patet per omnia media per quae arguitur quod Socrates est animal istorum trium, scilicet Socratis, Platonis et Ciceronis. Et similiter contingit arguere quod quilibet istorum trium gartionum est gartio istorum trium, quod est falsum et contra suppositum. Et contingit etiam consimiliter probare de quibuscumque gartionibus quod quilibet istorum trium est gartio istorum trium, et quilibet illorum est dominus istorum, demonstratis eisdem, quia non obstante quod quilibet istorum sit gartio, potest etiam esse quod quilibet istorum sit gartio unus et dominus alterius.
Quod pono, tunc qua ratione aliquis istorum est gartio istorum, est etiam aliquis istorum dominus istorum, quia notum est quod concesso uno oportet et utrumque procedere consequenter respondendo; sequitur igitur quod quilibet istorum sit dominus istorum, quia qua ratione unus istorum sit dominus istorum, sequitur quod quilibet istorum sit dominus istorum, et tunc arguitur sic: quilibet istorum est dominus istorum, et quilibet istorum est gartio istorum; igitur dominus istorum est gartio istorum, consequens est satis absurdum.
Et similiter sequitur quod amicus istorum sit inimicus istorum, posito quod quilibet istorum sit amicus alterius et inimicus alterius, non tamen quod aliquis istorum sit amicus alterius istorum nec inimicus alterius istorum, et notum est quod omnia ista sunt satis impossibilia. Ideo dicitur ad omnia argumenta quod ista non magis probant quod Socrates sit animal istorum trium, demonstrando Socratem, Platonem et Ciceronem, quam probant illa argumenta quod quilibet illorum sit gartio et dominus illorum eorundem gartionum.
Ideo ad primum, quando arguitur quod Socrates sit animal istorum trium, quia hoc est hoc istorum, demonstrato Socrate, et hoc est hoc animal; ergo hoc est animal istorum trium, dicitur quod non valet consequentia, sicut nec ista ‘hoc est hoc istorum, et hoc est animal; ergo hoc est animal istorum’, sed sequitur quod hoc animal sit animal istorum, sed non sequitur quod hoc animal est istorum; [ergo hoc est animal istorum], quia hoc animal est istorum, et tamen non aliquid istorum. Ad hoc enim quod hoc esset aliquid istorum, requiritur quod ipsum foret aliquid quod de possessione istorum, quod non est verum nec possibile proprie loquendo de possessione, quia nihil possidet seipsum proprie. Ideo cum Socrates sit aliquis istorum trium, ipsi tres non possunt proprie possidere Socratem; et ideo non potest Socrates esse animal istorum, bene tamen potest esse aliquis istorum. Ad hoc enim quod aliquod vel aliquid sit aliquis istorum, sufficit quod ipsum sit de numero istorum trium cum hoc quod non sit de possessione istorum.
Ad aliud, quando arguitur quod hoc est animal istorum trium, demonstrato Socrate, dicitur quod non, conceditur tamen quod ipsum est unum istorum trium.
Et quando arguitur “si hoc sit unum istorum trium; aut ergo hoc unum animal istorum trium aut unum non animal istorum trium”, huic dicitur distinguendo istam partem divisionis ‘hoc est unum non animal istorum trium’, ex eo quod ista nota negationis potest infinitare totam illam orationem ‘animal illorum trium’ aut istum terminum ‘animal’ tantum.
Si secundo modo, tunc iste est sensus: hoc est unum non animal istorum, id est hoc est istorum unum non animal, et hoc est impossibile. Si illa negatio negat totam illam orationem ‘animal istorum trium’, tunc iste est sensus: hoc est unum non animal istorum, id est hoc est unum quod non est animal istorum, sicut rex est unus non servus alicuius, id est rex est unus qui non est
servus alicuius. Unde sic accipiendo ‘hoc est unum non animal istorum’, dicitur quod haec est concenda.
Et ad argumenta in oppositum, dicitur quod forma primo facta, scilicet ‘hoc non est non animal; ergo hoc non est unum non animal istorum trium’ non procedit, quia negatio illa in prima propositione non solum negat istum terminum ‘animal’, sed totam istam orationem ‘animal istorum trium’; ideo et cetera.
Ad aliam formam, qua arguitur quod qua ratione hoc non foret animal istorum sequitur quod hoc non foret aliquod istorum, dicitur quod non valet illa consequentia. Est enim aliquod istorum: quia est de numero istorum seu de numero isto qui est ista tria, nec sequitur ‘hoc est aliquod istorum; ergo hoc est aliqua res istorum’, quia ibidem non tenetur iste terminus ‘aliquod’ in neutro genere substantivo, quia ipsum iuxta communem modum loquendi etiam secundum grammaticam non potest [140va] substantivari, quia sicut ista oratio non est perfecta ‘aliquod currit’, sed debet dici ‘aliquid currit’, sic dicitur in proposito quod iste terminus ‘aliquod’ non ponitur in neutro genere substantive, sed iste terminus ‘istorum animalium’ additur sibi tamquam substantivum cum dicitur ‘aliquod istorum animalium currit’.
Unde notandum quod non sequitur ‘aliquod animalium currit; ergo aliquod animal animalium currit’. Antecedens enim non plus denotat nisi quod aliquod animal currit et quod animalia sunt. Unde formaliter sequitur ‘animalia sunt, et aliquod animal currit; ergo aliquod animalium currit’, consequens tamen prioris consequentiae, puta haec propositio ‘aliquod animal animalium currit’ significat quod aliquod animal de possessione animalium currit; ideo et cetera.
Sed si obiiciatur quod iste terminus ‘animalium’ non potest esse substantivum respectu istius termini ‘aliquod’ eo quod est diversi numeri et diversi casus, huic dicitur quod sic. In grammatica enim dicitur quod non de necessitate congruitatis requiritur quod adiectivum sit conforme suo substantivo in numero et in genere, sed sufficit in pluribus quod sit conforme in genere, ut ‘rosa est pulcherrimus florum’. Ponunt enim expresse quod iste terminus ‘florum’ est substantivum respectu istius termini ‘pulcherrimus’; ideo et cetera.
Et si quaeratur ex quo est aliquod illorum, aut est animal aut non animal, huic potest dici satis vere et derisorie quod hoc est hoc aliquid illorum, demonstrato eodem, sed ista est valde inutilis et imperfecta; et ideo sufficit respondere sic de virtute sermonis. Unde hoc est hoc aliquod istorum, et tamen non est hoc animal istorum nec aliquod animal istorum. Est enim aliquod istorum: quia ipsum est unum quod est aliquod istorum.
Ad ultimam formam, qua arguitur quod hoc est animal istorum, Socrate demonstrato sicut prius, quia aliquod animal istorum est homo, quod arguitur sic: quia ista tria animalia puta Socrates, Plato, Cicero sunt homines; ergo aliquod animal istorum est homo, huic dicitur negando consequentiam. Sequitur enim quod aliquod istorum est homo. Sed ultra non sequitur quod aliquod animal istorum est homo, sicut patet intuenti.
Et ideo quando arguitur ulterius quod ista animalia sunt homines quorum animalium nullum est homo, dicitur quod hoc est impossibile; immo sequitur formaliter si aliqua animalia sunt homines quod quodlibet illorum animalium sit homo.
Et tunc ad argumentum quod sic, quia sequitur ‘ista animalia sunt homines, et nullum animal istorum est homo; ergo aliqua animalia sunt homines quorum animalium nullum est homo’, et ultra ‘ergo haec animalia sunt homines quorum nullum est homo’, consequentia arguitur quia nihil est aliquod istorum nisi animal; igitur si nullum animal istorum est homo, nullum istorum est homo. Huic dicitur negando consequentiam. Notum est enim quod haec consequentia fundatur super hoc medio ‘si quodlibet illorum sit animal, [quod] non est possibile quod aliquod sit aliquod istorum nisi ipsum sit animal istorum’, quod est prius improbatum; ideo et cetera.
Sed forte adhuc arguitur ad probandum illam propositionem, scilicet quod Socrates est animal istorum, quia hoc est aliquod istorum, demonstrato Socrate; ergo hoc est aliquod animal
istorum, eodem demonstrato. Consequentia arguitur: quia qua ratione conceditur quod hoc est aliquod istorum, demonstrato Socrate, quia hoc est unum de numero istorum qui est illa tria, sic foret concedendum quod hoc est animal istorum, quia hoc est unum de illo numero, demonstrando illa tria, foret etiam concedendum quod hoc est animal istorum, quia hoc est unum animal de numero isto qui est ista tria.
Similiter iuxta istam foret haec necessaria ‘nullum istorum est asinus’, demonstratis illis qui prius.
Et arguitur quod non: quia sequitur ‘nullum istorum est asinus; ergo nihil istorum est asinus’. Similiter sequitur ‘nullum istorum est asinus; igitur nullum animal istorum est asinus’. Huic dicitur quod haec consequentia non valet ‘hoc est aliquod illorum, et hoc est animal illorum; ergo hoc est aliquod animal istorum’.
Et quando assumitur quod hoc est unum illorum, conceditur quod hoc est unum de numero istorum qui est ista tria; ergo eadem ratione debet illa concedi ‘hoc animal est istorum’, quia hoc est unum animal de numero istorum qui est ista tria, huic dicitur quod non valet ista consequentia, quia, ut prius dictum est, ista propositio ‘hoc est animal istorum’ significat aliter quam illa ‘hoc est aliquod istorum’; ideo et cetera.
Ad aliud, quando arguitur quod haec propositio ‘nullum istorum est asinus’ sit necessaria, demonstratis istis tribus hominibus, dicitur quod hoc est verum.
Et quando arguitur quod non, quia sequitur ‘nullum istorum est asinus; ergo nihil istorum est asinus’, et etiam ‘nullum istorum est asinus; ergo nullum animal istorum est asinus’, dicitur [140vb] negando utramque consequentiam, quia ex praedictis satis patet quod non valet aliqua illarum; ideo et cetera.

Notes