Authors/Heytesbury/Sophismata/Sophisma 30

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
[Trigesimum sophisma]
[Socrates decipitur nisi ipse dicipiatur]
[153va] Socrates decipitur nisi ipse decipiatur. Posito quod Socrates solummodo credat ista duo ‘Socrates decipitur’ et ‘hoc sedet’, demonstrato te sedente, quae sic praecise significent. Quo posito, probatur quod Socrates decipitur nisi ipse decipiatur: quia si ipse non decipitur, et ipse credit istam propositionem ‘Socrates decipitur’ quae praecise significat; ergo Socrates credit propositionem quae significat praecise sicut non est; ergo ipse decipitur; ergo, in casu isto, si ipse non decipitur, ipse decipitur; ergo decipitur nisi decipiatur.
Ad oppositum arguitur sic: Socrates decipitur nisi ipse decipiatur; ergo Socrates decipitur si ipse non decipitur; ergo si Socrates non decipitur, ipse decipitur, quod est impossibile. Similiter: isto casu posito, Socrates non decipitur.
Probo: quia si sic, contra, quia tunc Socrates solum credit sicut est.
Probo: quia tunc solum credit Socrates quod Socrates decipitur et quod hoc sedet, et ita est quod Socrates decipitur et quod hoc sedet, quia tunc est ita quod Socrates decipitur et etiam ita est quod hoc sedet, quia per ly ‘hoc’ demonstratur sedens, per casum; ergo est ita totaliter sicut Socrates credit; ergo Socrates non decipitur; igitur cum casu posito stat quod Socrates non decipitur et quod Socrates decipitur.
Ideo si dicitur quod neutrum illorum contradictorium stat cum casu, sed utrumque sequitur ex casu; ideo non est casus admittendus, contra: ex hac responsione sequitur quod aliqua propositio sequitur ex casu aliquo quae non stat cum casu aliquo.
Sed contra: si illud sequatur, et eius oppositum est; ergo eius contradictorium repugnat casui, et tunc sequitur quod duo contradictoria repugnant uni tertiae propositioni. Sed huic dicitur concedendo conclusionem illam sicut in alio casu, et non solum sic, sed aliqua propositio repugnat sibi ipsi. Unde formaliter propositio quae includit contradictionem repugnat sibi ipsi, sicut ista ‘tantum pater est’, ‘aliquid est quod non est’, et sic de talibus; et ideo illa forma non concludit aliquod inconveniens.
Contra negantem istum casum positum ad sophisma dicitur quod repugnant sibi ipsi. Sed quod non arguitur sic: possibile est quod Socrates decipiatur et quod hoc non sedeat, demonstrato te sedente.
Quod arguitur sic: ista copulative ‘Socrates decipitur et hoc non sedet’ est possibilis demonstrato te, quia utraque pars est possibilis, et una alteri est compossibilis, et istae duae sic praecise significant; ergo illa propositio sic significando est [153vb] possibilis; ergo possibile est quod Socrates decipiatur et quod hoc[1] non sedeat, sed cum ista copulativa stat quod Socrates credat solummodo quod Socrates decipitur et quod hoc est sedens, quia non sequitur ‘Socrates decipitur et hoc non sedet; ergo Socrates non solum credit quod Socrates decipitur et quod hoc sedet, immo eo ipso tunc quod Socrates credit quod ipse decipitur et quod hoc sedet, ipse decipitur’; ergo cum ista copulativa possibili ‘Socrates decipitur et hoc non sedet’ stat ista propositio ‘Socrates solummodo credit quod Socrates decipitur et hoc sedet’, ponatur ergo totum illud, et tunc habetur primus casus; ergo primus casus est possibilis.
Sed forte ad illud dicitur quod ista copulativa non est possibilis ‘Socrates decipitur et hoc non sedet’, demonstrato te sedente, sed, ut communiter dicitur, ista copulativa est impossibilis ‘Socrates decipitur et hoc non sedet’, demonstrato te sedente.
Sed contra hanc responsionem arguitur sicut alias satis diffuse est argutum. Si enim non starent illa simul hoc non sedet et tamen demonstro te sedente, sequitur quod demonstrem te sedentem et quod hoc sedet. Si enim illa non stent simul, ex opposito infertur oppositum vel saltem[2] natum foret sequi, et tunc per argumentum illud potest probari te esse asinum: quia secundum istam responsionem sequitur ‘demonstro asinum; ergo hoc est asinus’.
Sed possibile est quod demonstro asinum; ergo possibile est quod hoc sit asinus. Quamvis enim in rei veritate demonstrem te solum, possibile tamen est quod ego solum demonstrarem brutum. Item, mirabile est quod non advertunt sic respondentes quod non supponit in tali casu quod talis sedens vel talis demonstratur. Quamvis enim sic dicatur, ponatur quod hoc non sedet, demonstrando unum sedens vel te sedentem, non tamen propter hoc sequitur quod demonstrem te sedentem. Haec suppositio non supponit quod demonstrem te sedentem, sed ipsa certificat te quid demonstratur, ut si dicatur ‘Socrates est albus’ et ponatur quod ipse Socrates sit niger, tunc notum est quod non supponitur illa propositio ‘Socrates est albus’, sed solummodo illa propositio ‘Socrates est niger’, et similiter est in proposito.
Si tamen fiat iste casus, ponatur quod hoc non sedeat, et demonstrem te sedentem, tunc bene sequitur quod demonstrarem te sedentem, non tamen propter hoc oportet concedere quod hoc sedet. Ex nullo enim adhuc supposito sequitur quod tu es hoc nisi forte sic sequitur ‘si tu es, tu es hoc’. Unde adhuc non est magis concedendum propter aliquod suppositum quod tu es hoc quam foret concedendum sine aliquo casu posito quod tu es hoc. Unde respondendo de virtute sermonis, sicut prius dictum est de ista materia, non foret iste casus negandus, sed forte dubitandus, supponendo tamen quod hoc non sedeat, demonstrato te sedente per ly ‘hoc’, sed posito quod hoc non currit, demonstrando te currentem, et si de talibus est quilibet talis casus admittendus, ita bene sicut si poneretur quod hoc non currat vel quod hoc non sedeat nihil addendo ulterius; dicitur ergo ad primum casum admittendo ipsum.
Et ad sophisma, dicitur ipsum esse impossibile, sicut satis probat argumentum primum contra sophisma.
Et si quaeritur tunc numquid sequitur ex casu quod Socrates decipitur, dicitur quod sic: quia formaliter sequitur ‘Socrates credit quod ipse decipitur; ergo ipse decipitur’. Et tunc si arguitur quod non sequitur ex casu quod Socrates credit quod ipse decipitur, quia non sequitur ‘Socrates credit illam propositionem ‘Socrates decipitur’, quae praecise significat quod Socrates decipitur; ergo Socrates credit quod Socrates decipitur’: quia potest esse quod credat istam propositionem significare praecise quod deus est.
Quantum ad istud, dicitur quod non est magna cura in proposito sive valeat illa consequentia sive non: quia utrumque potest satis probabiliter sustineri, scilicet quod si aliquis credat aliquam propositionem quod illa propositio significat sicut ipse credit esse, et tunc sequitur quod si [154ra] Socrates credit illam propositionem sic significantem quod Socrates decipitur.
Potest etiam sustineri quod si aliquis credat aliquam propositionem esse veram quod ipse tunc credit illam propositionem, et sic loquendo de credere propositionem non valet talis consequentia ‘Socrates credit talem propositionem significantem sic esse vel sic; ergo Socrates credit sic esse vel sic’. Sed sive valeat una sive alia illarum consequentiarum, formaliter tamen sequitur ex primo casu quod Socrates decipitur: quia sequitur ‘Socrates credit unam propositionem quae praecise significat quod Socrates decipitur; ergo Socrates decipitur’, quia tunc vel credit Socrates illam propositionem esse veram vel illa significat
sicut Socrates credit esse, et sive sic sive sic sequitur quod Socrates decipitur; ideo posito tali casu primo conceditur quod Socrates decipitur tamquam sequens.
Et ad argumentum, quando arguitur quod non, quia tunc est ita totaliter sicut Socrates credit esse, dicitur quod non. Sequitur enim quod hoc non sedet, et Socrates credit quod hoc sedet; ideo et cetera.
Et si arguitur quod sequitur quod hoc sedet, quia sequitur ‘Socrates credit quod Socrates decipitur et quod hoc non sedet, demonstrato te sedente; ergo tu sedes’, et ultra ‘ergo hoc sedet’, quia tu es hoc, huic dicitur quod non valet haec consequentia ‘hoc non sedet, demonstrato te sedente; ergo hoc sedet’: quia ista propositio ‘hoc non sedet’, demonstrato te sedente, est satis possibilis. Quamvis enim ista sit impossibilis ‘sedens stat’, tamen possibile est quod hoc non sedet, quocumque demonstrato; ergo et cetera.
Aliter arguitur ad sophisma sic: Socrates fuit deceptus si ipse non fuit deceptus; ergo eadem ratione Socrates decipitur si ipse non decipitur.
Antecedens probatur: quia ponatur quod per aliquam horam terminatam ad hoc instans quod sit B Socrates credidisset solummodo quod ille fuit deceptus post A, et quod ille erat deceptus ante B. Isto posito, vel fuit Socrates deceptus in ista hora vel non.
Si sic, contra: qua ratione fuit Socrates deceptus in isto instanti istius horae, fuit deceptus in quolibet instanti istius horae.
Et arguitur quod non: quia tunc sequitur quod ille in nullo instanti fuit deceptus, quia continue per totam istam horam fuit ita sicut ille credidit esse, quia tunc continue fuit ita quod Socrates fuit deceptus post A et quod Socrates erit deceptus ante B, et Socrates continue per totam istam horam credidit sic praecise; ergo continue per totam illam horam fuit ita sicut Socrates credidit esse, et si sic, sequitur quod in nullo instanti horae fuit Socrates deceptus. Ideo si dicitur quod Socrates non fuit deceptus, contra: tunc sequitur quod Socrates fuit deceptus, quia tunc sequitur quod Socrates per totam horam credidit falsum, quia tunc fuit Socrates, et in nullo instanti istius horae fuit ita quod Socrates fuit deceptus post A nec ille erit deceptus ante B, et in quolibet instanti credidit sic esse; ergo in quolibet instanti istius horae credidit Socrates falsum, et sicut falsum fuit tunc esse; ergo in quolibet instanti istius horae Socrates fuit deceptus.
Ideo forte dicitur, sicut est dicendum, quod casus iste non est possibilis; ideo non est mirum si sequuntur contradictoria.
Sed contra: ante illam horam Socrates potuit sic credere solummodo, et etiam post illam; ergo eadem ratione per totam illam horam potuit Socrates sic credere, et si sic; ergo possibile fuit Socrates sic credidisse per totam istam horam.
Similiter: in quolibet instanti istius horae potuit Socrates sic credere.
Probo: in quolibet instanti istius horae potuit Socrates incepisse sic credere ita quod in illo instanti primo credidisset ipse sicut post A, quia quocumque instanti dato, posito quod Socrates tunc primo credidisset, sequitur quod in illo instanti fuisset Socrates deceptus, quia ipse tunc credidisset falsum. Credidisset enim tunc quod ille fuit deceptus post A et quod ipse erit deceptus ante B, et non fuisset tunc ita quod ille fuisset tunc deceptus; ergo in quolibet instanti potuit Socrates sic credidisse praecise sicut ponitur in casu illo, et si sic, possibile fuit Socratem solummodo credidisse sic, quia Socrates nihil potuit credidisse in aliquo instanti vel in aliquo tempore quod non fuit possibile Socratem credidisse in eodem instanti vel tempore; ergo et cetera.
Similiter: Socrates potuit sic [154rb] credidisse praecise, scilicet quod Socrates fuit deceptus post A et quod Antichristus erit ante B et quod Socrates movebit digitum suum ante B vel claudet oculum summ ante B vel aliquod huiusmodi contingens ad utrumlibet; ergo eadem ratione cum ista propositio ‘Socrates erit deceptus ante B’ sit ita contingens ad utrumlibet sicut aliqua talis de futuro, sequitur quod eadem ratione potuit Socrates sic credidisse quod
ille erit deceptus ante B sicut quod movebit digitum suum ante B vel aliquod huiusmodi; sequitur ergo quod per totam istam horam potuit Socrates sic credidisse quod ipse fuit deceptus post A et quod ipse erit deceptus ante B, et si sic; ergo possibile fuit Socratem sic credidisse per totam istam horam.
Assumptum probatur: quia Socrates potuit per totam horam credidisse solummodo quod Socrates fuit deceptus post A vel quod ipse movebit digitum suum ante B. Ponatur enim quod ipse non movebit digitum suum ante B vel sit rei veritas quod ipse non movebit digitum suum ante B, et tunc est totus casus possibilis, nec tunc sequitur aliquod impossibile, sed solummodo sequitur tunc quod Socrates fuit deceptus solummodo per totam istam horam credendo quod iste movebit digitum suum ante B, cum in rei veritate iste non movebit digitum suum ante B. Et consimiliter arguitur de quocumque alio contingenti ad utrumlibet ante B, ut quod Socrates potuit credidisse fuisse deceptum post A et quod tale erit ante B, et si sic; ergo eadem ratione fuisset hoc possibile de ista copulativa supposita.
Ad haec dicitur primo sicut prius quod casus iste est impossibilis.
Et ad argumentum, quando arguitur quod non, quia Socrates potuit sic credidisse ante illam horam, et similiter post illam horam; ergo eadem ratione in quolibet instanti illius horae potuit Socrates sic credidisse, huic dicitur concedendo conclusionem.
Et si arguitur ex isto quod possibile foret Socratem sic praecise credidisse per totam illam horam, dicitur negando consequentiam, sicut non sequitur ‘in A instanti potuit utrumque istorum contradictoriorum fuisse verum; ergo possibile fuit in A instanti illa duo contradictoria fuisse vera’. Antecedens enim est verum et consequens falsum et impossibile. Arguitur enim a sensu diviso vero ad sensum compositum falsum.
Et similiter dicitur ad aliam formam, quando arguitur quod in quolibet instanti istius horae potuit Socrates incipere sic credidisse. Dicitur enim quod hoc est verum, non tamen fuit possibile quod Socrates sic credidisset.
Et quando arguitur quod fuit possibile quod Socrates credidisset praecise quod Socrates fuit deceptus et quod ille movebit digitum suum ante B, huic dicitur quod hoc est impossibile. Et potest dupliciter dici: uno modo negando illud fuisse possibile, sustinendo hanc conditionalem ‘si Socrates sic credidit praecise in tali instanti vel in tali, numquam poterit esse quod Socrates in eodem instanti non credidit sic praecise’.
Et notum est quod sustinendo hanc consequentiam diceret[ur] consequenter respondendo quod non fuisset possibile quod Socrates sic praecise credidisset per totam illam horam seu per aliquam partem eiusdem horae incipientis in principio fuisset sic vel sic, sed admisso quod fuit possibile gratia argumenti, dicitur quod illud continue fuisset falsum ‘Socrates movebit digitum suum ante B’: quia sequitur hoc esse falsum.
Sequitur enim cum casu quod ille fuit deceptus: quia credidit quod ille movebit digitum suum ante B, et sequitur quod illa propositio continue fuit falsa sic significando, vel saltem[3] quod continue fuit ita quod ille non movebit digitum suum ante B instans.
Et arguitur tunc sic: quamvis per totam illam horam fuit ita quod Socrates non movebit digitum [suum] ante A instans, tamen continue per totam eandem horam potuit fuisse quod ille movebit digitum suum ante B, sed ita fuisset tunc Socrates non praecise sic credidisset et per totam illam horam nec per aliquam partem incipientem a primo instanti istius horae exclusive; ergo sequitur quod fuisset possibile quod Socrates per aliquam partem istius horae sic praecise credidisset, et tamen post illud potuit [154va] ita fuisse quod non credidisset sic praecise, quod est contra primam suppositionem datam.
Supponit[ur] enim in principio quod si Socrates in aliquo instanti vel tempore sic praecise credidisset, [quod] numquam potuit esse quod ille in eodem instanti vel tempore non sic praecise credidisset; sequitur ergo iuxta istam responsionem quod non sit possibile quod Socrates sic credidisset praecise per totam illam horam nec per aliquam partem illius horae incipientis a primo instanti eiusdem horae.
Haec responsio etiam confirmatur per hoc quod non est possibile quod si aliqua propositio in aliquo instanti significavit sic esse vel sic, et hoc praecise quin in aeternum erit ita quod ipsa propositio in eodem instanti sic praecise significavit, ut satis apparet intuenti.
Oppositum autem istius conditionalis sequitur ex casu posito quod Socrates credidisset per primam medietatem istius horae illas duas propositiones sic praecise significantes ita quod illa ‘Socrates est deceptus post A’ sic praecise significet, et illa ‘Socrates movebit digitum suum ante B instans’ praecise significet quod ille movebit digitum suum ante B, et illa fuisset falsa continue per totam istam medietatem, et elapsa illa medietate adhuc in instanti medio potuit fuisse quod movebit digitum suum ante B: quia adhuc in illo instanti medio totius horae fuit Socrates indifferens ad movendum digitum suum et non ad movendum digitum suum; ergo sequitur quod tunc potuit Socrates fecisse quod illa propositio ‘Socrates movebit digitum suum ante B’ fuisset vera per totam primam medietatem istius horae elapsae.
Sed si illa propositio tunc fuisset vera continue in casu, sequitur quod aliqua propositio, illa scilicet ‘Socrates fuit deceptus post A’ non fuit sic praecise significans vel quod non continue fuit credita a Socrate: quia si illa propositio tunc fuisset vera, et illa continue fuit credita a Socrate, sequitur formaliter quod Socrates fuisset deceptus post A et Socrates non fuisset deceptus post A, sicut fuit ostensum in principio, sed cum hoc fuisset impossibile; ergo sequitur quod elapsa prima medietate potuit ita fuisse quod Socrates non credidit illam et quod illa non sic praecise significavit.
Illud autem est contra prius posita, scilicet quod si Socrates credidit talem propositionem in aeternum post erit necessarium quod ille credidit talem propositionem et etiam quod si aliqua propositio sic vel sic praecise significet in tali instanti vel in tali, numquam poterit esse quin tunc illa sic praecise significaret; patet igitur quod sustinendo illas conditionales non est ille casus admittendus respectu alicuius propositionis talis contingentis ad utrumlibet: quia ex aliquo casu tali sequitur oppositum illarum conditionalium.
Ideo iuxta illam conditionalem non est talis casus admittendus, sed quia una illarum conditionalium non est necessaria, sicut satis potest persuaderi, ideo non oportet negare casum respectu istius propositionis contingentis ‘Socrates movebit digitum suum ante B’ vel ‘Socrates claudet oculum suum ante B’, et sic de talibus, et una illarum consitionalium non valet ‘si Socrates in aliquo instanti sic credidisset esse vel sic; ergo non potest esse quin Socrates in eodem instanti sic credidit esse vel sic’.
Quod non sit necessaria potest declarari sic: si talis conditionalis foret necessaria, sequeretur quod valeret huiusmodi consequentia ‘si deus sic credidit in illo instanti vel in illo; ergo non potest esse quin deus sic credidit in illo instanti vel in illo’, sed notum est quod non valet consequentia haec de deo.
Ponatur quod tu curres in bellomonte in A instanti vel tempore futuro, sequitur tunc quod deus in aeternum a parte ante, scilicet in praeterito, credidit quod tu curres in bellomonte in A tempore, et si sic; ergo ille credidit loquendo de credere prout est consequens ad scire, et tamen potest esse quod deus numquam credidit sic: quia potest esse quod tu non curres in bellomonte in A tempore.
Quamvis enim tu curres in bellomonte in A tempore, tamen in hoc praesenti instanti potest esse quod tu numquam curres ibidem; ergo potest esse quod ab aeterno fuit falsum quod tu curres in bellomonte in A tempore, sed non potest esse quod deus ab aeterno credidit quod ab aeterno fuit falsum; ergo potest esse quod deus [154vb] numquam credidit illud, et tamen in rei veritate sicut ponitur in tali casu deus ab aeterno credidit illud; patet ergo quod non valet illa consequentia ‘deus aliquando credidit sic vel sic; ergo non potest esse quin deus et cetera.
Dicitur ergo quod sicut non valet ista consequentia de deo, sic potest satis probabiliter poni quod non valet de Socrate. Unde posito quod Socrates sciat aliquod huiusmodi futurum, certum est quod non valet talis consequentia ‘Socrates scit in isto instanti hoc, quocumque dato futuro contingenti ad utrumlibet; ergo non potest esse quin Socrates sciat hoc in eodem instanti’.
Quamvis enim Socrates sciat talem nunc, tamen non necessarium est quod ille sciat illud: quia potest esse quod illud ab aeterno fuit falsum. Quamvis enim oppositum numquam fuit verum, potest esse modo quod ipsum ab aeterno fuit verum; sicut ergo non valent tales consequentiae praemissae, ita potest probabiliter poni quod non valet prima conditionalis supposita, haec scilicet ‘si Socrates in tali instanti vel in tali sic credidit; ergo non potest esse quin Socrates in tali instanti vel in tali sic credidit et cetera’.
Ideo ponendo oppositum consequentis stare cum antecedente illo, potest admitti casus ille cum ponatur quod Socrates per totam illam horam praecise credidisset quod Socrates fuit deceptus post A et quod ille movebit digitum suum ante B vel quod ille claudet oculum suum ante B, et sic de talibus contingentibus futuris.
Et si arguitur ex illo quod eadem ratione possibile foret quod Socrates credidisset per eandem horam praecise quod ille fuit deceptus post A et quod ille erit deceptus ante B, quia ita contingens est haec propositio ‘Socrates erit deceptus ante B’ sicut illa ‘Socrates claudet oculum suum ante B’ vel aliqua consimilis; ergo cum prima maneat continue in eadem copulativa concessa et negata, scilicet quod Socrates est deceptus post A, sequitur quod sicut fuit possibile Socratem credidisse quod ille fuit deceptus post A et quod ille claudet oculum suum ante B, ita etiam fuisset possibile quod per eandem horam praecise credidisset quod ille fuit deceptus post A et quod ille erit deceptus ante B, etiam sicut postquam Socrates credidisset talem copulativam ‘Socrates fuit deceptus post A et erit deceptus ante B’, fuisset etiam possibile quod ille numquam credidisset illam copulativam; ergo sicut admittitur unus casus est quilibet talis admittendus.
Huic dicitur, ut prius, quod fuisset possibile quod Socrates credidisset per totam illam horam quod ille fuit deceptus post A, etiam quod ille movebit digitum suum seu claudet oculum suum ante B, et tamen non est possibile quod Socrates credidisset illam copulativam solummodo per totam eandem horam significantem praecise quod Socrates fuit deceptus post A et quod ille erit deceptus ante B.
Et causa est ista quia posito quod Socrates credidisset praecise per totam eandem horam quod ille fuit deceptus post A et quod erit deceptus ante B, sicut expresse probat argumentum primum in casu illo, sequitur formaliter quod Socrates fuit deceptus, et certum est quod non potest assignari ratio quare ipse fuit deceptus in uno instanti illius horae quin in quolibet instanti illius horae intrinseco fuit ille deceptus.
Sed ex isto sequitur cum casu quod in nullo instanti fuit ille deceptus: quia tunc in quolibet instanti fuit ita totaliter sicut ille credidit. Continue enim fuit ita quod ille fuit deceptus post A et quod ille erit deceptus ante B, et continue sic credidisset praecise sicut ponitur in casu; ergo non fuit ille deceptus in aliquo instanti istius horae; patet ergo quod ex casu illo sequuntur duo contradictoria. Sed ex isto casu admisso, scilicet quod Socrates continue per totam illam horam credat praecise quod ille fuit deceptus post A et quod ille movebit digitum suum ante B non sequitur aliud inconveniens nisi quod Socrates taliter credidit in tali instanti vel in tali vel per totam talem horam, et tamen poterit esse in futuro quod ille numquam ita praecise credidit vel quod aliqua propositio sic vel sic significat praecise in tali instanti, et tamen poterit esse quod illa tunc non significavit sic nunc umquam ante vel post.
Et sicut est declaratum alibi etiam satis diffuse in aliis [155ra] terminis non est similis conclusio aliquid inconveniens; ideo potest probabiliter sustineri in istis eisdem terminis. Patet ergo quod iste casus est admittendus et non primus. Verumtamen, sicut alias dictum est, non est possibile quod Socrates solummodo credat quod ille est deceptus vel quod aliquis alius est deceptus; et ideo poterit in principio quilibet talis casus negari cum ponitur quod Socrates praecise credat quod ille sit deceptus post A et quod ille faciat sic vel sic, quod hoc erit vel illud ante B, et sic de talibus. Et causa est quia cum illae propositiones ‘Socrates est deceptus’ seu ‘fuit deceptus’ seu ‘decipietur’ vel ‘movebit digitum suum’ vel ‘claudet oculum suum’, et sic de talibus, non sunt per se notae nec immediate cadunt sub sensu aliquo exteriori, illae non possunt credi nisi propter aliquam evidentiam creditam veram vel falsam.
Ideo ad hoc quod Socrates sic credat, requiritur etiam quod Socrates aliter credat cum hoc; et ideo cum ponitur quod Socrates praecise credat quod ille fuit deceptus post A vel quod ille movebit digitum suum ante B vel aliquod huiusmodi, potest dici simpliciter quod illud non est possibile: quia si Socrates sic crederet, hoc foret propter aliquam causam vel evidentiam creditam, cum illud non sit per se notum nec cadat sub aliquo sensu.
Nullus enim sensus est vel sensatio Socratis per quam immediate apparet sibi quod ille fuit deceptus post A: quia illa compositio non fit respectu alicuius per se sensibilis. Immediate enim per sensum potest Socrates credere quod hoc est album, demonstrato albo, vel quod hoc est nigrum, demonstrato nigro, et hoc est amarum vel dulce, calidum vel frigidum, et sic de aliis sensibilibus, numquam tamen potest Socrates sic immediate credere per sensum vel per sensationem quod ille est deceptus vel fuit deceptus seu claudet oculum suum, et sic de talibus futuris.
Sed si aliquod huiusmodi credat per sensum, hoc est immediate credendo aliquam aliam evidentiam veram vel falsam, scilicet quod ipse fuit deceptus post A, ut quia ipse credidit quod Plato fuit Londonis in tali instanti vel in tali et scit bene quod Plato erat Oxonie in illo instanti nec ille potuit ita cito venisse huc; ideo modo Socrates bene scit quod credidit falsum et ita scit Socrates iam quod ipse fuit deceptus, et sic per sensum immediate Socrates crederet et sciret se fuisse deceptum, non tamen immediate; ideo non est possibile quod Socrates solummodo credat quod ille fuit deceptus post A et quod ipse movebit digitum suum ante B. Sed haec responsio, licet sit vera non tamen admittit argumentum, sed destruit; et ideo cum illud ponatur ad fundandum argumentum non accipitur tamquam impossibile sic quod ipsum claudet contradictoria, sed imaginatur satis bene. Ideo potest casus ille admitti sicut prius, respondendo ad argumenta sicut est ibidem declaratum esse dicendum in casu illo et in quocumque simili; ideo et cetera.
Unde posito quod iam foret A instans et quod iam Socrates crederet illam copulativam ‘Socrates erit deceptus post A et Antichristus non erit’, quae praecise significaret, et quod ipse numquam credat aliam propositionem quam illam copulativam vel eius partem, sequitur formaliter tunc quod Socrates est deceptus post A et Antichristus non erit, et quia, non obstante quod Antichristus non erit, poterit tamen esse quod ille erit; ideo sequitur quod, non obstante quod Socrates erit deceptus et est modo deceptus et incipit esse deceptus, poterit esse quod per multos annos post hoc Socrates umquam fuit deceptus in A vel post, nec quod Socrates credidit in A instanti illam copulativam sic significantem praecise, scilicet quod Socrates erit deceptus post A et quod Antichristus erit, et tamen in rei veritate in illo instanti ille credidit illam sic praecise significantem et non aliter credidit sicut ponitur in casu illo.
Ideo admisso illo casu, dicitur quod Socrates est deceptus in A instanti et continue post hoc instans quod est A ille erit deceptus quousque Socrates non erit, et tamen postquam Socrates [155rb] fuerit corruptus per multos annos poterit esse quod Socrates non fuit deceptus in A instanti nec umquam post A. Et ideo in illo casu umquam erit ita quod est necessarium quod Socrates fuit deceptus in A vel post A, nec necessario erit ita quod Socrates fuit deceptus in A vel post A, sed in aeternum quamdiu Antichristus poterit esse erit contingens ad utrumlibet, scilicet quod Socrates fuit deceptus in A instanti vel post A, et consimiliter dicitur respectu aliorum contingentium ad utrumlibet de futuro et cetera.

Notes

  1. 367 hoc corr.: Socrates V
  2. 368 saltem corr.: saltim V
  3. 369 saltem corr.: saltim V