Authors/Heytesbury/Sophismata/Sophisma 4

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
[Quartum sophisma]
[Omnis homo est unus solus homo]
[89va] Omnis homo est unus solus homo.
Quod arguitur sic: omnis homo qui est est unus solus homo, omnis homo est homo qui est; ergo omnis homo est unus solus homo.
Similiter: quilibet homo est unus solus homo; ergo omnis homo est unus solus homo. Similiter: tantum unus solus homo est homo; ergo omnis homo est unus solus homo. Consequentia patet, et antecedens arguitur sic: quilibet homo est unus solus homo; ergo tantum unus solus homo est homo.
Consequentia patet per regulam generalem ab universali ad suam exclusivam de terminis transpositis valet consequentia.
Praeterea, omnis homo est aliquis homo, et omne quod est aliquis homo est unus solus homo; ergo et cetera.
Assumptum arguitur sic: [quod] omnes homines sunt aliqui homines; ergo omnis homo est aliquis homo, quia omnis homo est aliquis homo, consequentia patet.
Si tamen negatur consequentia, ipsa potest argui sic: omnes homines sunt aliqui homines; ergo aliqui homnies sunt omnes homines; ergo illorum hominum omnis homo est aliquis homo. Si non valet ista consequentia, stabit ergo oppositum. Stabunt ergo ista simul, scilicet quod aliqui sunt omnes homines, et tamen illorum non omnis homo est aliquis homo.
Sed contra signetur tunc aliquid quod est homo est homo quod non est aliquis homo illorum. Et si dicatur quod illud erit una mulier, contra tunc vel iste homo vel ista homo, demonstrata ista muliere, est istorum omnium, demonstratis omnibus, sed non est verum quod ista est istorum hominum — quia illa omnino erit incongrua —; ergo verum est quod iste est istorum, eadem demonstrata. Ideo si dicatur quod maior est falsa in prima consequentia, scilicet ‘omnes homines sunt aliqui homines’ et sic est ista falsa ‘aliqui homines sunt omnes homines’, quia iste terminus ‘aliqui’ non supponit nisi pro masculis, [sed] arguitur contra sic quod sit vera, quia omnes viri et omnes mulieres sunt aliqui homines, et omnes homines sunt omnes viri et omnes mulieres; ergo omnes homines sunt aliqui homines. Ista consequentia patet accipiendo istum terminum ‘omnes’ collective, et sic tenendo istum terminum, antecedens satis patet; igitur et cetera. Nam sicut patet per grammaticum genus masculinum concipit femine?; igitur et cetera.
Item, ex isto arguitur [89vb] masculinum genus in plurali potest indifferenter significare res masculini generis et feminini, quia haec est satis congrua et vera ‘isti currunt’, demonstratis viris et mulieribus currentibus; ergo eadem ratione erit haec vera et congrua ‘iste currit’ demonstrata muliere, et sic sequitur quod hoc sophisma est verum. Nulla enim ponitur alia causa quare est falsum nisi quia masculinum adiectivum non significat rem feminini generis, sed restringit suum substantivum ut solum supponat pro masculis.
Et ideo arguitur communiter ad oppositum sophismatis sic: omnis homo est unus solus homo; ergo omnis homo est homo masculus, et ultra: ergo mulier est homo masculus, consequens est falsum; ergo et antecedens.
Ad sophisma respondetur negando sophisma. Posset tamen sophisma sophistice sustineri et concedi negando cavilatorie hanc consequentiam ‘omnis homo est unus solus homo, mulier est homo; ergo mulier est unus solus homo’ dicendo quod non est consequentia, quia illud quod ponitur in loco consequentis non est propositio, sed una omnino incongrua. Vel dico quod consequentia non valet, quia antecedens est verum et consequens est falsum; unde ex illis praemissis non sequitur illa conclusio, sed sequitur quod mulier est una sola homo.
Sed ad litteram haec responsio est minus sufficiens: quia in aliis terminis satis valet huiusmodi consequentia arguendo omnino sicut prius argutum est, sic scilicet ‘omnis homo est unus solus homo, omne animal rationale est homo; ergo omne animal rationale est unus solus homo’. Notum est quod consequentia est satis bona, nec potest poni aliqua ratio diversitatis quare haec secunda valeat et non prima, cum sit idem modus arguendi et in eisdem terminis omnino unico solo excepto.
Ideo respondetur sicut prius negando sophisma.
Et ad argumenta in oppositum respondetur primo ad primum concedendo consequentiam et negando minorem.
Ad secundum etiam dicitur negando consequentiam.
Et quando arguitur quod istae propositiones convertuntur in quibus arguitur, dicitur quod non, non obstante quod subiecta convertantur et praedicata, et causa est quia subiecta illarum propositionum quamvis sint convertibilia, tamen pro [non] eisdem praecise non supponunt. Et si arguitur quod sic, quia utraque illarum propositionum est propositio universalis affirmativa; ergo utriusque subiectum supponit pro quolibet eius supposito; ergo et cetera, huic dicitur quod non valet ista consequentia ‘talis propositio est universalis; ergo subiectum istius supponit pro quolibet eius supposito’, quia in illa propositione ‘quilibet homo est unus solus homo’, iste terminus ‘homo’ supponit solum pro masculis, quia suum adiectivum est solum masculini generis.
Ad aliud argumentum, quando arguitur “tantum unus solus homo est homo; ergo omnis homo est unus solus homo”, conceditur consequentia sed negatur antecedens.
Et quando arguitur probando antecedens sic “quilibet homo est unus solus homo; ergo tantum unus solus homo est homo”, negatur consequentia et glosatur regula sicut prius, scilicet quod requiritur quod terminus exclusivae et illius universalis pro eisdem praecise supponant si pro aliquibus supponunt, [sed] sic non est in proposito.
Ad aliud, quando arguitur “omnis homo est aliquis homo et cetera.”, conceditur consequentia, sed negatur antecedens.
Et quando arguitur antecedens sic “omnes homines sunt aliqui homines; ergo omnis homo est aliquis homo”, negatur consequentia.
Et ad argumentum ulterius, quando arguitur quod haec est incongrua ‘ista istorum hominum est homo’, demonstrata muliere per ly ‘ista’ et omnibus hominibus per ly ‘istorum’, dicitur quod illa non est incongrua sed est vera. Unde sicut est haec vera ‘ista homo est de numero istorum [90ra] hominum’, demonstratis omnibus hominibus, sic haec est vera ‘ista istorum hominum est homo’, quia ex priori sequitur ipsa secunda.
Et quando arguitur ulterius quod masculinum genus in numero plurali simul significat rem masculini generis et rem feminini generis; igitur eadem ratione sic significat in singulari et sic sequitur quod illa propositio est vera ‘mulier est aliquis homo’; igitur et cetera; huic dicitur quod haec ultima consequentia non valet sicut nec penultima. Primo quando arguitur ‘in plurali sic significat; ergo et in singulari sic significabit’, consequentia non valet. Verum est tamen quod aliquando masculinum genus in numero singulari significat rem feminini generis, sed hoc est accidentaliter, quemadmodum dicendo ‘iste numerus est binarius’, demonstratis duabus mulieribus, ‘iste populus currit’, et sic de aliis. Sed propter hoc non sequitur quod
mulier est aliquis homo nec quod aliqua talis praedicatio sit vera ‘mulier est unus solus homo vel bonus homo, et sic de aliis’.
Et quando arguitur quod haec praedicatio est vera in numero plurali ‘isti sunt aliqui homines’, demonstratis viris et mulieribus, dicitur quod hoc est satis possibile, quia ibi genus masculinum licet significet res feminini generis, cum hoc etiam significat res masculini generis.
Unde si demonstrentur solummodo mulieres, non foret ista propositio vera sic significando ‘isti sunt aliqui homines’, sed in numero singulari, cum debeat masculinum genus praedicari de aliquo, requiritur quod verificetur de illo solo, et ideo quando affirmatur de feminino genere pro tunc saltem ut sic non affirmatur de aliquo masculino, ideo illa praedicatio non est vera ut communiter nisi addatur illud masculinum genus nomini collectivo vel nomini numerali prius ut exemplificatum est. Haec enim praedicatio est satis vera ‘mulieres sunt aliquis populus, aliquis numerus et cetera; ergo et cetera’.
Sed contra hanc responsionem arguitur: si ista praedicatio sit falsa, demonstratis solis mulieribus, ‘isti sunt aliqui homines’ et ista sit vera ‘isti sunt aliqui homines’, demonstratis viris et mulieribus, sequitur quod viginti sint homines albi quorum solus Socrates desinit esse albus, et tamen immediate post praesens instans non erunt aliqui homines albi. Ex hoc sequitur quod tantum iste homo desinit esse albus, demonstrato Socrate, et tamen duo homines desinunt esse albi et tres desinunt esse albi, et sic de aliis usque ad viginti, quod non est verum.
Eodem modo etiam sequitur quod tu vides omnes homines qui sunt in Anglia vel qui sunt albi vel nigri praeter Socratem, et tamen nullum hominem nec aliquos homines nigros vel albos vides’.
Quod hoc sequaturr arguitur sic: pro primo enim ponitur gratia exempli quod sint XIX mulieres albae et quod Socrates sit omnis homo masculus albus, tunc isto posito demonstratis Socrate et illis mulieribus, haec est vera ‘isti sunt XX homines albi et nullus istorum est albus nisi Socrates’. Haec conclusio tamen non fuit tacta superius. Ponatur ergo cum superius positis quod Socrates desinat esse albus et quod nulla mulier nec quod aliquod animal, breviter quod nihil desinat esse album nisi Socrates, et tunc sequitur ista conclusio proposita, scilicet quod vigniti sunt homines albi quorum tantum unus, scilicet Socrates, desinit esse albus’, et tamen immediate post instans quod est praesens non erunt aliqui homines albi et cetera. Sed tunc quando arguitur ulterius quod solus Socrates desinit esse albus et tamen duo homines et tres et quattuor desinunt esse albi, dicitur negando istam copulativam tamquam impossibilem.
[90rb] Et ad argumentum, si arguitur contra: duo homines desinunt esse albi, probatur: nunc sunt duo homines albi, et immediate post hoc non erunt duo homines albi; ergo illi duo desinunt esse albi’, dicitur quod non valet consequentia. Ad hoc enim quod aliqua desinant esse alba, requiritur quod quodlibet illorum desinat esse album, quod non est verum in proposito. Si enim ista consequentia valeret, ‘ista nunc sunt alba, et non immediate post hoc ista erunt alba; ergo illa desinunt esse alba’, sequitur eadem ratione quod deus et omnia mundi desinerent esse, quia ista omnia nunc sunt, et immediate post hoc non erunt; ergo ista desinunt esse, consequens est falsum. Ad hoc enim quod aliqua desinant esse, requiritur quod quodlibet illorum desinat esse.
Sed contra, posito quod iam videas viginti homines et immediate post praesens instans non videbis plures quam decem et novem homines, tunc adhuc desineres videre viginti homines, quia iam vides viginti homines, et immediate post hoc non videbis viginti homines; ergo et cetera, et si desinis videre viginit homines in casu illo, signentur ergo illi viginti, et arguitur tunc sic: tu desinis videre istos viginti homines; ergo istos viginti homines desinis videre, et ultra ergo isti viginti homines desinunt videri a te, et iam per casum nullus illorum desinit
videri a te nisi Socrates; huic respondetur concedendo usque ad ultimam consequentiam ‘istos viginti desinis videre; ergo isti viginti desinunt videri a te’. Ista consequentia enim non valet, quia antecedens est verum et consequens falsum. In omnibus enim antecedentibus hoc verbum ‘desinis’ refertur ad personam videntem, sed in ultimo consequente refertur hoc verbum ‘desinis’ ad res visas; et ideo propter variationem non valet ista consequentia ultima. Et eodem modo dicendum est ad omnia consimilia ‘tu desinis scire viginti propositiones’, ‘tu incipis scire viginti propositiones’, et sic de aliis.
Sed contra hanc responsionem arguitur forte sic probando hanc consequentiam ‘istos viginti desinis videre; ergo isti viginti desinunt videri a te’: quia hic arguitur per illam regulam generalem ab activa ad suam passivam. Omnis enim activa est apta nata inferre aliquam passivam; ergo cum illud antecedens sit activa, ex ipso sequitur aliqua passiva et non alia; igitur et cetera. Huic dicitur, quando allegatur illud pro regula generali, quod non est generaliter positum alicubi ab Aristotele quia tamen habent aliquid rationis et quia vulgaris est, dicitur quod in isto argumento non arguitur directe ab activa ad passivam. Ad hoc enim quod directe arguatur ab activa ad passivam, oportet quod illud verbum activum foret verbum principale antecedentis et similiter quod illud passivum foret verbum principale consequentis, quod non est verum in proposito.
Potest ergo dici quod regula intelligitur ubi arguitur directe ab activa et cetera. Sed tamen si haec responsio non sufficit ipsi opponenti, responderi potest cavilatorie quod ista consequentia est bona vel quod oportet arguere sic ‘istos desinis videre; ergo aliquod istorum desinit videri a te’. Quocumque enim posito casu, ista consequentia sic significando erit satis bona.
Contra tamen, glosa istius regulae arguitur sic: ista consequentia non valet ‘promitto tibi denarium; ergo denarius tibi promittitur’, ‘omnis homo videt aliquem hominem; ergo aliquis homo videtur ab omni homine’, et sic de aliis, et in quolibet istorum arguitur per illam regulam; ergo et cetera. Huic dicitur quod in nullo illorum arguitur per illam regulam.
Regula enim non plus ponit nisi quod ab omni activa potest [90va] argui ad aliquam passivam, seu ad aliquam propositionem in qua principale verbum sit passivae vocis simile illi activo posito in antecedente quod dicitur esse propositio activa, sed ex isto non sequitur quod qualitercumque arguatur ab activa ad suam passivam sit consequentia bona; et ideo ista argumenta non procedunt. Ex prima enim propositione sequitur quod tibi promittitur denarius, et ex secunda sequitur quod ab omni homine videtur aliquis homo’ et sic de similibus.
Sed contra arguitur: promitto tibi denarium; ergo denarius tibi promittitur, vel valet consequentia per illam regulam vel non. Si valet, contra: per communem positionem notum est cuicumque intuenti quod potest esse quod promittam denarium quamvis nullus denarius sit in toto mundo et quamvis nullus denarius promittatur. Et si non valet ista consequentia, cum non possit fieri aliud consequens, sequitur quod regula adhuc indiget prolixiori glosa. Huic dicitur quod ista consequentia facta non valet, scilicet ‘promitto tibi denarium; ergo denarius tibi promittitur’.
Sed arguitur quod sic: ponatur gratia exempli quod aliquis nullum denarium tibi promittendo promittat tibi denarium, et postea solvat tibi denarium. Tunc arguitur sic: iste solvit tibi denarium; ergo solvit tibi denarium quem promisit vel denarium quem non promisit. Si solvit tibi denarium quem promisit, et solummodo solvit tibi A denarium; ergo promisit tibi A denarium; ergo A denarius fuit tibi promissus. Si solvit tibi denarium quem non promisit, arguitur tunc: iste promisit tibi unum denarium quem non solvit adhuc nec solvebat; ergo adhuc tenetur tibi solvere denarium promissum vel satisfacere pro denario tibi promisso, quia adhuc non satisfecit pro denario quem promisit. Si dicatur quod sic dicendo breviter quod satisfecit pro denario quem promisit, quia solvit A denarium per casum, contra tunc sequitur ‘satisfecit pro denario quem promisit; ergo aliquem denarium promisit’, et si sic, habetur
propositum; ideo si dicitur quod nullo modo satisfecit pro denario quem promisit, quia nullum promisit, tunc arguitur sic: iste promisit tibi unum denarium quem adhuc non solvit, nec aliquo modo satisfecit pro illo; ergo adhuc tenetur tibi solvere vel satisfacere pro denario promisso; ergo cum solverit unum denarium, ipse habet adhuc solvere alium, et eadem ratione tertium et sic deinceps, consequens falsum.
Similiter: postquam solvit illum denarium, verum est quod ipse solvit debitum et satisfecit pro debito, quia amplius non tenetur solvere aliquid tibi ceteris paribus, et nihil solvit nisi A denarium; ergo A denarius erat debitus, et non nisi quia fuit promissus; ergo A denarius erat promissus.
Ad haec respondetur, primo quando arguitur quod ista consequentia sit bona ‘promitto tibi denarium; ergo denarius tibi promittitur’, dicitur quod ista consequentia non valet. Et ad probationem, quando ponitur casus ille, admittatur totus casus.
Et quando arguitur “iste solvit tibi denarium; aut igitur denarium quem promisit aut denarium quem non promisit”, dicitur quod solvit denarium quem non promisit.
Et ultra, quando arguitur “ergo ipse adhuc tenetur solvere denarium promissum”, dicitur quod consequentia non valet. Ipse enim in solvendo A denarium satisfecit pro illa promissione, licet non solverit denarium quem promisit, quia nullum promisit, ideo et cetera; breviter igitur ad formam negatur consequentia.
Ad aliud, quando arguitur quod ipse solvit debitum, dicitur quod hoc est falsum, nec satisfecit pro debito, quia nihil fuit debitum.
Contra: ipse tenebatur solvere aliquid; ergo aliquid fuit debitum sibi solvere, negatur consequentia. Ipse enim satisfecit pro ista promissione, non tamen pro debito, quia nihil tenebatur solvere, sed tenebatur solvere aliquid, iam tamen non tenetur quia satisfecit pro illa promissione ratione cuius ipse tenebatur solvere denarium, dicitur ergo quod non valet ista consequentia ‘promitto denarium; ergo denarius promittitur’.
Et quando arguitur in principali argumento concludendo quod ista regula glosata indiget ulteriori glosa, quia non potest ibi argui ad aliam propositionem, dicitur quod sic. Unde sic arguitur: promitto tibi denarium; ergo a me promittitur denarius, et illud consequens non habet aliquam obiectionem sicut nec consequentia.

Notes