Authors/Ockham/Scriptum in libros sententiarum/Prologue/Q10

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search



Latin English
[QUAESTIO X UTRUM SOLA OPERATIO POTENTIAE SENSITIVAE SIT PRAXIS]
Ultimo quaerendum esset an theologia sit practica vel speculativa. Sed ad evidentiam istius quaestionis quaeram primo de ipsa praxi respectu cuius dicitur aliqua notitia practica; secundo, qualiter distinguitur notitia speculativa a practica; tertio, de principali intento.
Circa primum quaero utrum sola operatio potentiae sensitivae sit praxis.
Quod sic: Commentator I Ethicorum[1]: “Praxis, quod consueverunt transferre in actum, est secundnm electionem hominis energia, id est operatio”. Ergo videtur, secundum istam auctoritatem, quod sola operatio sequens electionem est praxis. Sed sola operatio potentiae sensitivae sequitur electionem, quia operatio intellectus praecedit; et ipsa electio est operatio voluntatis. Ergo etc.
Ad oppositum: ƿ Virtus moralis non adquiritur sine praxi; |§ sed virtus moralis potest esse in voluntate sine operatione potentiae sensitivae; igitur praxis potest esse sine onini operatione potentiae sensitivae. §]
[OPINIO ROBERTI COWTON]
Circa istam sunt diversae opiiuones. Una opinio[2] est quod solum operatio exterior vel operatio potentiae inferioris intellectu et voluntate est praxis. Hoc declaratur: “quia intellectus practicus respicit contingentia operabilia a nobis; opus autem huiusmodi quod intellectus habet pro fine necessario est opus circa contingentia. Sic enim accipiunt onmes auctores actionem, scilicet prout transit super agibile vel factibile quae sunt subiecta intellectui practico et electioni. Et penes hoc distinguuntur vita activa et contemplativa”.
Praeterea, “quaelibet praxis est operatio secundum virtutem moralem. Ergo circa illud est proprie actio vel praxis circa quod est electio; electio autem est eorum quae sunt ad finem, et contingentium; ergo etc.”
Praeterea, “VI Ethicorum cap. 3, dicit Philosophus[3]: 'Actus quidem igitur principium electio, unde motus. Electionis ƿ autem principium appetitus et ratio, quae gratia alicuius’, scilicet actionis sequentis electionem quam appetibile consequitur”.
Praeterea, “Gregorius Super Ezechielem[4]: 'Virtus operis est sub volatu contemplationis'“. Ergo videtur quod praxis est semper sub contemplatione vel sub actu intellectus, et per consequens sub actu voluntatis. Sed talis actus est praecise actus potentiae inferioris.
Dicitur igitur quod “iste est ordo rectus[5], quod intellectus practicus, qui versatur circa contingentia, inquirit quid prosequendum, quid fugiendum, quid diligendum et quid respuendum. Quo facto sequitur electio voluntatis eligentis bonum propositum a suo contrario, scilicet a malo. Electio autem est principium actionis effectivum. Et haec actio est formaliter praxis, quia postquam voluntas praetulerit unum alteri de ostensis sibi ab intellectu practico, tunc imperat viribus inferioribus et etiam intellectui practico ut adinveniat media per quae illud quod eligit consequatur, et imperat aliis viribus inferioribus ut obediant et exsequantur. Et illud imperium voluntatis est actio transiens in vires inferiores, et est praxis formaliter sive actio secundum virtutem moralem qua aliquis moderatur suas passiones. Et illa actio est finis intellectus practici, non autem amor quo aliquis diligit finem per voluntatem. Illa enim operatio nec est actio nec factio sed operatio consequens speculationem rei”.
ƿ Hoc confirmatur per Aristotelem VI Metaphysicae[6], qui dicit quod “agibile et eligibile idem”; ergo etc.
[IMPUGNATIO OPINIONIS ROBERTI COWTON]
Sed ista opinio videtur falsa. Primo, quia omnis operatio cuius notitia directiva est practica est praxis. Vel sic: omnis operatio quae est obiectum notitiae practicae est praxis; sed operationes interiores sunt obiecta notitiae practicae; ergo etc. Maior videtur manifesta, quia si esset pure speculabilis et nullo modo praxis, ipsius esset notitia speculativa, non practica. Minor patet, quia omnes distinguunt notitiam practicam a speculativa, quia practica est de operibus nostris, non autem speculativa. Unde Philosophus distinguit VI Metaphysicae[7] speculativam a practica, quia practica est illorum quorum principium est in sciente, speculativa est illorum quorum principium non est in sciente. Sed operationum interiorum principium est in nobis, ergo scientia illarum est practica.
Praeterea, omnis actus qui est in potestate nostra est speculativus vel practicus vel praxis; sed operatio voluntatis est in potestate nostra, et non est speculativa nec practica, quia istae sunt condiciones actuum intellectus; igitur est praxis.
ƿ
[OPINIO SCOTI]
Ideo est alia opinio[8], quod “praxis est actus alterius potentiae quam intellectus, naturaliter posterior intellectione, natus elici conformiter rationi rectae ad hoc quod sit rectus”.
“Prima condicio patet, quia stando praecise in actibus intellectus, nulla est extensio intellectus, quia extra non se extendit nisi ut actus eius respicit actum alterius potentiae. Et si dicas unum actum extendi ad alium directum per illum, non propter hoc sequitur quod sit praxis, ut modo loquimur. Nec prima cognitio practica est, quia tunc logica esset practica, quia dirigit in actibus discurrendi”.
“Secunda condicio patet, quia actus non habentes ordinem ad intellectum, cuiusmodi sunt actus vegetativi aut naturaliter praecedentes intellectionem, ut actus sensitivi, non dicuntur praxes, nec ad eos extenditur notitia practica ut sunt priores intellectione. Similiter, actus potentiae appetitivae sensitivae quatenus praecedit actum intellectus non est praxis; hoc enim modo communis est nobis et brutis. Nec respectu istorum actuum est cognitio practica, nisi quia aliquo modo moderativa actuum istorum; et isti actus sequuntur intellectionem moderativam ut sunt per ipsam moderati”.
ƿ Tertia condicio patet ex VI Ethicorum[9] “quod electio recta necessario requirit rationem rectam. Quod non tantum verum est de electione stricte sumpta sed pari ratione de quacumque volitione recta, quod ipsa requirit rationem rectam cui conformiter eliciatur. Omnis autem praxis vel est volitio vel sequens volitionem”. Ergo etc.
[IMPUGNATIO OPINIONIS SCOTI]
Contra istam opinionem. Primo, contra primam condicionem[10] ostendo quod intellectio potest esse praxis, sicut argutum est contra primam opinionem[11], sic: omnis operatio de qua sicut de obiecto est notitia practica est praxis, quia secundum istum Doctorem[12] notitia practica dicitur in extensione ad praxim. Sed de speculatione et actu intelligendi est notitia practica, quia de operibus nostris est notitia practica, et hoc est intelligendum de operibus quae sunt in potestate nostra. Ergo ipsa intellectio, cum sit opus exsistens in potestate nostra, est praxis.
Praeterea, omnis operatio sequens electionem est praxis. Sed actus intelligendi sequitur electionem et consilium; potest enim aliquis consiliari an debeat studere vel non, et postea eligere studere. Ergo istud studium sequens consilium et electionem est vere praxis.
Praeterea, omnis actus intellectus qui est directivus alterius actus mediante actu voluntatis est actus practicus, et actus directus est
ƿ praxis; sed unus actus intellectus vere dirigit alium actum mediante actu voluntatis; ergo primus dirigens vere erit practicus, et alius directus vere erit praxis. Maior est manifesta, quia talis actus vere extenditur ad alium dirigendum per ipsum. Minor patet, quia dictamen quo dictatur quod pro loco et tempore est studendum in theologia vel alia Facultate vere dirigit mediante actu voluntatis. Potest enim voluntas conformiter imperare illud studium sicut dictatur prius per intellectum. Ergo etc.
Si dicatur[13] quod non extenditur, sicut modo loquimur de extensione, quia non tendit extra se, hoc non sufficit, quia bene verum est quod sic posset arctari significatio vocabuli, et eadem facilitate posset arctari significatio illius vocabuli quod vocaretur praxis quando solum est extensio ad actum exteriorem. Sed neutra arctario videtur usitata a philosophis, quia quando distinguunt istas scientias dicunt quod una est de operibus nostris et alia non. Ergo sufficit ad notitiam practicam quaecumque extensio ad opus nostrum tamquam ad obiectum, et per consequens quodcumque opus nostrum est praxis vel obiectum praxis. Et ita quaelibet intellectio quae est nostra, hoc est in potestate nostra, vere erit praxis vel obiectum praxis. Et non est obiectum praxis, a ergo erit praxis ipsa.
Et si dicatur quod tunc quilibet habitus intellectualis esset practicus, quia quilibet extenditur ad actum qui est opus ƿ nostrum, ista instantia non valet, quia extensio habitus intellectualis ad opus nostrum est sicut ad obiectum, secundum usum philosophorum et doctorum, quia dicunt quod est de operibus nostris ita tamquam de obiectis. Non sic quilibet habitus intellectualis extenditur ad actum, quia non quilibet habet actum pro obiecto, sed habet aliquis habitus actum pro aliquo elicito ab illo habitu.
Praeterea, arguo, sicut ipse arguit[14] ad probandum quod dilectio finis sit praxis: quia “illa operatio est vere praxis ad quam inclinat virtus appetitiva, quia quaelibet talis virtus est habitus electivus, II Ethicorum[15], et electio est praxis”, secundum istum. Sed ad cognitionem et studium inclinat habitus seu virtus appetitiva. Potest enim aliquis inclinari ad virtuose studendum et ad speculandum pro loco et tempore et secundum alias circumstantias debitas secundum imperium voluntatis, sicut ad orandum et ad alia opera exteriora. Ergo illa cognitio vere erit praxis.
Praeterea, omnis actus imperatus a voluntate est praxis; sed aliqua intellectio imperatur a voluntate, sicut actus alterius potentiae; igitur etc.
Ad istud respondet praedictus Doctor[16] quod “licet speculatio sit quaedam operatio, et ita praxis, extendendo nomen, tamen ut praxis dicitur sola operatio ad quam intellectus potest extendi, nulla intellectio est praxis. Et hoc modo accipitur quando ad praxim dicitur cognitio practica extendi. Cum igitur arguitur 'intellectio est imperata a voluntate, ergo est praxis’ non sequitur, ƿ sed sequitur 'ergo est practica’. Ipsa enim est nata denominari accidentaliter a praxi ad quam est extensibilis, non autem est terminus talis extensionis”.
Contra istam responsionem argutum est prius[17], quia ipsa intellectio est terminus extensionis et ad ipsam alia intellectio vere extenditur quia una dictat de alia elicienda, et alia intellectio non potest esse recta in genere moris nisi eliciatur conformiter rationi rectae. Sicut enim nullus actus exterior nec aliquis actus cuiuscumque potentiae sensitivae vel motivae vel etiam voluntatis potest esse moraliter bonus nisi conformiter eliciatur rationi rectae, et si conformiter eliciatur rationi rectae quicumque istorum ipse erit rectus in genere moris, ita intellectio non potest esse recta in genere moris nisi eliciatur conformiter rationi rectae. Et si eliciatur conformiter rationi rectae erit recta. Ergo talis intellectio vere potest esse praxis.
Praeterea, quod dicitur[18] quod non sequitur 'intellectio est imperata a voluntate, ergo est praxis; sed sequitur: ergo est practica’, hoc non est verum, quia bene sequitur 'est imperata a voluntate, ergo est praxis’. Quia secundum istum Doctorem[19] actus potentiae sensitivae non dicitur praxis nisi quia imperatur a voluntate, ergo eadem ratione si aeque perfecte imperetur ipsa intellectio, ipsa aequaliter dicetur praxis.
Confirmatur: quia quando actus imperans est praxis, actus imperatus est etiam praxis.
ƿ Similiter, non sequitur 'intellectio est imperata, ergo est practica’[20] quia pura speculatio, quae nullo modo potest esse practica, potest esse imperata a voluntate, et tamen non potest esse practica.
Contra secundam condicionem[21]: si intelligat quod est posterior intellectione cui potest conformari, sic non est vera, quia sola notitia incomplexa sufficit ad praxim secundum principia istius Doctoris, et secundum veritatem. Si tamen intelligat quod praesupponitur aliqua intellectio, verum dicit, quia nunquam est aliquis actus praxis nisi sit actus elicitus voluntatis vel imperatus, et quaelibet talis praesupponit aliquam intellectionem.
Contra tertiam condicionem[22]: aliqua operatio est praxis quae nullomodo forte potest elici conformiter rationi rectae, sicut illa quae elicitur conformiter oppositae rationi rectae necessariae. Unde sicut est aliquod dictamen de necessario, ita est aliquod de suo opposito quod est impossibile, et illi potest elici conformiter aliqua praxis, et tamen non potest elici conformiter rationi rectae nec ad hoc ut sit rectus nec ad hoc ut non sit rectus.
Confirmatur: quia qua ratione actus elicitus conformiter rationi rectae est praxis, eadem ratione actus elicitus conformiter rationi falsae erit praxis. |§ Igitur non omnis praxis est nata elici conformiter rationi rectae. §]
[OPINIO PROPRIA AUCTORIS DE PRAXI]
Ideo ad istam quaestionem dico quod difficultas magis consistit in nomine quam in re. Omnes enim vel fere omnes ponunt ƿ ista: quod est ibi intellectio ostendens finem et ea quae sunt ad finem, et quod est ibi volitio finis, et etiam consilium de his quae sunt ad finem. Post quod consilium vel inquisitionem sequitur vel sequi potest sententia qua dictatur de his quae sunt ad finem. Et post istam sententiam qua dictatur quod unum est eligendum et aliud non, sequitur vel sequi potest electio qua dictatum vel sententiatum esse eligendum praeponitur illi quod non est sic sententiatum esse eligendum. Post autem istam electionem sequitur illud quod est sic dictatum et sententiatum, si non sit aliquod impedimentum. Verbi gratia, alicui infirmo ostenditur per intellectum quod sanitas est adquirenda, et habet tunc intellectus unum principium practicum respectu finis quo dictat quod sanitas est adquirenda. Post istud autem dictamen sequitur volitio in voluntate qua desiderat sanitatem, quamvis forte non necessario. Istam autem volitionem sequitur consilium intellectus vel inquisitio qua inquirit per quid potest melius attingere istam sanitatem, utrum scilicet per ambulationem vel per potionem vel cocturam vel aliquam aliam viam. Et post istud consilium vel inquisitionem sequitur sententia qua determinate sententiatur quod sanitas melius attingitur per istam viam determinate vel per aliam determinate. Et istam sententiam vel dictamen sequitur electio voluntatis |§ vel sequi potest §| qua determinate vult ambulare vel accipere potio ƿ nem, et sic de aliis. Postea autem sequitur - si non sit impedimentum - determinate vel ipsa ambulatio vel aliquid aliud. Et iste processus fere ab omnibus, etiam diversimode opinantibus de praxi, conceditur, et ita discrepant pauci in re. Sed quod istorum debeat vocari praxis et quod non, de hoc sunt opiniones. Et ideo quia utendum est vocabulis sicut utuntur auctores, et inter auctores qui loquebantur de isto vocabulo Commentator Super librum Ethicorum[23] frequentius usus est eo, ideo secundum intentionem suam dicam quid est praxis, quia etiam ipse concorditer utebatur hoc vocabulo Aristoteli[24] et commentatori suo Averroi[25] et aliis philosophis.
Dico ergo quod secundum istum Commentatorem I Ethicorum, commento 1[26], praxis quadrupliciter accipi potest, scilicet large, stricte, strictius, strictissime. Primo modo praxis idem est quod operatio cuiuscumque virtutis, sive liberae sive naturalis. Hoc patet, quia energia et praxis isto modo dicta sunt idem; sed energia est operatio cuiuscumque virtutis; ergo etc. Maior patet per Commentatorem dicentem[27]: “Licet itaque praxis et energia, id est actus et operatio, secundum appropriatas significationes distinguantur, communiter tamen acceptis nominibus praxis pro energia et econtra indifferenter ponuntur”. Ergo omnis energia est praxis. Minor patet per eundem dicentem[28]: ƿ “Energia sive operatio est naturalis uniuscuiusque substantiae virtus et motus”. Et rursus[29]: “Energia est naturalis omnis substantiae innatus motus”. Ex ista auctoritate patet quod energia uno modo dicta est motus vel actio vel actus cuiuscumque virtutis, sive potentiae sive substantiae.
Secundo modo[30] praxis, sicut energia, dicitur omnis operatio sive passio consequens cognoscentem in quantum cognoscens |§ est, hoc est sequitur cognitionem, §| et isto modo ipsa cognitio. Omnis etiam actus potentiae cuiuscumque quae est cognitiva , vel appetitiva, et passiones, scilicet delectationes, tristitiae et huiusmodi possunt dici energiae sive praxes. Unde dicit ibi Commentator[31]: “Energia est naturalis et prima semper mobilis virtus intellectivae animae. Hoc est semper mobilis ipsius ratio naturaliter ex ipsa semper irrigata”. Istud potest intelligi de actu cognitivo ipsius intellectus. Pro aliis autem operationibus elicitis a potentia appetitiva sequitur[32]: “Dicuntur etiam energiae, id est operationes, praxes, id est actus vel actiones, ut loqui, ambulare, comedere, bibere et huiusmodi”. Pro passionibus autem sequitur[33]: “Passiones quoque naturales multotiens energiae sive operationes dicuntur, ut fames, sitis et huiusmodi”. Et eadem ratione aliae passiones, puta delectationes et tristitiae possunt dici energiae.
Tertio modo accipitur praxis strictius. Et praxis isto modo dicta idem est quod operatio exsistens in nostra potestate. ƿ Hoc patet, quia omnis operatio exsistens in nostra potestate est opus virtutis vel vitii, quia omnis talis operatio potest esse virtuosa vel vitiosa. Sed praxis est opus virtutis et vitii. Ergo etc. Minor patet per Commentatorem, ubi supra[34], dicentem: “Dicitur rursus energia opus virtutis, id est quod a virtute operatum est”. Sed qua ratione opus virtutis est praxis eadem ratione opus virii erit praxis.
Quarto accipitur strictissime pro operatione conformiter elicita dictamini rationis et electionis voluntatis. Et isto modo praxis est semper conformiter elicita intellectui consiliativo, et per consequens est conformiter elicita electioni voluntatis, quia secundum Philosophum[35] “consiliabile et eligibile idem”. Quod autem praxis sic accipiatur, patet per Commentatorem, ubi prius[36], dicentem: “Praxis autem, quod consueverunt transferre in actum, est secundum electionem hominis energia, id est operatio”. Quod autem per praxim intelligat actum sequentem electionem patet per illud quod quibusdam interpositis subdit[37]: “Electio vero est duobus propositis iudicium hominis hoc prae altero praeponens. Sequitur autem post electionem motus et impetus ad actum, deinde sequitur usus, et sic cessat appetitus post usum”. Motum autem et impetum ad actum vocat praxim strictissime sumptam, quam praedixit[38] esse “secundum hominis ƿ electionem operationem”. Usum autem vocat consecutionem finis, quia ante consecutionem finis non cessat appetitus.
Ad propositum dico quod primo modo et secundo non loquuntur doctores de praxi in tractando quae scientia est speculativa et quae practica, quia per extensionem ad istam non dicitur notitia practica. Sed tertio modo et quarto loquuntur doctores de praxi, quia ad praxim tertio modo dictam, saltem aliquam, extenditur intellectus practicus, respectu autem praxis quarto modo dictae semper est intellectus consiliativus.
[SOLUTIO QUAESTIONIS]
Et ideo ad solutionem istius quaestionis primo videndum est qualiter distinguitur intellectus practicus et intellectus consiliativus. Secundo videndum est quae operatio est praxis tertio modo dicta. Tertio, quae operatio est praxis ultimo modo dicta.
[DISTINCTIO INTER INTELLECTUM PRACTICUM ET CONSILIATIVUM]
Circa primum dico quod intellectus practicus est respectu principiorum practicorum et etiam respectu conclusionum practicarum. Et ideo intellectus practicus est respectu finis, quando scilicet de aliquo fine iudicatur quod est appetendus vel prosequendus. Et hoc est intelligendum quia est respectu unius complexi quod affirmat aliquem finem esse appetendum, et istud est primum principium practicum in operando. Et hoc modo dicit Philo ƿ sophus[39] quod “sicut principium in speculabilibus, ita finis in agibilibus”. Et ratio huius est quia voluntas nihil agit nisi propter finem, et hoc vel propter finem dictatum a ratione vel propter fineni quem ex libertate sua sibi praestituit. Et ita omnis actio voluntatis, et per consequens omnis praxis quae non est respectu finis, necessario praesupponit volitionem finis. Et intellectus practicus est respectu principiorum practicorum sumptorum a fine; et non tantum est respectu principiorum sed etiam respectu conclusionum, quia omnis veritas confesse se habens appetitui recto est practica[40], et per consequens notitia illius veritatis est practica. Sed intellectus consiliativus est tantum respectu conclusionum practicarum. Dictato enim per intellectum - sine omni consilio praevio aliquem finem esse appetendum, et voluntate appetente illum finem, intellectus consiliatur per quod medium illum finem melius potest attingere, et habita investigatione concludit tandem quod per talem medium determinatum est finis attingendus. Verbi gratia, intellectus dictat infirmo quod sanitas est appetenda; post voluntas appetit istam sanitatem. Sed quia sanitas potest adquiri per multa media, et ignoratur per quod melius, intellectus consiliatur et inquirit per quod medium potest facilius et melius adquiri. Et post multam investigationem concludit quod per aliquod medium determinatum. Et respectu illius conclusionis dicitur intellectus consiliativus.
|§ Et ita patet quod respectu quorumcumque est intellectus consiliativus respectu eorundem est intellectus practicus. Unde ƿ sciendum est quod idem intellectus numero est practicus et speculativus et consiliativus. Tamen isti termini distinguuntur et habent distinctas definitiones exprimentes quid nominis. Et ita est intelligendum dictum auctorum quando distinguunt inter intellectum speculativum et practicum, quia habent distinctas definitiones exprimentes quid nominis eorum. Unde si definiatur intellectus speculativus, hoc est iste terminus 4intellectus speculativus’, debet sic dici: intellectus speculativus est intellectus potens considerare illa quae non sunt in potestate nostra. Intellectus practicus sic: intellectus practicus est intellectus potens considerare vel habere scientiam illorum quae sunt in potestate nostra. Et sic de aliis. §|
[QUAE OPERATIO EST PRAXIS SENSU STRICTIORI?]
Circa secundum dico, sicut dictum est[41], quod omnis operatio quae est in potestate nostra est praxis. Et ideo cum tam cognitio quam volitio quam alii actus exteriores sint in potestate nostra, sequitur quod quilibet istorum vere poterit dici praxis. Tamen praxis primo dicitur de actu voluntatis, cum ipsa sit primo in potestate nostra, et nulla alia sit in potestate nostra nisi mediante ea, et ideo nulla alia dicetur praxis primo.
Quod autem omnis talis operatio possit dici praxis, videtur, quia omnis actio quae est in potestate nostra potest esse virtuosa vel vitiosa; sed omnis talis est praxis; igitur etc. Sic igitur ista potest dici descriptio praxis in communi.
ƿ Ista autem praxis dividitur in praxim virtuosam et vitiosam, quia utraque istarum est in potestate nostra. Praxis autem virtuosa potest sic describi: praxis virtuosa est operatio exsistens in potestate voluntatis, nata elici conformiter rationi rectae ad hoc quod sit recta. Prima condicio patet, quia nulla operatio quae non est exsistens in potestate voluntatis est virtuosa sed magis naturalis. Secunda condicio patet, quia secundum Philosophum VI Ethicorum[42] electio recta - et per consequens nec aliqua operatio recta - non est sine recta ratione, quia non est maior ratio de una operatione quam de alia. Praxis autem vitiosa est operatio exsistens in potestate voluntatis, nata elici difformiter rationi rectae vel conformiter rationi erroneae et falsae. Prima condicio patet, quia aliter non esset imputabilis, quia illud quod non est in potestate voluntatis nullo modo est imputabile. Secunda condicio patet, quia omne malum elicitum potest esse dictatum non esse eliciendum.
Ex istis sequuntur aliquae conclusiones. Una, quod non respectu cuiuslibet praxis est scientia practica cui notitia debeat conformari, vel magis proprie, cui sit nata elici conformiter ad hoc quod sit recta. Et hoc quia quantumcumque de omni praxi posset esse aliquod dictamen verum quod debet elici vel non elici, et ita aliquo modo sibi conformatur, tamen aliqua est praxis mala quae nullo modo potest conformiter elici rationi rectae, quia nulla ratio recta potest dictare eam eliciendam, sicut nulla ratio recta potest dictare quod inimicus est odiendus contra divinum praeceptum.
ƿ Alia conciusio sequitur, quod est aliqua praxis quae nec conformiter nec difformiter est elicita rationi rectae, sicut illa quae elicitur posita sola ostensione obiecti per intellectum, sine omni dictamine vero vel falso.
Tertia conclusio sequitur, quod praxis non dicit formaliter praecise aliquem actum, sed dicit actum connotando voluntatem a qua effective et libere producatur, sicut est de actu meritorio. Et ex hoc sequitur quod eadem operatio specie, vel forte numero, potest esse primo praxis et postea non praxis. Quia si voluntas libere et contingenter aliquam operationem eliciat, tunc illa operatio dicitur praxis; et si post Deus illam eandem continuaret sine omni causatione vel conservatione voluntatis respectu illius, tunc vere diceretur non praxis, quia non esset in sua potestate.
[QUAE OPERATIO EST PRAXIS SENSU STRICTISSIMO?]
Circa tertium dico quod praxis ultimo modo dicta est omnis operatio exsistens in potestate voluntatis, consiliata ab intellectu, respectu cuius est electio voluntatis. Et isto modo praxis dicitur vel potest dici tam de actione voluntatis quam de operatione intellectus quam etiam de operatione exteriori. Quod enim possit dici de operatione voluntatis patet, quia appetitu exsistente respectu sanitatis, tamquam respectu finis adquirendi, potest esse dubitatio an ista sanitas posset adquiri melius per operationem exteriorem vel per amorem vel odium voluntatis vel etiam per studium et exercitium intellectus. Quia secundum medicos
ƿ - et experientia docet - quodlibet istorum potest esse causa infirmitatis, saltem partialis, et etiam causa partialis sanitatis. Ergo de istis potest esse inquisitio: per quod istorum melius est sanitas adquirenda; et per consequens quodlibet istorum est consiliabile, et per consequens eligibile, Et per consequens, cum quodlibet istorum sit operatio et actus, quodlibet istorum poterit esse operatio sequens electionem voluntatis; et per consequens erit praxis ultimo modo dicta. Quia secundum Commentatorem VI Ethicorum[43]: “Ex electione actus generatur. Eligentes enim quod a mente demonstratum est bonum a contrario ipsius, operamur et agimus ut attingamus ipsum”. Et ita concedo quod pura speculatio potest esse praxis isto modo dicta, quia de ipsa potest esse consilium, et respectu ipsius potest esse electio.
Ex isto sequitur etiam quod operatio exterior imperata a voluntate non est semper praxis isto modo dicta, quia quando operatio est praestituta a voluntate tamquam finis, tunc non est consiliabilis neque eligibilis, et per consequens nec est praxis isto modo dicta, secundum Aristotelem dicentem III Ethicorum[44]: “Consiliamur autem non de finibus sed de his quae ad fines. Neque enim medicus consiliabitur si sanabit nec rhetor si suadebit neque politicus si pacem faciet nec reliquorum aliquis de fine. Sed ponentes finem aliquem - et hoc sive secundum raƿ tionem rectam sive secundum praestitutionem voluntatis - qualiter et per quae erit intendunt”. Verumtamen quamvis non quaelibet operatio exterior imperata a voluntate sit semper praxis isto ultimo modo, quia tamen poterit ordinari ad finem ulteriorem vere poterit esse praxis.
Sic igitur patet ad quaestionem quod non sola operatio potentiae sensitivae vel inferioris est praxis, sed etiam operatio intellectus et voluntatis potest esse praxis propriissime dicta.
[RESPONSIO AD ARGUMENTA ROBERTI COWTON]
Ad primum argumentum primae opinionis[45] respondeo quod bene invenitur quod notitia practica est circa opera nostra et circa contingentia operabilia a nobis, sed nunquam invenitur quod praxis sive opus, de quo est notitia practica, sit circa contingens aliter se habere, nec circa aliquid quod est in potestate nostra, quamvis ipsa operatio, quae est ipsa praxis, sit contingens aliter se habere et operabilis a nobis. Et ideo pura speculatio et similiter dilectio, quia sunt operabiles a nobis, quamvis non habeant talia pro obiectis, vere sunt praxes, et de ipsis vere erit notitia practica.
Si dicatur quod omnis notitia practica est respectu actionis vel factionis; sed actio est circa agibile et factio circa factibile; ergo actio et factio, quae sunt praxes, habent aliquid contingens aliter se habere pro obiecto:
Respondeo quod nunquam invenitur a Philosopho quod habitus practici sunt circa actionem et factionem, et actio ƿ et factio circa agibile et factibile; sed dicit quod artes practicae sunt circa agibile et factibile, et tunc accipit ista pro actione et factione. Unde dicit VI Ethicorum[46]: “Contingentis autem aliter se habere est aliquid et actibile et factibile; alterum autem est actio et factio”. Vide Commentatorem in commento sequente litteram allegatam[47], ubi dicit quod aliud est practica, id est activa; et aliud praxis, id est actio; et aliud factiva, id est factio. Ex quo patet quod respectu solius actionis et solius factionis vere dicetur activa vel factiva, quantumcumque nihil sit ibi contingens aliter se habere nisi sola actio vel factio. Hoc patet, quia multae sunt artes mechanicae quae sunt factivae, quarum aliquae nihil contingens operabile a nobis respiciunt nisi ipsam factionem, et tamen vere sunt practicae, sicut ars citharizandi, cantandi et sic de huiusmodi. Et illa circa quae sunt istae operationes non sunt operabilia a nobis. Ergo quantumcumque ipsa speculatio sit circa obiectum non operabile a nobis, dum tamen ipsa vere sit operabilis a nobis, vere poterit dici praxis. Hoc etiam patet per Philosophum I Ethicorum[48] et IX Metaphysicae[49], quod quaedam sunt operationes praeter quas sunt aliqua opera et quaedam non. Et tamen de utrisque potest esse notitia practica, sicut declarat Philosophus I Ethicorum[50]. Unde dicit Commentator ibidem[51]: “Musico quidem operante secundum musicam, id est cantante, vel ƿ secundum musicam utente organo et operante per illud, deinde quieseente, nullum opus ipsius restat aut relinquitur”. Sed musica est vere practica, et tamen nihil est ibi operabile a nobis nisi ipsa operatio, |§ quamvis instrumentum musicum sit operabile a nobis per aliam artem, non per musicam. §|
Ad aliud[52] concedo quod praxis strictissime sumpta est operatio secundum virtutem moralem. Et concedo quod circa ipsam est electio, et ideo ipsa est contingens aliter se habere et operabilis a nobis. Non tamen - sicut declaratum est[53] - oportet quod obiectum ipsius praxis sit contingens aliter se habere. Et ideo quia ipsa pura speculatio est operabilis a nobis et non suum obiectum, ideo ipsa poterit dici praxis sed non poterit dici practica. Si dicatur quod tunc moralis virtus esset respectu intellectionis, quia habitus electivus, et per consequens virtus moralis esset in intellectu, quod est contra Philosophum I et VI Ethicorum[54]:
Respondeo quod accipiendo virtutem moralem pro omni habitu virtuoso qui non est intellectualis, quod aliquis habitus moralis est respectu intellectionis, quia sicut potest aliquis habere actum bonum et malum circa intellectionem ita et habitum. Unde sicut aliquis peccat studendo tempore et loco non debito, ita meritorie agit studendo pro loco et tempore et secundum alias circumstantias requisitas; et per consequens unus istorum actuum ƿ est meritorius et alius demeritorius. Ita non est inconveniens tales habitus correspondentes actibus generari, nec tamen propter hoc habitus moralis erit in intellectu proprie loquendo, quia proprie loquendo onmis habitus moralis est in voluntate, sicut patebit in tertio[55].
|§ Unde sicut habitus voluntatis generatus ex volitionibus quibus vult pro loco et tempore et secundum alias circumstantias uti necessariis ad salutem est moraliter virtuosus, subiective exsistens in voluntate, qui etiam non est intellectualis, ita ex volitionibus quibus voluntas vult studere et intellectualiter considerare secundum debitas circumstantias generatur habitus moraliter virtuosus, subiective exsistens in voluntate, qui etiam non est intellectualis, quamvis ex actibus intellectus imperatis a voluntate generetur unus alius habitus intellectualis. §|
Ad aliud[56] concedo quod praxis strictissime sumptae semper electio est causa effectiva. Sed dico quod ita est electio respectu intellectionis, quae est pura speculatio, sicut respectu cuiuscumque operationis exterioris, et ita ipsa efficitur ab electione voluntatis sicut operatio exterior. Ita enim possum dubitare et consiliari an debeam considerare aliquod pure speculabile sicut possum dubitare et consiliari an debeam comedere vel non. Et ita possum sententiare et concludere quod debeam considerare tale speculabile, et post istam sententiam possum eligere considerare, ƿ et ultimo possum considcrare, et ita intellectio potest sequi electionem sicut operatio exterior.
Ad auctoritatem beati Gregorii[57] dico quod accipit opus pro opere exteriori, et ita frequenter accipiunt Sancti, quia respectu multorum talium est consilium et electio, quamvis possit esse etiam respectu contemplationis. Unde frequenter propter vitam aeternam consequendam aliqui multum sollicite inquirunt et deliberant an sit vacandum contemplationi vel praedicationi et talibus operibus exterioribus, et ita ipsa contemplatio vere est post electionem. Aliquando enim concludunt et sententiant Sancti quod vacandum est contemplationi. et ideo tunc contemplatio est vere praxis.
Per praedicta patet quod processus ille[58] concludit quod speculatio est vere praxis, quia intellectus practicus non solum inquirit quod opus exterius est fugiendum, quod prosequendum, sed etiam omnia ista inquirit de operibus interioribus. Et post sequitur electio, et post sequitur prosecutio eligibilis etiam quantum ad ipsum intellectum et voluntatem. Ideo etc.
Ad ultimam auctoritatem[59]: quod agibile et eligibile idem; et ideo sicut ista operatio interior, scilicet speculatio et etiam volitio, sicut est agibilis ita eligibilis, et ideo vere erit praxis.
[RESPONSIO AD RATIONES SCOTI]
Ad primum alterius opinionis[60]: quod non est de ratione intellectus practici quod se extendat extra totam partem rationaƿ lem, sed sufficit quod se extendat ad voluntatem et ad quemcumque actum mediante actu voluntatis; et ideo sufficienter unus actus intellectus se extendit ad alium actum intellectus tamquam ad obiectum. Et quando dicitur 'tunc logica esset practica', ista conclusio est concedenda, sicut post patebit[61].
Argumentum pro secunda condicione[62] concludit quod probat, quod praxis est posterior intellectione, quia omnem praxim praecedit aliqua intellectio, sicut omnem actum voluntatis praecedit aliqua intellectio; non tamen requiritur intellectio dictativa nec aliqua intellectio complexa prior.
Ad argumentum pro tertia condicione[63]: quod illa est condicio praxis bonae quam Philosophus vocat II Physicorum, commento 58[64], eupraxiam, non autem est condicio praxis in communi. Et ideo omnis praxis recta requirit rationem rectam, sed non omnis praxis est recta nec esse potest, sicut nec omnis volitio, ideo etc.
[RESPONSIO AD ARGUMENTUM PRINCIPALE]
Ad argumentum principale[65] patet quod sola operatio sequens electionem est praxis quarto modo dicta[66]. Sed non sola operatio potentiae inferioris sequitur electionem, sed ipsam sequitur tam ƿ intellectio - quamvis una alia praecedat - quam etiam operatio voluntatis. Potest enim quis consiliari et deliberare utrum debeat deliberare et utrum debeat considerare vel non; ideo etc. Sed praxis tertio modo dicta[67], respectu cuius dicitur notitia practica, non sequitur semper electionem, sed ipsamet electio et volitio praecedens est praxis, cum sit opus nostrum de quo est notitia practica. Sed Commentator in auctoritate allegata[68] accipit praxim quarto modo et non tantum tertio modo.


Notes

  1. Eustratius, In Arist. Ethicam I (ed. P.F. Mercken, p.11, lin. 68-69).
  2. 1 Haec opinio est Roberti Cowton, In I Sent., Prol., q. 7: “Utrum habitus theologiae sit speculativus vel practicus” (Oxonii, Merton Coll, cod. 93, f. 26). Argumenta Roberti mutato quidem ordine, sed verbotenus - ut signavimus - adducuntur.
  3. 2 Aristot., Ethica Nicom., VI, c. 2 (1139a 31-33).
  4. 1 Gregorius, Super Ezechielem, I, hom. 4, n. 9 (PL 76, 809 B).
  5. 2 Cf. Aristot., Ethica Nicom., VI, c. 2 (1139a 3-31).
  6. 1 Aristot., Metaph., VI, c. 1, t. 1 (1025b 24).
  7. 2 Aristot., Metaph., VI, c. 1, t. 1 (1025b 23-27).
  8. 1 Scotus, Ordinatio, I, Prol., p. 5, qq. 1-2, nn. 228-269 (ed. Vaticana, I, 155-183); tres condiciones praxis, hic verbotenus aJJegatae, habentur sub nn. 228-229 et 233 (I, 155s., 158s.).
  9. 1 Aristot., Ethica Nicom., VI, c. 2 (1139a 23-25).
  10. 2 Supra, p. 280, lin. 5-11.
  11. 3 Supra, p. 279, lin. 4-16.
  12. 4 Scotus, Ordinatio, I, Prol., p. 5, qq. 1-2, nn. 227-228 (ed. Vaticana, I, 154s.).
  13. 1 Ut dicit Scotus, ibidem.
  14. 1 Scilicet Scotus, loco cit., n. 282 (ed. Vaticana, I, 190).
  15. 2 Aristot., Ethica Nicom., II, c. 6 (1106b 36).
  16. 3 Scotus, loco cit., n. 232 (ed. Vaticana, I, 157).
  17. 1 Supra, pp. 280s.
  18. 2 Supra, pp. 283, lin. 24 - 284, lin. 1.
  19. 3 Scotus, Ordinatio, I, Prol., p. 5, qq. 1-2, nn. 229-230 (ed. Vaticana, I, 155s.).
  20. 1 Vide supra, pp. 283, lin. 24 - 284, lin. 2.
  21. 2 Supra, p. 280, lin. 12-21.
  22. 3 Supra, p. 281, lin. 1-6.
  23. 1 Eustratius, In Aristot. Ethicam, I (ed. P. F. Mercken, p. 11, lin. 68-85).
  24. 2 Aristot., Ethica Nicom., VI, c. 2 (1138b 35 - 1139b 13).
  25. 3 Averroes, In Aristot. Ethicam, VI, c. 2 (ed. Iuntina, III, Venetiis 1550, f 41r).
  26. 4 Eustratius, In Aristot. Ethicam, 1 (ed. P. F. Mercken, p. 11, lin. 68-85).
  27. 5 Ibidem, lin. 79-82.
  28. 6 Ibidem, lin. 69-70.
  29. 1 Ibidem, lin. 71.
  30. 2 Scilicet stricte.
  31. 3 Eustratius, loco cit., lin. 73-74.
  32. 4 ibidem, lin. 75-77.
  33. 5 Ibidem, lin. 77-78.
  34. 1 Ibidem, lin. 78-79.
  35. 2 Aristot., Metaph., VI, c. 1, t. 1 (1025b 24).
  36. 3 Eustratius, loco cit., lin. 68-69.
  37. 4 Ibidem, lin. 86-88.
  38. 5 Hic supra, lin. 15-16.
  39. 1 Cf Aristot., Physica, II, c. 9, t. 89 (200a 15-24); videsis Averroem in hunc locum: “Principium enim in cogitatione est finis in operatione” (ed. Iuntina, IV, Venetiis 1550, f. 39vb).
  40. 2 iuxta Aristot., Ethica Nicom., VI, c. 2 (1139a 30-31).
  41. 1 Supra, p. 277, lin. 7-13.
  42. 1 Aristot., Ethica Nicom., VI, c. 2 (1139a 32-35).
  43. 1 Eustratius, In Aristot. Ethicam, VI, c. 2 (versio Roberti Grossatesta, iuxta cod. Vat. Urbin. lat. 222, f. 106vb).
  44. 2 Aristot., Ethica Nicom., III, c. 5 (1112b 11-17).
  45. 1 Supra, p. 277, lin. 7-13.
  46. 1 Aristot., Ethica Nicom., VI, c. 4 (1140a 1-2).
  47. 2 Eustratius, In Aristot. Ethicam, VI, c. 4 (versio Roberti Grossatesta; cod. Vat. Urbin. lat. 222, f. 111v).
  48. 3 Aristot., Ethica Nicom., I, c. 1 (1094a 4-5).
  49. 4 Aristot., Metaph.t IX, c. 8, t. 16 (1050a 30-b 2).
  50. 5 Aristot., Ethica Nicom., I, c. 1 (1094a 1-18).
  51. 6 Eustratius, In Aristot. Ethicam, I (ed. P. F.Mercken, p. 13, lin. 39-42).
  52. 1 Supra, p. 277, lin. 14-17.
  53. 2 Supra, p. 296, lin. 13-17.
  54. 3 Aristot., Ethica Nicom., I, c. 13 (1103a 3-7); VI, c. 2 (1138b 35 - 1139a 1).
  55. 1 Sent., III, q. 10 H.
  56. 2 Supra, p. 277, lin. 18 - 278, lin. 2.
  57. 1 Vide supra, p. 278, lin. 2-3.
  58. 2 Quem scilicet facit Robertus Cowton, supra, p. 278, lin. 8-23.
  59. 3 Supra, p. 279, lin. 1-2.
  60. 4 Vide supra, p. 280, lin. 5-11.
  61. 1 Infra, p. 316, lin. 3-7.
  62. 2 Supra, p. 280, lin. 12-21.
  63. 3 Supra, p. 281, lin. 1-6.
  64. 4 Aristot., Physica, II, c. 6, t. 58 (197b 5).
  65. 5 Supra, p. 276, lin. 16-19.
  66. 6 Scilicet strictissime; cf. supra, pp. 289, lin. 7 - 290, lin. 2.
  67. l Strictius scilicet accepta; cf. supra, pp. 288, lin. 22 - 289, lin. 7.
  68. 2 Eustratius, supra, p. 276, lin. 16-18 allegatus.