Authors/Ockham/Scriptum in libros sententiarum/Prologue/Q9

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search



Latin English
ƿ [QUAESTIO IX UTRUM DEUS SUB PROPRIA RATIONE DEITATIS SIT SUBIECTUM THEOLOGIAE]
Quinto quaero utrum Deus sub propria ratione deitatis sit subiectum theologiae.
Quod non: Quia Deo sub ratione deitatis non conveniunt primo omnes passiones istius scientiae; tum quia multae prius conveniunt creaturis aliquibus, sicut quod anima rationalis beatificabitur in visione et fruitione Dei, quod resurrectio erit futura, et huiusmodi; tum quia aliquae primo conveniunt personis, sicut 'Pater generat’ etc. Sed illud est primum subiectum cui primo conveniunt omnes passiones illius scientiae. Igitur etc.
Secundo, quia omne subiectum scientiae potest cognosci distincte et indistincte, quia eius notitia indistincta praesupponitur et distincta adquiritur. Sed Deus non potest cognosci distincte et indistincte, quia VII Metaphysicae[1], simplex aut totaliter cognoscitur aut totaliter ignoratur; Deus autem est in fine simplicitatis. Igitur etc.
Tertio, quia Deus est subiectum alicuius scientiae naturaliter adquisitae, non igitur theologiae. Antecedens patet, quia in metaphysica probantur de Deo multae passiones. Consequentia ƿ patet, quia idem sub eadem ratione non est subiectum diversarum scientiarum.
Confirmatur: probatum in scientia inferiori non potest esse subiectum in scientia superiori; sed Deum esse probatur in scientia naturali et in metaphysica; ergo non potest esse subiectum theologiae. Antecedens patet, quia subiectum est simpliciter primum in scientia, et per consequens esset aliquid prius subiecto superioris scientiae.
Ad oppositum: Nobilissimus habitus habet nobilissimum subiectum sub nobilissima ratione; theologia est nobilissimus habitus; ergo etc.
In ista quaestione est una difficultas: quid est de ratione subiecti primi alicuius scientiae ? Ideo primo videndum est de ea; secundo ad quaestionem.
[OPINIO SCOTI DE RATIONE PRIMI SUBIECTI]
Circa primum est una opinio[2] quod “ratio primi subiecti est continere in se virtualiter primo omnes veritates illius habitus. Quod probatur primo sic: quia obiectum primum continet propositiones immediatas, quia subiectum earum continet praedicatum, et ita evidentiam totius propositionis; propositiones autem immediatae continent conclusiones; ergo subiectum propositionum immediatarum continet omnes veritates illius habitus”.
ƿ Probatur “secundo sic: quia accipitur primitas, ex I Posteriorum[3], ex definitione universalis, secundum quod dicit adaequationem. Obiectum[4] autem se habet ad habitum sicut causa ad effectum; non est autem causa adaequata nisi contineat virtualiter totum effectum; ergo etc.”
“Exponitur autem 'primo virtualiter', quod 'primum' est illud quod non dependet ab alio sed alia ab ipso. Igitur 'primo virtualiter continere' est non dependere ab aliis in continendo sed ilia ab ipso. Hoc est, quia - per impossibile - circumscripto omni alio, manente intellectu eius, adhuc contineret. Nihil autem aliud continet nisi per rationem eius”.
Item, alibi[5] declaratur hoc idem sic: “in essentialiter ordinatis necesse est stare ad. aliquod simpliciter primum. Sed cognoscibilia alicuius scientiae habent essentialem ordinem inter se in cognoscibilitate, quia conclusiones cognoscuntur ex principiis et principia tandem, si sint immediata, cognoscuntur ex terminis. Terminus etiam praedicatus principii cognoscitur ex ratione subiecti, quia principia communiter sunt per se secundo modo, ergo subiectum cadit in definitione praedicati, ex VII Metaphysicae[6]. In isto igitur ordine tandem est devenire ad aliquod subiectum simplex quod est subiectum principii, ex cuius notitia cognoscuntur omnia pertinentia ad scientiam, et ipsum non cognoscitur ex aliis”.
ƿ
[IMPUGNATIO OPINIONIS SCOTI DE RATIONE PRIMI SUBIECTI]
Contra istam opinionem: quod non sit de ratione subiecti continere virtualiter notitiam passionis; secundo, quod nec de ratione subiecti est continere virtualiter passionem.
Primum probo sic: non minus virtualiter nec minus perfecte continet causa efficiens effectum suum quam subiectum suam passionem; sed non obstante tali continentia, notitia causae non continet virtualiter notitiam sui effectus; ergo non obstante quod subiectum contineret suam passionem, notitia subiecti non contineret notitiam passionis suae. Maior est manifesta, quia inter omnes continentias, quando res contenta totaliter et realiter distinguitur a continente, illa est perfectior quae est causae efficientis respectu effectus, vel continentia causae finalis; quia illa quae est materialis, est imperfectior; similiter illa sola competit Deo. Minor est manifesta, quia, secundum istum[7], ad distinctas quidditates cognoscendas requiruntur distinctae rationes cognoscendi; ergo notitia distincta unius quidditatis sine ratione cognoscendi propria respectu alterius quidditatis non sufficit ad cognoscendum aliam quidditatem.
Si dicatur quod tunc requiruntur distinctae rationes cognoscendi respectu distinctarum quidditatum quando una non continetur virtualiter in alia, contra: tunc ad distincte cognoƿ scendum omnes quidditates inferiores sufficeret distincta ratio cognoscendi ipsum solem, quia sol continet virtualiter omnes istas quidditates.
Si dicatur quod non sufficit, quia sol non est causa totalis istorum inferiorum, contra: si sic, igitur requiritur alia causa ad hoc quod distincte cognoscatur effectus. Cum ergo eodem modo subiectum non semper sit causa totalis passionis, non sufficit distincta notitia subiecti ad habendum distinctam notitiam passionis.
Si dicatur aliter, quod passionis ad subiectum sunt plures dependentiae et intimiores quam effectus ad suam causam, et ideo notitia subiecti sufficit non autem notitia suae causae, contra: aliquando passio non dependet a subiecto suo nisi sicut accidens dependet a subiecto suo; sed illa est imperfectior quam dependentia effectus ad causam efficientem.
Praeterea, secundum istum Doctorem, in Reportatis Parisiensibus, quaestione prima[8], quando aliqua respiciuntur ab aliqua potentia vel habitu ita quod quodlibet illorum per suam rationem formalem natum est respici a potentia tali vel habitu, ibi nullum eorum est primum obiectum potentiae primitate virtutis, ergo ibi notitia unius non continet notitiam alterius. Sed subiectum et passio frequenter sic se habent quod sunt distinctae res, secundum eum. Quod patet, quia alibi[9] probat iste Doctor quod subiectum est causa efficiens suae passionis; aliter enim propositio non esset necessaria. Sed quaelibet res absoluta distincta per rationem ƿ suam formalem est motiva intellectus, quia quando aliquid est primum obiectum adaequatum potentiae, quodlibet contentum est motivum ilhus potentiae. Sed obiectum adaequatum intellectus est ens, ergo quaelibet res est per se mbtiva intellectus. |§ Igitur nulla res est primum obiectum primitate virtutis respectu alterius. §|
Confirmatur: quia quod est motivum sensus, habet virtutem movendi intellectum qui est in potentia ad intellectionem; sed accidens est motivum virtute propria ipsius sensus; igitur etc.
Similiter, illa res absoluta posset fieri sine subiecto, et per consequens posset intuitive videri, et tamen tunc non haberetur notitia subiecti; ergo illa passio est per se motiva intellectus, et per consequens notitia unius non continet notitiam alterius.
Ista ratio confirmatur per Philosophum I Posteriorum[10], quod “deficiente sensu, deficit scientia secundum illum sensum”. Sed aliquando obiectum unius sensus est causa obiecti alterius sensus; sicut secundum multos, et videtur intentio Philosophi[11], qualitates tangibiles, quae sunt obiecta sensus tactus, sunt causae colorum et saporum. Ergo quantumcumque haberetur perfecta notitia de tangibilibus, si deficeret sensus visus non posset haberi notitia de coloribus. Ergo notitia causae non continet primo virtualiter notitiam sui effectus. Et eodem modo, quamvis istae qualitates tangibiles essent subiecta aliarum qualitatum, et illae essent passiones earum, adhuc deficiente sensu visus non coƿ gnoscerentur. Ergo notitia subiecti non est sufficiens ad cognoscendum passionem.
Secundo, arguo sic, secundum principia istius[12]: quod continet perfectam notitiam alicuius, continet eius notitiam imperfectam. Sed notitia subiecti non continet notitiam imperfectissimam ipsius passionis, quia non continet quid nominis ipsius, quia tunc non esset praecognitio. Ergo nullam notitiam passionis continet subiectum virtualiter.
Tertio, arguo sic: continentia virtualis notitiae conclusionis maxime attribuenda est medio; sed subiectum non est medium; ergo subiectum non continet primo virtualiter notitiam conclusionis. Maior est manifesta, quia “medium et causa idem”, II Posteriorum[13]; sed continentia virtualis maxime attribuitur causae.
Similiter, possibile est habere distinctam notitiam subiecti et tamen ignorare passionem sibi inesse, propter ignorantiam suae causae extrinsecae. Puta, possibile est intelligere abstractive lunam et tamen ignorare an eclipsetur, quia nescitur an terra interponatur.
Si dicatur quod medium est definitio subiecti[14], et per consequens est subiectum realiter, et ita si continentia virtualis attribuitur medio, attribuenda est etiam ipsi subiecto, contra: medium est causa inhaerentiae passionis ad subiectum, secundum istos, sed causa istius inhaerentiae est frequenter causa extrinseca, quae distinguitur realiter a subiecto. Patet in exemplo adƿ ducto. Igitur continentia virtualis magis attribuitur alteri quam subiecto.
Confirmatur: quia secundum Philosophum I Physicorum[15] et libro Posteriorum[16], diversis locis, notitia rei dependet ex notitia omnium suarum causarum. Qualiter tamen hoc sit intelligendum patebit postea[17]. Ergo notitia passionis non tantum dependet ex notitia subiecti sed ex notitia aliarum causarum; ergo subiectum non primo continet.
Quarto, arguo sic: secundum istum Doctorem[18] nihil ducit in notitiam alterius nisi quod continet ipsum virtualiter vel essentialiter. Sed multae sunt passiones respectivae - vel connotativae, secundum alium modum loquendi - quae nullo modo possunt cognosci nisi praecognito aliquo quod non continetur in subiecto nec virtualiter nec essentialiter. Igitur notitia subiecti non continet notitiam illarum passionum, quia non continet virtualiter notitiam illorum quae praesupponuntur notitiae passionum. Minor patet, quia esse beatificabile est passio creaturae rationalis, et ista passio nullo modo potest cognosci nisi cognita beatitudine: quia si sit respectiva, cum notitia respectus dependeat ex notitia termini sui, oportet quod terminus praecognoscatur; eodem modo si sit connotativa. Similiter, esse creabile est passio creaturae; similiter, posse habere caritatem est passio creaturae rationalis; et similiter, esse informabile est passio materiae. Et tamen forma, caritas, beaƿ titudo et huiusmodi, quae vel sunt termini istarum passionum vel connotantur per istas passiones, non continentur in istis subiectis nec virtualiter nec essentialiter. Et per consequens notitia ipsorum non causatur a notitia subiecti, nec per consequens notitia istarum passionum cui notitia ipsorum praesupponitur.
Si instetur contra istam rationem, quod istae non sunt passiones proprie loquendo, quia semper subiectum est perfectius sua passione; ita non est hic. Similiter, subiectum est causa efficiens suae passionis; ita non est hic:
Hoc non valet, quia istae sunt passiones; quia istae propositiones, cum sint necessariae, oportet quod sint per se primo modo vel secundo, sicut fuit declaratum in una quaestione[19]. Sed non sunt per se primo modo, ergo secundo modo; et per consequens praedicatum est passio subiecti. Non tamen oportet quod semper sit propria passio.
Et quando dicitur quod subiectum non est imperfectius sua passione[20], dico quod sive passio in se sit perfectior sive imperfectior, aliquando aliquid importatum per passionem est perfectius ipso subiecto, sicut est in proposito. Et ita cum notitia imperfectioris non contineat virtualiter notitiam perfectioris, secundum istos[21], sequitur quod subiectum non continet virtualiter notitiam illius importati per passionem, nec per consequens notitiam passionis.
ƿ Et quando dicitur quod subiectum est causa efficiens suae passionis, hoc ostendetur postea[22] esse falsum. Si dicatur aliter, quod sufficit cognoscere illud importatum per passionem in communi conceptu sibi et aliis; et talem notitiam illius continet virtualiter ipsum subiectum, et ita notitiam passionis, contra: non tantum sunt istae passiones ut important aliquid in communi, sed ut important aliquid in particulari, sicut esse creabile a cribus suppositis subsistentibus in una natura. Et tamen istae passiones nunquam possunt cognosci virtute subiecti.
Quinto, arguo sic: si subiectum sic contineret praedicatum etc, sequeretur quod cognito aliquo subiecto quaelibet passio posset de eo evidenter cognosci. Consequens est simpliciter falsum. Consequentia patet: quia posset haberi notitia passionis virtute notitiae subiecti, et his habitis posset haberi notitia praemissarum, et tandem notitia conclusionis. Falsitas consequentis patet: quia si sic, omnes tales essent evidenter cognoscibiles: anima intellectiva est beatificabilis, potest videre divinam essentiam, potest habere caritatem. Quae tamen non possunt cognosci naturaliter sed tantum supernaturaliter.
Si dicatur, sicut dicit iste Doctor[23], quod anima vel potentia intellectiva non est nobis naturaliter cognoscibilis “sub illa ratione propria et speciali sub qua ad talem finem ordinatur et sub qua est capax gratiae consummatae”, et sic de aliis. “Non enim cognoscitur a nobis anima nec natura nostra pro statu isto ƿ nisi sub ratione aliqua generali, abstrahibili a sensibilibus”, sub qua non ordinatur ad beatitudinem nec ad visionem divinae essentiae. Et ideo istae passiones non possunt a nobis cognosci virtute notitiae subiecti nobis possibilis |§ pro statu isto:
Contra: anima nostra sub illa ratione est naturaliter cognoscibilis vel a se vel ab aliqua alia natura intellectuali, et tamen ille finis a nulla natura intellectuali est naturaliter cognoscibilis. §|
Similiter, esse perpetuabile in infinitum est passio istorum inferiorum, et tamen non potest evidenter cognosci, quantumcumque subiectum distincte cognoscatur.
Praeterea, ista accidentia, secundum istum[24], distincte cognoscuntur a nobis pro statu isto, et tamen dependentia sui ad substantiam non potest cognosci in particulari, sicut nec substantia ipsa a qua dependet, secundum istum Doctorem.
Similiter, ex istis accidentibus, quantumcumque cognoscantur distincte et in particulari, non possunt cognosci in particulari omnes suae causae. Et ita videtur satis manifestum quod multae sunt passiones creaturarum quae non possunt naturaliter cognosci, quantumcumque subiecta earum cognoscantur.
Sexto, arguo: quia si sic, ergo quaelibet passio entis esset per se nota de ente. Consequens falsum. Probatio consequentiae: quia si subiectum sic continet praedicatum, ergo quaelibet propositio talis enuntians passiones entis de ente esset nota ex notitia terminorum. Quia cognito subiecto distincte et praedicato, statim scitur propositio, per te[25]. Sed ens non potest cognosci nisi ƿ distincte, quia est simpliciter simplex, per te[26]; ergo quaelibet talis propositio esset per se nota.
Similiter, accipio unam talem propositiouem: aut ipsa est nota ex terminis aut non. Si sic, habetur propositum; si non, ergo notitia distincta subiecti non continet virtualiter primo, sed requiritur aliquid aliud quod continet illam notitiam saltem partialiter.
Si dicatur quod est una passio prior quam continet ens virtualiter, et illa continet passionem posteriorem, et ideo sine ea non potest alia cognosci virtute notitiae entis, contra: tu exponis[27] quod ‘continet virtualiter omni alio per impossibile circumscripto'. Ergo circumscripta illa passione quam ponis priorem adhuc continebit virtualiter.
Praeterea, saltem sequitur illud quod a nobis pro statu isto omnes passiones entis possunt evidenter cognosci de ente. Quia habita notitia entis, quae non potest esse nisi distincta, secundum istos[28], statim habetur notitia primae passionis, et per consequens notitia secundae passionis et tertiae et quartae et sic de omnibus aliis. Sed illud est manifestc falsum, quia non potest a nobis evidenter cognosci quod omne ens est a nobis cognoscibile intuitive, et sic de multis, etiam secundum istum Doctorem[29]. Ergo etc.
Si dicatur ad omnia quod non intelligit ista opinio quod notitia incomplexa subiecti sit causa notitiae incomplexae passionis, sed intelligit de notitia complexa, contra: haec videtur esse ƿ intentio sua. Quia in prima ratione sua dicit[30] quod conclusiones continentur in principiis, et certum est quod illa sola continentia est illa quae est inter complexa; postea autem dicit quod propositiones continentur in terminis et terminus praedicatus in subiecto. Ergo in isto processu intelligit quod notitia incomplexa continet notitiam incomplexam.
Similiter, patet per expositionem ipsius de 'primo continere’ Quia dicit[31] illud 'primo continere' quod sic continet quod “ab aliis non dependet in continendo sed omnia alia ab ipso”. Sed hoc non posset esse verum nisi ipsum subiectum contineret notitiam incomplexam passionis.
Praeterea, hoc patet per secundam rationem suam[32], quia ibi accipit quod subiectum est causa adaequata totius habitus, ergo est causa notitiae incomplexae passionis.
Similiter, arguo per rationem suam aliam[33]: quia in essentialiter ordinatis contingit stare ad unum primum. Sed notitiae istae incomplexae essentialiter ordinantur, secundum eum[34], ergo est una prima continens aliam.
Similiter, hoc patet per exemplum suum, ibidem[35]. Quia dicit quod isosceles continet omnes passiones trianguli, igitur triangulus, quod est quoddam incomplexum, continet virtualiter suas passiones.
Praeterea, in diversis locis[36] accipit istam propositionem quod “obiectum quodcumque, cum intellectu agente vel possibili coopeƿ rante secundum ultimum virtutis suae, facit sicut effectum adaequatum conceptum suum proprium et conceptum omnium essentialiter vel virtualiter inclusorum in eo”. Sed non facit conceptum aliorum inclusorum essentialiter per discursum, qualis est inter complexa. Ergo nec aliorum virtualiter inclusorum. Et quod non intelligat de notitia incomplexa respectu notitiae complexae, patet, quia talis continentia semper est per discursum vel per consequentiam aliquam. Sed ipse vult, ibidem[37], quod virtualiter inclusa in aliquo subiecto non cognoscuntur ex illo subiecto per discursum. Unde dicit, ibidem, sic: “Praeter conceptum suum proprium adaequatum et inclusa in ipso, altero dictorum modorum, nihil potest cognosci ex obiecto nisi per discursum. Sed discursus praesupponit cognitionem simplicis ad quod discurritur”.
Praeterea, ibidem immediate[38], accipit istam propositionem: “Nullum obiectum facit in aliquo intellectu conceptum simplicem proprium sibi et conceptum simplicem alterius obiecti nisi contineat illud aliud obiectum essentialiter vel virtualiter”. Ergo, secundum eum, obiectum facit conceptum simplicem illius quod virtualiter includitur in eo. Sed conceptus simplex vel est notitia incomplexa vel cognoscitur notitia incomplexa.
Contra secundum[39], quod subiectum non semper includat virtualiter ipsam passionem. Quia si sic, hoc non est nisi vel quia causat aliquam rem realiter distinctam sibi inhaerentem, ƿ vel quia causat conceptum illius rei. Non potest dici secundo modo, quia nunquam potest causare conceptum rei nisi causet notitiam rei. Sed non est causa notitiae, sicut probatum est[40]; ergo nec conceptus. Nec potest dici primo modo, quia non semper passiones illae sunt res absolutae realiter distinctae, secundum istos[41], quia creativum, verum, bonum et huiusmodi sunt passiones aliquorum, et tamen non sunt res ab eis distinctae.
Praeterea, aliquando passio importat aliquid perfectius subiecto, sicut esse in potentia ad formam importat formam quae est perfectior ipsa materia. Sed perfectius isto modo non continetur in imperfectiori. Tunc enim notitia imperfectioris contineret virtualiter notitiam perfectioris, contra eos[42].
[OPINIO PROPRIA AUCTORIS]
Ideo quantum ad istum articulum dico, primo, quod universaliter nunquam notitia unius rei extra incomplexa est causa sufficiens, etiam cum intellectu, respectu primae notitiae incomplexae alterius rei. Secundo, quod subiectum non continet semper virtualiter suam passionem. Tertio, quod non semper notitia distincta subiecti incomplexa et notitia distincta passionis sufficiunt ad notitiam propositionis compositae ex isto subiecto et illa passione. Quarto, ostendam quid sit de ratione subiecti primi.
ƿ
[NOTITIA INCOMPLEXA UNIUS REI NON CAUSAT NOTITIAM INCOMPLEXAM ALTERIUS REI]
Primum declaratur per experientiam, quia quilibet experitur in se quod quantumcumque cognoscat intuitive et perfecte aliquam rem, nunquam per hoc cognoscit aliam rem nisi praehabeat notitiam illius alterius rei. Verbi gratia, si cognoscam ista inferiora et nunquam vidissem corpora superiora, nullam notitiam haberem de sole, luna et stellis et huiusmodi corporibus. Et ratio est quia omnis notitia abstractiva alicuius rei in se, |§ vel notitia simplex propria alicuius rei, §| naturaliter loquendo, praesupponit notitiam intuitivam eiusdem rei. Sed notitia intuitiva alicuius rei nunquam potest haberi naturaliter nisi effective, vel mediate vel immediate, ab illa re. Ergo nec notitia abstractiva eiusdem, et per consequens nulla. Maior patet, et maxime de notitia adquisita, quamvis aliter posset fieri per divinam potentiam. Quia, sicut prius argutum est[43], inter causam et effectum est ordo et dependentia maxime essentialis, et tamen ibi notitia incomplexa unius rei non continet notitiam incomplexam alterius rei. Hoc etiam quilibet in se experitur quod quantumcumque perfecte cognoscat aliquam rem quod nunquam cogitabit |§ cogitatione simplici et propria§| de alia re quam nunquam prius apprehendit nec per sensum nec per intellectum. Sicut si aliquis intuitive videret substantiam nunquam per hoc distincte cognosceret aliquod accidens in particulari.
Si dicatur quod si subiectum cognosceretur secundum omne suum esse, quod tunc cognoscerentur omnes passiones. Puta, ƿ si cognosceretur secundum esse secundum quod est subiectum istius passionis, cognosceretur ista passio, et sic de aliis:
Similiter, si cognosceretur causa sub ratione causae, cognosceretur effectus:
Primum istorum nihil valet, quia quaero de illis rationibus: aut dicunt aliquid a parte rei aut nihil. Si nihil, ergo sine illis potest subiectum distincte et perfecte cognosci. Si aliquid, aut ergo dicunt quidditatem rei aut partem quidditatis, aut aliquid sibi accidentale. Si primo modo, habetur propositum, quia tota quidditas rei potest cognosci sine notitia cuiuscumque passionis. Si tertio modo dicatur: illa 'esse' vel 'rationes' erunt quaedam passiones illius rei, et per consequens dicere quod si cognosceretur subiectum secundum omnia sua esse vel omnes suas rationes [tunc cognoscerentur omnes passiones], est dicere quod si cognosceretur subiectum cum suis passionibus cognoscerentur passiones. Similiter, cognoscere aliquid in quantum est subiectum passionis, necessario praesupponit notitiam passionis; ergo sic cognoscere subiectum non est causa notitiae passionis, sed magis effectus.
Ex isto patet quod idem subiectum sub eadem ratione a parte subiecti - quae ratio debet praesupponi passioni - potest esse subiectum diversarum passionum. Sicut idem sub eadem ratione a parte subiecti potest esse subiectum diversomm accidentium, quamvis propter diversitatem accidentium consequantur diversae denominationes; sed illa sic denominantia magis habebunt rationem passionum quam subiectorum. Verbi gratia, idem sub eadem ratione a parte subiecti est infrigidabile et calefactibile, ita quod istis rationibus quae sunt calefactibile et infrigidabile nulla distinc ƿ tio praesupponitur a parte subiecti. Et, sicut declaratum est in alia quaestione[44], calefactibile et infrigidabile et huiusmodi, cum praedicentur necessario de eodem, et per consequens primo modo vel secundo dicendi per se, et non primo modo sed secundo, oportet quod sint passiones. Et ita est de mobili, de quanto et omnibus huiusmodi respectu substantiae quod ilfae rationes - propter quas ponunt multi[45] quod de eodem subiecto sub alia et alia ratione sunt distinctae scientiae - sunt distinctae passiones illius subiecti. Sicut de corpore, inquantum mobile, est scientia naturalis, de corpore, inquantum quantum, est mathematica, quia istae rationes, scilicet esse mobile et esse quantum, sunt passiones corporis. Ex isto sequitur quod propter distinctionem passionum, sine omni distinctione a parte subiecti, possunt esse distinctae scientiae de eodem subiecto. Et per consequens scientia ita dependet essentialiter a passione sicut a subiecto, et ita continetur virtualiter, modo suo, in passione sicut in subiecto. Et ita subiectum non primo continet scientiam, quia dependet in continendo a passione.
Secundum[46] etiam non valet, quia cognoscere causam sub ratione causae praesupponit notitiam illius rei quae est effectus. Quia, secundum eos[47], causa in quantum causa dicit respectum, sed respectus praesupponit notitiam tam fundamenti quam termini. Igitur illa notitia non est causa notitiae effectus sed magis e converso. Similiter, sicut qui cognoscit causam sub ratione causae, ƿ cognoscit effectum, ita qui cognoscit effectum sub ratione effectus, cognoscit causam. Ergo propter hoc non plus continet virtualiter notitia causae notitiam effectus quam e converso. Similiter, quaelibet res habet tales rationes respectu omnium rerum, quia non est aliqua res ad quam non habeat certum excessum in perfectione, ita quod excedat vel excedatur. Et per consequens non potest cognosci sub talibus esse nisi omnia cognoscantur; et ita quaelibet res notitiam omnium virtualiter contineret.
Si dicatur, sicut aliqui dicunt[48], quod cognitionem proprietatis contineri virtualiter in aliquo potest intelligi tripliciter: vel tantum sicut in causa efficiente, vel sicut in obiecto repraesentante, vel sicut in subiecto immediate continente talem passionem quae de illo subiecto necessario dicitur; illud quod continetur duobus primis modis virtualiter in aliquo non pertinet necessario ad scientiam de illo, sed illud quod continetur tertio modo: &
Sed istud non videtur esse ad propositum, quia tunc subiectum continere virtualiter notitiam passionis non est aliud quam subiectum continere virtualiter passionem. Sed subiectum potest continere virtualiter passionem, quamvis non possit causare notitiam passionis. Ergo etc.
[SUBIECTUM NON SEMPER CONTINET VIRTUALITER PASSIONEM]
Secundo, dico quod subiectum non continet semper virtualiter passionem, quia frequenter passiones sunt quidam conceptus respectivi, secundum aliquos[49], vel connotativi, secundum ƿ alios[50], et important aliqua quae non continentur virtualiter in subiecto; et ita nec illi conceptus continentur virtualiter in subiecto.
[QUID REQUIRITUR AD NOTITIAM PROPOSITIONIS?]
Tertio, dico quod etiam non semper notitia distincta subiecti et notitia distincta passionis immediate continent virtualiter notitiam illius propositionis immediatae. Quia, secundum istum Doctorem[51], ista est immediata: calor est calefacrivus. Nec est quaerenda alia causa quare calor est calefactivus nisi quia calor est calor. Et tamen potest cognosci subiectum distincte et similiter passio distincte, et non ista propositio: calor est calefactivus. Ergo etc. Assumptum patet: quia si aliquis videret calorem intuitive per intellectum et cognosceret distincte quod sol calefaceret ista inferiora, si nunquam cognosceret per experientiam quod calor produceret calorem, quia nullum calefactibile esset sibi approximatum, talis non plus cognosceret evidenter quod calor est calefactivus quam quod albedo est productiva albedinis. Et ita notitia distincta subiecti et passionis non sufficiunt ad notitiam talis propositionis immediatae.
Ideo dico quod ad notitiam talium veritatum frequenter requiritur notitia intuitiva, mediante qua accipitur notitia evidens veritatis contingentis sine qua notitia evidens propositionis universalis et necessariae haberi non potest, sicut declaratum est suƿ perius[52]. Eodem modo est de homine et risibili, quia si nunquam aliquis per experientiam cognosceret hominem ridere, nesciret utrum homo esset risibilis an non.
[QUID EST DE RATIONE PRIMI SUBIECTI?]
Circa quartum dico quod non est de ratione subiecti continere virtualiter passiones, sicut declaratum est[53]. Nec etiam quod ab ipso determinetur et specificetur scientia, quia subiectum potest esse simpliciter idem re et ratione et tamen scientiae esse distinctae propter distinctionem passionum. Nec est de ratione subiecti quod a subiecto scientia habeat suam dignitatem, quia subiecto exsistente eodem, propter maiorem nobilitatem unius passionis quam alterius potest una scientia esse nobilior quam alia. Sicut scientia qua scio quod omnis homo est beatificabilis est nobilior illa qua scio quod homo est risibilis, et tamen subiectum est idem, sed una passio est nobilior alia. Similiter, nobilior est scientia qua scio quod anima intellectiva est beatificabilis, supposito quod hoc sciretur evidenter, quam illa qua scio quod anima intellectiva est peccabilis, posito etiam quod haec esset scita scientia proprie dicta. Nec de ratione subiecti est quod sit primum quod occurrit intellectui in illa scientia et alia sub ratione eius, quia aliquando et prius primitate generationis et prius primitate perfectionis occurrit passio quam subiectum, quia aliquando passiones et sunt notiores et sunt perfectiores. Verbi gratia passiones importantes accidentia sunt notiores ipsis subiectis, et fere universaliter actus et operationes ƿ ex quibus sumuntur passiones sunt notiores quam subiecta. Similiter, forma quae importatur per passionem materiae est perfectior ipsa materia. Et ex hoc sequitur quod non est de ratione subiecti quod sit primum movens, nec quod sit prima ratio movendi intellectum ad omnem notitiam ad quam inclinat talis habitus. Nec est de ratione subiecti quod eius notitia principaliter intendatur in scientia, quia principaliter intenditur notitia totius propositionis. Similiter, aliquando subiectum aeque perfecte praecognoscitur, sicut luna non perfectius cognoscitur quia scitur quod eclipsatur, sed aliquid aliud cognoscitur de ea quod prius non cognoscebatur [54].
Ideo dico quod de ratione subiecti scientiae non est aliud nisi quod subiciatur respectu praedicati in propositione scita scienƿ tia proprie dicta, ita quod universaliter idem et sub eadem ratione est subiectum scientiae et subiectum conclusionis scitae.
Hoc declaratur: quia aut subiectum scientiae et subiectum conclusionis sunt idem simpliciter, et habetur propositum; aut non sunt idem: sed hoc est impossibile, quia impossibile est scientiam haberi sine notitia subiecti illius scientiae. Sed scientia potest haberi sine notitia cuiuscumque quod non est aliqua praemissarum, nec conclusio, nec subiectum conclusionis, nec praedicatum, nec medium. Ergo subiectum scientiae est aliquod istorum; sed non est praemissa, nec conclusio, nec praedicatum, nec medium; igitur relinquitur quod sit subiectum conclusionis.
Confirmatur: quia omne subiectum alicuius scientiae est aliquod incomplexum. Sed praeter subiectum conclusionis et praedicatum nullum est incomplexum nisi medium. Et non est praedicatum conclusionis, nec medium; ergo etc. “
Si dicatur quod ista ratio non procedit nisi de scientia unius conclusionis habita per unam demonstrationem, nunc autem quaeritur de subiecto scientiae per quam sciuntur multae conclusiones:
Ista instantia non valet, quia sicut quando sunt distinctae scientiae partiales, sicut subiectum cuiuslibet scientiae partialis se habet ad quamlibet scientiam partialem ita subiectum totius scientiae includentis omnes illas scientias partiales, - sive formaliter sive aequivalenter - si sit unum, se habet ad totam illam scientiam. Ergo sicut subiectum scientiae partialis et subiectum conclusionis sunt simpliciter idem, ita subiectum totius scientiae et subiectum omnium conclusionum erunt simpliciter idem.
ƿ
Praeterea, secundum omnes[55], subiectum est illud de quo considerantur proprietates et passiones; sed tale est semper subiectum conclusionis vel conclusionum; ergo de ratione subiecti est quod sit subiectum conclusionis.
Praeterea, illa est prima ratio subiecti qua posita, omni alio circumscripto, aliquid potest esse subiectum, et qua non posita, quocumque alio posito, non potest esse subiectum. Sed hoc solo posito quod aliquid sit subiectum conclusionis scitae scientia proprie dicta vel conclusionum, omni alio circumscripto, - puta quod non contineat virtualiter, et sic de aliis condicionibus vere erit subiectum scientiae, quia ista scientia vere habebit aliquod subiectum. Et certum est quod nullum potest dari nisi subiectum conclusionis. Similiter, quacumque alia condicione posita, si non sit subiectum in conclusione, non potest esse subiectum in scientia.
Eodem modo dico quod ratio subiecti vel est ipsum subiectum conclusionis, et tunc ratio subiecti et subiectum sunt simpliciter idem, vel est pars subiecti. Hoc patet, quia impossibile est habere scientiam ignorata ratione subiecti. Sed scientia potest haberi ignoto illo quod non est aliquod complexum in demonstratione, nec terminus, nec pars termini illius demonstrationis. Ergo oportet quod ratio subiecti vel sit complexum aliquod, vel incomplexum, vel pars incomplexi. |§ Et non potest esse complexum, nec medium, nec praedicatum, ergo est subiectum vel pars subiecti. §|
Confirmatur: quia sicut ratio agendi se habet ad actionem ita aliquo modo ratio subiecti se habet ad scientiam; sed ƿ ad actionem semper concurrit ratio agendi; ergo eodem modo ad scientiam semper concurrit ratio subiecti. Igitur ignorata vel non expressa ratione subiecti non potest haberi scientia.
Si dicatur quod quando scitur ista conclusio 'omnis homo est susceptibilis disciplinae', ibi ratio subiecti est anima intellectiva, quia per eam competit homini haec passio; et tamen anima intellectiva ibi non est subiectum nec pars subiecti:
Hoc non valet, quia ratio subiecti, secundum quod modo loquimur, distinguitur et a praedicato et a medio. Et ideo quia anima est illud per quod convenit haec passio homini, erit medium demonstrandi illam passionem de homine, et non ratio subiecti, secundum quod nunc loquimur de ratione subiecti.
[OBIECTIONES CONTRA PRAEDICTA]
Sed contra praedicta occurrunt aliquae obiectiones. Prima, quia videtur quod notitia subiecti contineat virtualiter notitiam is passionis. Quia sicut aliqua se habent in entitate, ita se habent in cognoscibilitate[56]; sed subiectum est causa entitatis passionis; igitur notitia subiecti est causa notitiae passionis.
Praeterea, per definitionem subiecti sciuntur omnes proprietates et passiones ipsius, secundum Commentatorem I De anima[57] et IV Physicorum. Unde dicit IV Physicorum, commento 31[58]: “Definitio, quae dat quidditatem loco, debet habere tria. Quorum unum est ut per illam dissolvantur quaestiones accidentes in eo. ƿ Secundum vero ut per illam appareat causa esse rerum exsistentium in eo per sensum, scilicet causa omnium accidentium sensibilium in eo. Definitiones enim completae innatae sunt reddere causam omnium accidentium exsistentium in re”. Ex ista auctoritate patet quod quando aliquid cognoscitur distincte et definitive, potest cognosci virtute illius notitiae omne accidens illius, et per consequens multo fortius omnes passiones.
Praeterea, notitia principiorum continet virtualiter notitiam conclusionis; similiter, notitia inferioris continet notitiam superioris; igitur non est inconveniens unam notitiam continere aliam.
Praeterea, notitia similitudinis, sicut statuae, causat notitiam illius cuius est similitudo.
Secundum dubium est, quia videtur quod notitia causarum est sufficiens ad causandum notitiam eifectus, ut videtur velle Philosophus I Physicorum[59] et in aliis locis[60].
Tertium dubium est, quia non videtur quod idem sit subiectum scientiae et subiectum conclusionis, quia cuiuslibet scientiae, sicut metaphysicae, mathematicae et naturalis philosophiae, est unum subiectum, et tamen non est unum subiectum conclusionis, sed sunt multa subiecta multarum conclusionum.
Praeterea, sicut obiectum ad potentiam, ita subiectum ad scientiam; sed obiectum primum potentiae est aliquid commune ad omnia alia; ergo subiectum primum scientiae est aliquid commune ad omnia alia.
ƿ Praeterea, Commentator III Metaphysicae[61]: “Sicut una scientia considerat de omnibus rebus attributis sanitati, scilicet medicina, ita una scientia debet considerare de omnibus rebus attributis enti”. Ergo videtur quod ens est primum subiectum, et tamen non est subiectum omnium conclusionum.
Quartum dubium est: quid est subiectum illius habitus quo sciuntur principia et conclusio ?
Quintum dubium est: quomodo de eodem sub eadem ratione possunt esse distinctae scientiae ?
[SOLUTIO DUBIORUM]
Ad primum[62] istorum dico quod posito quod subiectum contineret virtualiter passionem adhuc notitia subiecti non contineret virtualiter notitiam passionis. Et quando dicitur 'sicut aliquid se habet ad entitatem' etc, dico quod quantum ad aliquid est simile et quantum ad aliquid non. Quantum enim ad hoc est simile quod sicut entitas unius est nobilior entitate alterius ita cognoscibilitas unius est nobilior cognoscibilitate alterius et notitia unius est nobilior notitia alterius. Quantum autem ad causalitatem non est sic, quia si ita esset tunc sicut notitia effectus, saltem complexa, potest esse causa notitiae complexae ipsius causae, ita ipse effectus posset esse causa ipsius causae, quod falsum est. |§ Similiter, sol est causa vermis et causa caloris, et tamen notitia incomplexa ƿ solis non est causa notitiae incomplexae vermis et caloris. §| Et ideo non obstante quod entitas unius esset causa entitatis alterius, non tamen oporteret quod notitia esset causa notitiae.
Ad aliud[63] potest dici quod definitio est causa omnium etc, quia in adquirendo complexam notitiam passionis vel passionum et accidentium subiecti alicuius concurrit definitio subiecti sicut causa partialis. Et hoc ipsa vel aliqua pars eius, quia aliquando una pars est ratio demonstrandi alias passiones de subiecto, aliquando alia est ratio demonstrandi alias passiones de ipso. Sicut de homine per animam rationalem tamquam per medium demonstratur quod potest discurrere, syllogizare, peccare et huiusmodi; et de homine per corpus tamquam per medium demonstratur quod est risibilis, alterabilis et sic de aliis. Et sic apparet causa omnium accidentium per definitionem, et hoc vel per se ipsam vel per aliquam sui partem. Non tamen possunt talia sciri sine experientia, et ita definitio subiecti non est causa totalis. — Aliter: quod Commentator[64] loquitur de definitione data per additamentum, qualis definitio solum potest competere loco. Et illa, si sit completa, debet exprimere illa per quae distinguitur vel potest nobis innotescere eius distinctio ab aliis. Et ita per definitionem eius tamquam per causam partialem sciuntur illa quae competunt sibi et solvuntur quaestiones difficiles circa naturam ipsius; non tamen per hoc excluditur notitia aliorum.
Ad aliud[65] concedo quod notitia unius obiecti continet noritiam alterius obiecti. Et hoc contingit per illationem, sicut quando ƿ conclusio infertur ex praemissis; vel per compositionem, sicut quando ex notitia termini vel terminorum cognoscitur evidenter aliqua propositio sive contingens sive necessaria; vel per abstractionem, sicut cognito aliquo singulari virtute illius notitiae potest abstrahi aliquod commune et sic cognosci, et tamen sine omni notitia praevia cuiuslibet singularis non potuit cognosci. Et ideo notitia illius singularis erit causa notitiae illius communis, tamen notitia unius singularis nunquam est causa sufficiens - cum intellectu - notitiae alterius rei singularis quae non est communis sibi.
Ad aliud[66] quod quando notitia similitudinis causat notitiam illius cuius est similitudo, illa non est causa sufficiens cum intellectu, sed necessario requiritur notitia habitualis illius cuius est similitudo. Unde si aliquis videret statuam Herculis, et nullam notitiam penitus haberet de Hercule, non plus per hoc cogitaret de Hercule quam de Achille. Sed quia prius novit Herculem, et remanet in eo notitia habitualis Herculis, ideo quando postea videt similitudinem suam, virtute illius notitiae habitualis et istius visionis similitudinis ducitur in actum rememorandi de Hercule et non in notitiam primam ipsius Herculis.
|§ Et ideo dictum est prius[67] quod notitia unius rei extra non ducit sufficienter, cum intellectu, in notitiam primam incomplexam alterius rei in se. Et voco notitiam rei in se quando illa incomplexa ƿ cognitione nec aliqua parte ipsius aliquid aliud ab illa re intelligitur. Per quod excluditur instantia per quam probatur quod cognosco Papam quem nunquam vidi. §|
Et si quaeratur quae est causa istorum dictorum, dico quod natura rei. Sed hoc constat nobis per experientiam. Omnia enim praedicta experimur in nobis.
Ad secundum dubium[68] dico quod notitia omnium causarum simul non sufficit ad causandum notitiam incomplexam ipsius effectus. Concurrunt tamen notitiae causarum saltem sicut causae partiales ad notitiam complexam de effectu. Et hoc intelligit Philosophus[69], quia loquitur de notitia discursiva, qualis solum est inter complexa.
Ad tertium[70] dico quod metaphysicae et similiter mathematicae non est unum subiectum, loquendo de virtute sermonis, sed quot sunt subiecta conclusionum tot sunt subiecta scientiarum. Veruntamen inter illa subiecta potest esse multiplex ordo, sicut aliquando est ordo praedicationis, quia in illa scientia demonstrantur aliquae passiones de communi, aliquae de inferioribus suis. Potest etiam esse ordo perfectionis, quia unum est nobilius et aliud ignobilius. Potest etiam esse ordo totalitatis, quia unum |§ vel importatum per unum subiectum§| est totum, aliud est pars essentialis vel integralis. Et frequenter primum subiectum inter omnia subiecta assignatur primum subiectum illius totius scientiae; quod tamen secundum veritatem non est unum, quia sicut ipsa scientia non est una ita non habet unum subiectum. ƿ Inter tamen omnia ista subiecta potest esse aliquod primum primitate aliqua. Sicut in libro Physicorum primum subiectum primitate praedicationis respectu aliquorum, et primitate perfectionis respectu aliorum, et primitate totalitatis respectu aliorum, scilicet respectu materiae et formae, ponitur a multis corpus naturale. Et tamen secundum rei veritatem non est subiectum totius libri Physicorum sed tantum illius partis in qua demonstrantur passiones de ipso corpore naturali et non de eius contentis nec de eius partibus nec de quocumque alio. Hoc patet, quia idem ponitur subiectum libri Physicorum et totius philosophiae naturalis, quia in libro Physicorum determinatur de illo in communi et in aliis libris de eius contentis. Similiter, idem ponitur subiectum libri Priorum et totius logicae, quia in libro Priorum determinatur de syllogismo in communi et in aliis libris de eius contentis, sicut in libro Posteriorum etc, vel de eius partibus, sicut in libro Praedicamentorum et Perihermeneias. Et tamen hoc non obstante distinctorum librorum ponuntur ab eis distincta subiecta. Et per consequens non habet tantum unum subiectum sed sunt multa subiecta secundum multitudinem librorum. Ita dico in proposito quod sunt multa subiecta secundum multitudinem conclusionum habentium distincta subiecta, inter quae tamen est unum primum diversis primitatibus respectu diversorum; et aliquando est unum primum una primitate et aliud primum alia primitate. Et ista forte est causa quare aliqui[71] posuerunt quod ens est subiectum metaphysicae, et alii[72] ƿ quod Deus; quia inter omnia subiecta Deus est primum primitate perfectionis, et ens est primum primitate praedicationis.
Ideo dico quod sicut, secundum omnes, philosophia naturalis est una scientia, extendendo unitatem, et similiter mathematica, et tamen quaelibet istarum habet distinctas partes habentes distincta subiecta, et per consequens non habent tantum unum subiectum, ita liber Physicorum et geometria et huiusmodi partes praedictarum scientiarum habent distinctas partes habentes distincta subiecta, inter quae tamen est ordo, sicut declaratum est[73]. Et ita nec libri Physicorum nec libri De anima est tantum unum subiectum, sed sunt distincta subiecta distinctarum partium illarum in quibus de distinctis aliquae passiones ostenduntur. Et ita aliud est subiectum illius partis in qua determinatur de anima in communi, et aliud in illa parte in qua determinatur de anima sensitiva, et aliud illius partis in qua determinatur de anima intellectiva, et sic de aliis.
Et hoc probatur, quia talem ordinem habent secundum superius et inferius anima et anima intellectiva et anima sensitiva qualem habent corpus et corpus caeleste et generabile et corruptibile. Sed ista: corpus et corpus caeleste et corpus generabile et corruptibile ponuntur subiecta distinctarum partium philosophiae naturalis; ergo eodem modo et alia possunt poni distincta subiecta illarum partium illius scientiae in qua de eis determinatur.
ƿ Similiter, sicut aliud est subiectum libri Praedicamentorum, in quo determinatur de incomplexis quae sunt partes complexorum, et aliud libri Perihermeneias, in quo determinatur de complexis quae sunt partes syllogismorum, et aliud libri Priorum, in quo determinatur de syllogismo in communi cuius praedicta sunt partes, ita dico - aeque rationabiliter - quod aliud est subiectum illius partis in qua determinatur de materia prima, et aliud illius ih qua determinatur de forma, et aliud illius in qua determinatur de composito.
Ad aliud[74]: quod non sic se habet subiectum ad scientiam sicut obiectum ad potentiam, quia obiectum est illud quod terminat actum potentiae, subiectum autem non est illud quod scitur nec terminat actum scientiae nisi partialiter, ideo non est simile.
Ad aliud[75] dico quod Commentator accipit ibi scientiam unam large, et subiectum primum pro illo quod est primum inter omnia subiecta aliqua primitate. Et isto modo dico quod ens est subiectum primum metaphysicae, quia est primum inter omnia subiecta primitate praedicationis, et tamen cum hoc stat quod distinctarum partium sint distincta subiecta.
|§Et ita, de virtute sermonis, dictum Commentatoris[76] est falsum quando dicit quod ens est subiectum metaphysicae. Quia cum ens non sit subiectum omnium partium metaphysicae sed unius vel aliquarum certarum partium, non potest dici quod sit ƿ subiectum totius, de virtute sermonis. Tamen secundum intentionem suam ens est subiectum metaphysicae, quia per istam propositionem 'ens est subiectum metaphysicae’ intelligit istam propositionem 'inter omnia subiecta diversarum partium metaphysicae ens est primum primitate praedicationis'. Et tunc est simile de quaestione qua quaeritur quid est subiectum metaphysicae vel libri Praedicamentorum et de quaestione qua quaeritur quis est rex mundi vel quis est rex totius christianitatis; quia sicut diversa regna habent diversos reges, et nullus est rex totius, et tamen aliquando hi reges possunt habere ordinem inter se, quia scilicet unus est potentior alio vel ditior, ita nihil est subiectum totius metaphysicae sed diversarum partium sunt diversa subiecta. Et tamen illa subiecta possunt habere ordinem inter se, sicut dictum est prius[77]. §|
Ad quartum dubium[78] dico quod ille habitus qui est aequivalenter intellectus principiorum et scientia conclusionis, quia est unus respectu principiorum et conclusionis, pro subiecto habet subiectum conclusionis; quia oportet quod subiectum sit aliquod incomplexum, et praeter subiectum conclusionis non est aliquod incomplexum nisi praedicatum vel medium, quorum neutrum ponitur subiectum scientiae.
Similiter dico quod si sit possibile quod sit aliquis habitus unus respectu principiorum et conclusionum habentium distincta subiecta, illius habitus non est aliquod unum subiectum sed habet multa subiecta, scilicet omnia illa quae sunt subiecta distinctarum scientiarum quibus aequivalet iste unus habitus.
ƿ Ad ultimum dubium[79] patet prius[80] quod de eodem subiecto propter diversitatem praedicatorum possunt esse distinctae scientiae.
Et si dicatur quod aliquid consideratur in metaphysica in quantum ens, et in alia scientia in quantum subiectum aliquarum passionum determinatarum; et tamen hic non sunt distinctae passiones sed tantum distincti modi considerandi; ergo solus modus considerandi diversus causat diversitatem in scientiis:
Respondeo quod idem consideratur in metaphysica et in alia scientia, ita quod sunt distinctae scientiae de illo propter distinctionem passionum. Quia in metaphysica de illo ostenduntur passiones entis, - et hoc est considerare de illo in quantum est ens-, in alia autem scientia considerantur de illo propriae passiones; § et ita est diversitas illarum scientiarum habentium idem subiectum propter diversas passiones ostensas, § et ideo modus diversus considerandi nihil facit ad diversitatem scientiae. Hoc patet, quia aut ista diversitas modi considerandi se tenet a parte obiecti, ita quod in ipso obiecto est aliqua diversitas, aut se tenet praecise a parte intellectus considerantis. Si primo modo, cum a parte obiecti non sit nisi vel complexum vel incomplexum, oportet quod sit aliquod complexum vel incomplexum. Sed non potest esse variatio incomplexi nisi sequatur variatio complexi; igitur oportet quod sit ibi aliud et aliud complexum. Vel ergo erit alia conclusio vel alia praemissa. Si sit alia praemissa, adhuc erit eadem scientia, ƿ quia declaratum est prius[81] quod eadem est scientia eiusdem conclusionis probatae per diversa principia. Si autem sit alia conclusio, habetur propositum, quia cum subiectum sit idem, oportet quod passio sit alia, si sit conclusio distincta. Si dicatur secundo modo, - hoc non potest esse nisi per variationem actus. Sed non videtur possibile quod respectu eiusdem conclusionis simpliciter possent esse actus sciendi distincti specie. Et ita non est proprie dictum quod diversus modus considerandi causat diversitatem scientiarum, et quod idem modus considerandi causat identitatem scientiarum, sed semper distinctio scientiarum requirit distinctionem subiectorum vel praedicatorum.
Et hoc patet per illos[82] sic loquentes, quia dicunt quod naturalis philosophia considerat aliquid in quantum mobile, et metaphysica considerat idem in quantum ens. Sed hoc non est possibile nisi quia considerat de aliquo quod est mobile et quod est ens, et sic de aliis. Et manifestum est quod ista sunt distincta praedicata.
Hoc etiam confirmatur: quia semper scientia est respectu alicuius complexi, ergo - stando praecise in subiecto eodem - non habebitur distinctio scientiae. Et hoc est quod dicit Commentator expresse I De anima, commento 17[83], ubi declarat quomodo metaphysica et scientia naturalis diversas passiones considerant et per illas distinguuntur, sicut patet inspicienti.
ƿ Et ideo dico universaliter quod de eodem subiecto non possunt esse plures scientiae proprie dictae nisi propter diversitatem passionum.
[RESPONSIO AD RATIONES SCOTI]
Ad rationes primae opinionis. Ad primum[84], cum dicitur quod subiectum primum continet propositiones immediatas, quia subiectum earum continet praedicatum, dico, sicut probatum est prius[85], quod nec subiectum continet primo praedicatum nec notitia subiecti continet primo notitiam praedicati, |§ secundum quod ipse exponit primo continere', §| quia ad ista habenda requiruntur distinctae rationes cognoscendi, secundum istum Doctorem[86]. Similiter, aliquando praedicatum est perfectius quam subiectum, sicut declaratum est[87], ideo etc. Dico etiam, sicut declaratum est[88], quod non semper termini continent virtualiter notitiam principii immediati, quia declaratum est prius quod aliqua principia immediata non cognoscuntur ex terminis cognitis.
Ad secundum[89]: quod subiectum non est causa adaequata totius habitus, sed ipsa notitia subiecti se habet ad habitum sicut causa partialis ad effectum. Quia respectu principiorum per se notorum notitia subiecti et notitia praedicati sunt duae causae partiales quarum neutra sufficit sine alia.
Et si dicatur quod istae duae causae non sunt accidentaliter ordinatae, ergo essentialiter, et per consequens una virtualiƿ ter continet aliam, respondeo, secundum principia istius Doctoris[90] quae in hac parte reputo vera, quod respectu alicuius effectus possunt concurrere duae causae partiales, quarum neutra recipit virtutem ab alia; et per consequens neutra continetur in alia virtualiter nec movetur ab alia, sicut ipse ponit de intellectu et obiecto respectu intellectionis. Ita, dico, est in proposito, quod notitia subiecti et notitia praedicati sunt duae causae partiales, et tamen neutra continetur virtualiter in alia, sed utraque continet per propriam rationem. Et ideo subiectum non primo virtualiter continet, quia ita dependet in continendo a praedicato sicut e converso; et aliquando plus dependet a praedicato in continendo quam e converso, eo quod praedicatum aliquando perfectius continet. Tamen intelligendum quod in istis scientiis naturaliter inventis proprie loquendo nec subiectum nec praedicatum continet, sed notitiae ipsorum. |§ Et hoc secundum opinionem quae ponit quod universalia non habent nisi esse obiectivum[91]. §|
Ad tertiam rationem[92] dico quod in essentialiter ordinatis contingit stare ad aliquod primum, sed non oportet quod semper sit consimilis ordo illius primi ad secundum qualis est secundi ad tertium vel tertii ad quartum. Verbi gratia, obiectum intellectus et intellectio et volitio aliquo modo essentialem ordinem habent. Et tamen ponendo quod obiectum sit primum, tunc non est consimilis ordo obiecti ad intellectionem et intellectionis ad volitionem, quia volitio non potest esse sine intellectione, et causatur ƿ ab ea. Non sic semper intellectio ab obiecto, |§ quia abstractiva intellectio potest esse sine obiecto. Similiter, aliquando amor est perfectior quam cognitio, et tamen cognitio est imperfectior obiecto. Similiter, ista habent aliquem ordinem essentialem: compositum, forma et materia. Nam materia est prius natura quam forma et forma est prius natura quam compositum, et tamen forma est causa compositi et materia non est causa formae. Similiter ista ordinantur: materia, forma et accidens formae; et forma est perfectior et causa sui accidentis, et tamen materia nec est perfectior nec causa formae. Et ita patet quod non est semper consimilis ordo primi ad secundum et secundi ad tertium. Et ideo quamvis notitia principiorum contineat virtualiter notitiam conclusionis, non tamen oportet quod semper eodem modo notitia terminorum contineat virtualiter primo notitiam principiorum, nec quod notitia unius termini contineat notitiam alterius termini, quamvis aliqua alia prioritate sit prior eo. Similiter, non omnis ordo est ordo causalitatis, et maxime causalitatis effectivae, nam genera et species ordinantur, et tamen non secundum ordinem causalitatis effectivae. §|
Et ideo potest concedi quod subiectum est primum inter omnia cognoscibilia aliqua primitate, non tamen primitate causalitatis, et ideo non oportet quod contineat virtualiter praedicatum.
ƿ
Similiter, quod accipitur[93] quod principium si sit propositio immediata cognoscitur ex terminis: dictum est prius[94] quod non omne principium primum vel propositio immediata est per se nota.
Similiter, quando accipitur[95] 'terminus praedicatus cognoscitur ex ratione subiecti’, falsum est.
Et quando dicitur[96] quod 'subiectum cadit in definitione praedicati', concedatur, communiter accipiendo definitionem ad quid rei et quid nominis. Sed definitio non tantum dependet ab una parte sed etiam ab alia. Ergo ad notitiam praedicati non tantum debet sufficere subiectum, quod non est nisi pars definitionis, sed potest requiri alia pars; et ita notitia subiecti non est sufficiens.
[OPINIO AUCTORIS DE SUBIECTO THEOLOGIAE]
His visis respondendum est ad quaestionem. Circa quam primo praemittenda sunt aliqua necessaria ad propositum; secundo ad formam quaestionis.
[DISTINCTIONES PRAEVIAE]
Circa primum, primo distinguo de subiecto, quod accipitur dupliciter: vel prout se tenet a parte obiecti, et de illo subiecto dictum est prius; et sic quaerit quaestio. Vel accipitur pro illo quod informatur ipsa scientia, et sic est anima; sed de hoc non intelligitur quaestio.
ƿ Secundo, dico quod subiectum primo modo dictum potest accipi dupliciter: vel pro illo quod supponit in conclusione, vel pro illo pro quo supponitur, |§ et tunc accipitur subiectum improprie, §| nam non semper est idem quod supponit et pro quo supponitur. Hoc patet, nam in ista propositione 'omnis homo est risibilis' illud quod supponit est aliquod commune ad omnes homines, sive sit conceptus sive non; sed illud pro quo supponitur est aliquod singulare, quia per istam non plus denotatur nisi quod omne singulare contentum sub homine potest ridere, et non denotatur quod aliquod commune potest ridere. Similiter in ista omne ens est creatum vel increatum' illud quod supponit est aliquid commune Deo et creaturae, sive in voce sive in conceptu, non curo modo; et tamen illud non supponit nisi pro aliquo ente singulari. Tamen sciendum quod aliquando idem est quod supponit et pro quo supponitur, sicut in ista 'ens est univocum Deo et creaturae' idem est.
Ex isto sequitur tertium, quod differentia est inter subiectum scientiae et obiectum scientiae, quia subiectum scientiae est subiectum conclusionis, sed obiectum scientiae est illud quod scitur et terminat actum sciendi. Huiusmodi autem est ipsa conclusio scita. Et ita subiectum est pars obiecti; et si sit obiectum, non est nisi obiectum partiale.
Quarto, dico quod Deus, et universaliter omne ens reale, potest intelligi vel in se, ita quod nihil aliud penitus terminet actum intelligendi, sicut nihil aliud quam albedo terminat actum videndi. Et isto modo non est possibile nobis intelligere Deum pro ƿ statu isto, quia nunquam pro statu isto potest intelligi Deus a nobis ita in particulari sicut haec albedo potest videri. Vel potest Deus intelligi in aliquo alio, puta conceptu. |§ Vel secundum aliam opinionem[97] potest intelligi aliqua cognitione communi sibi et aliis vel secundum se totam vel secundum partes suas. §| Et tunc si debeat intelligi, oportet quod ille conceptus sibi sit proprius; et respectu Dei non potest esse nisi compositus. Et isto modo intelligimus Deuni pro statu isto. Non enim intelligimus nisi istud totum ‘ens primum et summum et infinitum', vel aliquid tale. Et ita hic est aliquid quod terminat actum intelligendi praeter Deum in se, et illud non est realiter Deus, quamvis veraciter praedicetur de Deo, quia tunc non supponeret pro se sed pro Deo.
|§ Secundum opinionem[98] quae ponit quod conceptus seu intentio praedicabilis de re pro re est realiter ipsa intentio, potest dici, sicut prius tactum est[99], quod Deus non potest intelligi quin aliquid aliud intelligatur vel tota intellectione vel partibus. Et tunc aliquid potest intelligi a nobis dupliciter: vel quod ipsum solum aliqua intellectione intelligatur vel saltem intellectione aequivalenti tali intellectioni respectu illius solius; et sic Deus non potest intelligi a nobis de communi lege. Vel quod intelligatur aliqua intellectione communi secundum se vel secundum partes suas, quae nec sit propria simpliciter tam secundum se quam ƿ secundum partes, nec per acquivalentiam. Et sic Deus intelligitur a nobis tam intellectione simplici quam composita, secundum istum modum ponendi. §|
Quinto, distinguo de scientia: quia aliquando est una unitate numerali, aliquando non. Et si non, hoc contingit dupliciter: vel quia est respectu diversarum conclusionum habentium idem subiectum; verbi gratia, si esse susceptibile disciplinae, esse peccabile, esse risibile, et sic de aliis, ostendatur de homine. Vel est respectu diversarum conclusionum non habentium idem subiectum; sicut si aliquae passiones ostendantur de animali, et aliquae de homine, et aliquae de asino.
Sexto, distinguo de theologia nostra nobis possibili pro statu isto et de theologia |§ possibili per divinam potentiam§| in intellectu viatoris. Et illa potest accipi dupliciter: vel quod sit totaliter respectu eorundem respectu quorum est theologia nostra, vel quod sit respectu veritatum in quibus ipse Deus in se subicitur vel Pater etc, |§ vel cognitio simplex propria Deo. §1
[RESPONSIO AD FORMAM QUAESTIONIS]
Ex praedictis et dictis in priori quaestione[100] respondeo ad formam quaestionis. Et dico, primo, quod accipiendo subiectum pro illo quod supponit, quod Deus sub ratione deitatis non est subiectum theologiae nostrae. Hoc patet, quia subiectum isto modo dictum est terminus conclusionis. Sed Deus non est terminus conclusionis, quia illud est terminus conclusionis ƿ quod immediate terminat actum intelligendi |§ vel est actus intelligendi. §| Sed Deus in se non immediate terminat actum intelligendi sed mediante aliquo conceptu sibi proprio, §| nec est conceptus. §| Igitur ille conceptus, non Deus, erit subiectum theologiae nostrae.
Secundo, dico quod accipiendo subiectum pro illo pro quo supponitur, sic respectu alicuius partis Deus sub ratione deitatis est subiectum, et respectu alicuius partis Pater vel Filius vel Spiritus Sanctus, et respectu alicuius creatura. Hoc patet, quia in aliquibus veritatibus terminus primo supponit pro ipso deo in se, sicut in ista: Deus creat, Deus est Pater et Filius et Spiritus Sanctus, et sic de aliis. In aliquibus terminus primo supponit pro Patre, sicut in istis: Pater generat, Pater constituitur ex paternitate. Et sic de Filio et Spiritu Sancto et creatura. Sed illud pro quo supponitur est subiectum isto modo dictum, § improprie loquendo. §| Igitur etc.
Ex istis sequitur quod diversarum partium theologiae sunt diversa subiecta, et quod theologiae non est unum subiectum. Et hoc intelligendo tam de scientia proprie dicta quam de fide quam de habitu apprehensivo, quia theologia perfecta - secundum perfectionem theologiae nobis possibilem in via - continet omnes habitus supra dictos.
Tertio dico quod theologia beatorum, si sit respectu eorundem complexorum respectu quorum est theologia nostra: sic dico proportionaliter eodem modo de subiecto illius theologiae et de subiecto theologiae nostrae. Sed illa theologia eorum quae est ƿ respectu aliquarum veritatum in quibus ipse Deus in se subicitur, quia in se intelligitur et non tantum in aliquo conceptu, in illis potest Deus sub ratione deitatis esse subiectum utroque modo, quia et supponet et pro se ipso supponet; respectu autem aliarum veritatum ipse Pater in se erit subiectum, et sic de aliis. Et eodem modo dico de intellectu abstractive cognoscente divinam essentiam et personas in se.
|§ Si autem teneatur opinio quae ponit quod praedicabilia sunt intentiones animae quae sunt realiter ipsae cognitiones intellectus[101], tunc Deus nec in theologia beatorum nec in theologia nostra erit subiectum tamquam illud quod supponit; sed in theologia beatorum respectu aliquarum veritatum erit cognitio simplex propria Deo subiectum, et respectu aliquarum cognitio non simplex sed communis vel composita ex commumbus, tamen propria Deo. §|
Et ista supradicta non tantum intelligo de theologia necessariorum sed etiam de theologia contingentium, quia non aliter accipiendum est subiectum in theologia necessariorum et theologia contingentium. Quia subiectum propositionis scitae - sive sciatur proprie et scientifice sive non scientifice - erit subiectum scientiae qualis est respectu talis propositionis; et hoc sive praedicatum sit primo notum de illo sive de alio, nihil refert.
ƿ Ex isto sequitur quod subiectum veritatum contingentium non est semper illud cui primo praedicatum inest sed illud quod est subiectum in illa propositione, sive sibi primo insit sive non. Et si illud cui primo inest sit aliud, tunc illarum veritatum erunt distincta subiecta.
[CONCORDANTIA VARIARUM OPINIONUM]
Per praedicta possunt aliquo modo verificari fere omnes opiniones de subiecto theologiae, licet forte non ad intentionem ponentium eas.
Nam opinio quod Deus sub ratione deitatis est subiectum theologiae[102] potest verificari intelligendo subiectum illud pro quo supponitur et quod est primum aliqua primitate. Nam inter omnia pro quibus subiecta propositionum theologicarum possunt supponere ipse Deus habet aliquam primitatem: nam respectu creaturarum est primum primitate naturae et causalitatis; respectu etiam personarum est aliquo modo prior, sicut post[103] dicetur. Non tamen est sic primum subiectum |§ notitia eius in intellectu creato§| quod contineat virtualiter notitiam omnium veritatum: nec est subiectum primum cuiuslibet partis theologiae, quia non illius partis in qua praedicantur passiones vel praedicata de Patre vel Filio vel Spiritu Sancto vel de creatura. Et huius ratio est quia illud est primum subiectum alicuius notitiae cui primo ƿ convenit praedicatum et est subiectum in illa propositione nota. Sed hic 'Pater generat’ praedicatum primo convenit Patri et est subiectum, ergo est primum subiectum. Et ita de aliis.
Potest etiam verificari aliquo modo opinio ponens Christum esse subiectum theologiae[104], quia est primum inter subiecta aliqua primitate; continet enim divinam naturam et creaturas. Et quia continet divinam naturam, aliquam unitatem habet cum omnibus personis divinis; et quia creaturas, aliquam unitatem habet cum creaturis. Et ita - valde improprie - potest dici primum subiectum.
Similiter potest dici vel poni quod res et signa sunt subiectum theologiae[105], quia in theologia determinatur et de rebus et de signis. Et ita aliquae res sunt subiecta, puta Deus et creatura, et aliqua signa sunt subiecta, sicut sacramenta tam Novae quam ƿ Veteris Legis. Non tamen omnes res nec omnia signa sunt subiecta theologiae, nec nostrae nec beatorum.
Sed illa opinio de respectibus, puta quod Deus est subiectum theologiae sub ratione glorificatoris[106], videtur oninino irrationalis, quia omnia talia sunt quaedam praedicata attributa subiecto. Unde ista est propositio theologica: Deus est glorificator, Deus est redemptor, Deus est reparator, et sic de aliis; et ita talia non sunt ratio subiecti sed praedicata attributa ipsi subiecto.
Sed tunc est dubium: de quibus est theologia ? An scilicet sit de omnibus, vel de aliquibus, et de aliquibus non ?
Ad hoc potest dici quod theologia potest accipi dupliciter: vel pro habitu qui est nobis necessarius pro statu isto ad vitam aeternam consequendam; et isto modo loquitur Augustinus XIV De Trinitate, cap. 1[107]: “Non utique quidquid sciri ab homine potest” etc. Aliter accipitur theologia pro omni habitu simpliciter theologico sive sit nobis necessarius pro statu isto et investigandus sive non. Secundo modo, dico quod theologia est de omnibus incomplexis sed non de omnibus complexis.
Primum patet, quia non est aliquod incomplexum de quo non praedicetur aliqua passio theologica; sed de omni illo de quo praedicatur passio theologica potest theologia suam passionem probare; ergo de omni tali potest considerare. Assumptum patet, quia istae passiones: creabile, annihilabile, perpetuabile et ƿ separabile ab omni alio absoluto, factibile sine omni causa secunda extrinseca, sunt passiones theologicae, et multae aliae. Et istae passiones, vel omnes vel multae, de omni incomplexo praedicancur, et in nulla alia scientia ostenduntur nec considerantur sed tantum in theologia considerantur. Unde sicut metaphysica quae considerat de ente potest ostendere omnes passiones entis de quolibet contento, - et quantum ad tales passiones communes metaphysica est de qualibet quidditate in particulari, quia illae passiones in nulla scientia particulari considerantur -, ita quod Deus, qui consideratur in theologia, est communissimum per causalitatem. Sunt aliquae passiones communes theologicae quae competunt omni effectui, sicut illae de quibus exemplificatum est[108], ideo quantum ad tales passiones habet theologia de quolibet ente in particulari considerare. Et ita patet quod theologia isto modo est de omnibus rebus incomplexis.
Secundum[109] patet, quia multa sunt complexa quae in nullo penitus sunt theologica, sicut 'omnis triangulus habet tres' etc, et huiusmodi, et ideo de istis non est theologia tamquam de aliquibus scitis in theologia, nisi praedicando forte aliquam passionem theologicam de istis. Sed loquendo de theologia primo modo, dico quod theologia nostra non est de omnibus, nec complexis nec incomplexis. Quia enim tempus vix sufficit ad illa quae sunt necessaria ad salutem, ideo alia non debet homo pro statu isto investigare, |§ vel non oportet, §| maxime in particulari.
ƿ
[RESPONSIO AD ARGUMENTA PRINCIPALIA]
Ad primum[110] argumentum principale patet quod Deus non est subiectum cuiuslibet partis theologiae, sed alicuius partis est una persona subiectum et alterius partis alia persona, et alterius aliqua creatura, secundum quod diversae passiones de istis considerantur.
Ad secundum concedo quod simpliciter simplex, si cognoscatur in se sine omni alio obiecto medio, quod totaliter cognoscitur, vel si non sic cognoscitur, totaliter ignoratur. Sed Deus non potest sic a nobis cognosci sed tantum mediante aliquo conceptu medio, qui est primum obiectum illius cognitionis, |§ vel mediante cognitione communi Deo et aliis secundum se totam vel secundum partes suas. §| Et quando dicitur omne subiectum potest cognosci distincte et indistincte', istam nego. Sed sufficit quod primo cognoscatur subiectum sine omni alio et quod postea adquiratur cognitio alicuius alterius de illo. Et hoc potest fieri bene de ipso simplici.
Ad tertium patet, in prima quaestione[111], quod non est inconveniens idem esse subiectum in aliqua veritate pertinente ad diversas scientias, propter diversa principia per quae concluditur eadem conclusio. Similiter patet prius[112] quod non est inconveniens idem esse subiectum diversarum scientiarum, propter diversitatem passionum. Ita est in proposito: quia ista veritas 'Deus est ƿ prima causa', pertinet ad metaphysicum et ad theologicum, quia forte ex diversis principiis concludit istam unus et alius. Similiter, theologus considerat istas veritates 'Deus est trinus et unus’ et 'creator', et metaphysicus istas 'Deus est bonus' et 'sapiens’ et huiusmodi.

Notes

  1. 1 Aristot., sed potius Metaph., IX, c. 10, t. 22 (1051b 17-26).
  2. 1 Haec opinio est Scoti, Ordinatio, I, Prol., p. 3, qq. 1-3, nn. 142-149 (ed. Vaticana, I, 96-101); Reportatio Paris., I, Prol., q. 1, a. 2, nn. 5-15 (ed. Wadding, XI-1, 3-6). Tria argumenta hic immediate sequentia habentur in Ordinatione, loco cit., nn. 142-144 (I, 96s.).
  3. 1 Aristot., Anal Poster., I, c. 4, t. 11 (73b 32-33).
  4. 2 Hanc sententiam Scotus cancellavit, ut patet ex editione Vaticana (I, 97, lin. 11-13).
  5. 3 Scotus, Reportatio Paris.y I, Prol., q. 1, a. 2, n. 5 (ed. Wadding, XI-1, 3).
  6. 4 Aristot., Metaph., VII, c. 5, t. 17 (1030b 14-27).
  7. 1 Scotus, Op. Oxon., II, d. 3, q. 10, n. 15: “Ad quaestioneni igitur concedo... quod angelus ad cognoscendum distinctas quiditates habeat distinctas rationes cognoscendi” (cd. Wadding, VI, 478).
  8. 1 Scotus, Reportatio Paris., I, Prol., q. 1, a. 2, n. 7 (ed. Wadding, XI-1, 3).
  9. 2 Scotus, Op. Oxon., IV, d. 12, q. 3, n. 10 (ed.Wadding, VIII, 743).
  10. 1 Aristot., Anal Poster., I, c. 13, t. 134 (81a 38-39).
  11. 2 Aristot., De anima, II, c. 10, t. 101 (422a 8-9).
  12. 1 Cf. supra, p. 227, lin. 16-23.
  13. 2 Aristot., Anal. Poster., II, c. 2, t. 5 (90a 6-7).
  14. 3 cf. supra, p. 166, lin. 17-18; Scotus, Ordinatio, l, Prol., p. 3, qq. 1-3, n. 191 (ed. Vaticana, I, 128).
  15. 1 Aristot., Physica, I, c. 1, t. 1 (184a 10-14).
  16. 2 Aristot., Anal. Poster., I, c. 2, t. 7 (71b 8-12).
  17. 3 Infra, p. 255, lin. 7-12.
  18. 4 Scotus, Ordinatio, I, d. 3, p. 1, qq. 1-2, nn. 35 et 48 (ed. Vaticana, III, 23 et 32).
  19. 1 Supra, pp. 178, lin. 2 - 181, lin. 8.
  20. 2 Hic supra, lin. 7-8.
  21. 3 Vide supra, p. 233, notam 4.
  22. 1 Infra, pp. 252, lin. 18 - 253, lin. 3.
  23. 2 Scotus, Ordinatio, I, Prol., p. 1, q. unica, n. 28 (ed. Vaticana, I, 17).
  24. 1 Scotus, Quaestiones in Metaph. Aristot., VII, q. 3 (ed. Wadding, IV, 677s.).
  25. 2 Scotus, Ordinatio I, d. 2, p. 1, qq. 1-2, n. 18 (ed. Vaticana, II, 133s.).
  26. 1 Scotus, Ordinatio, I, d. 3, p. 1, qq. 1-2, n. 80 (ed. Vaticana, III, 54s.).
  27. 2 Supra, p. 228, lin. 9-11.
  28. 3 Scotus, Ordinatio, 1, d. 3, p. 1, qq. 1-2, n. 80 (ed. Vaticana, III, 54s.).
  29. 4 Scotus, Ordinatio, I, Prol., p. 1, q. unica, n. 33 (ed. Vaticana, I, 19s.).
  30. 1 Supra, p. 227, lin. 18-23.
  31. 2 Supra, p. 228, lin. 6-11.
  32. 3 ibidem, lin. 1-5.
  33. 4 Supra, p. 228, lin. 12-22.
  34. 5 Ibidem.
  35. 6 Exemplum Scoti est in Reportatione Paris., I, Prol., q. 1, a. 2, n. 5 (ed. Wadding, XI-1, 3).
  36. 7 Scotus, Ordinatio, I, d. 3, p. 1, qq. 1-2, n. 35: “Obiectum quodcumque, sive relucens in phantasmate sive in specie intelligibili...” (ed. Vaticana, III, 22).
  37. 1 Loco cit. (ed. Vaticana, III, 23).
  38. 2 Ibidem.
  39. 3 Supra, p. 229, lin. 3-4.
  40. 1 Supra, p. 235, lin. 1-2; vide etiam infra, pp. 252, lin. 18 - 253, lin. 3.
  41. 2 Videsis opinionem Ioannis de Reading, supra, p. 131, lin. 2-9 citatam.
  42. 3 Cf. supra, p. 234, lin. 19-21.
  43. 1 Supra, p. 229, lin. 5-19.
  44. 1 Supra, p. 144, lin. 5-11.
  45. 2 Cf. Thomas Aquinas, Summa theol., I, q. 1, a. 2, ad 2.
  46. 3 Supra, p. 242, lin. 3-4.
  47. 4 cf. Scotus, Quodl., q. 14, n. 23 (ed. Wadding, XII, 404).
  48. 1 Hanc distinctionem, quae videtur esse alicuius scotistae, non invenimus.
  49. 2 Cf. Ioannes de Reading, citatus supra, p. 131, lin. 2-19.
  50. 1 Ut ipse Ockham, supra, p. 139, lin. 5-12; cf. etiam Petrus Aureoli, Scriptum, I, d. 8, sect. 23, nn. 189-195 (ed. E. Buytaert, II, 1025-1029).
  51. 2 Scotus, Quaestiones in Metaph. Aristot., I, q. 4, n. 18 (ed. Wadding. IV, 534).
  52. 1 Supra, p. 245, lin. 9-18 et p. 147, lin. 3-23.
  53. 2 Supra. pp. 244, lin. 22 - 245, lin. 2.
  54. 1 Cod. F hic in imo f. habet: “Contrarium istorum ponit Aegidius in Primo, prima quaestione Prologi. Et ideo respondetur ad primum quod accipit subiectum improprie pro eo quod est consideratum in scientia. Non enim omne consideratum est subiectum, sed quod est primum et principaliter et per omnem modum consideratum. Et sic non est nisi unum subiectum in scientia; et ut sic, nihil potest esse consideratum a diversis. — Ad secundum dicendum quod nulla passio est nobilior subiecto nisi secundum quid, et hoc ipsum habet a subiecto in quantum passio. — Ad tertium dicendum quod semper occurrit secundum notitiam imperfectam, quia eius perfecta notitia est finis scientiae; propter quod non est inconveniens quod aliqua passio prius sit perfecte nota. — Quod dicit de materia non est proprie dictum, quia materia non est subiectum in aliqua scientia, cum sit pura potentia. — Quod dicit de propositione quae principaliter intendatur, patet etiam esse falsum, quia propositio intenditur propter notitiam subiecti. — Nota subtiliter conclusiones quas dicit non esse de ratione subiecti in scientia; cuius tamen oppositum dicebatur, licet male. — Nota quod idem est subiectum scientiae et conclusionis virtualiter. Hoc nota. (Cf. Aegidius Romanus, In I Sent., I, Prol., q. 1; ed. Venetiis 1521, f. 2r).
  55. 1 Cf. Aristot., Anal. Poster., I, c. 28, t. 179 (87a 38-39).
  56. 1 Iuxta Aristot., Metaph., II, c. 1, t. 4: “Unumquodque sicut se habet ut sit, ita et ad veritatem” (993b 30-31).
  57. 2 Averroes, In Aristot. De anima, I, t. 11 (ed. F. S. Crawford, pp. 15s.).
  58. 3 Averroes, In Aristot. Physicam, IV, t. 31 (ed. Iuntina, IV, Venetiis 1550, f. 62va).
  59. 1 Aristot., Physica, I, c. 1, t. 1 (184a 10-14).
  60. 2 cf. Aristot., De anima, 1, c. 1, t. 11 (402b 21-22); Ethica Nicom., I, c. 4 (1095b 1-8).
  61. 1 Averroes, In Aristot. Metaph., IV, t. 2 (ed. Iuntina, VIII, Venetiis 1552, f. 31va).
  62. 2 Supra, p. 250, lin. 14-18.
  63. 1 Supra, pp.250, lin. 19 - 251, lin. 7.
  64. 2 Supra, pp. 250, lin. 19 -251, lin. 4.
  65. 3 ibidem, p. 251, lin. 8-10.
  66. 1 Supra, p. 251, lin. 12-13.
  67. 2 Supra, lin. 6-9.
  68. 1 Supra, p. 251, lin. 14-16.
  69. 2 Supra, p. 251, lin. 16.
  70. 3 Scilicet dubium, supra, p. 251, lin. 17-21.
  71. 1 Ut Avicenna, Metaph.y I, c. 2 (ed. Venetiis 1508, f. 70vb).
  72. 2 Ut Averroes, In Aristot. Metaph., IV, t. 1 (ed. Iuntina, VIII, Venetiis 1552, f. 30vb).
  73. 1 Supra, pp. 255, lin. 13 - 257, lin. 2.
  74. 1 Supra, p. 251, lin. 22-25.
  75. 2 Supra, p. 252, lin. 1-5.
  76. 3 Verba Averrois vide supra, p. 252, lin. 1-3, et interpretationem Ockham ibidem lin. 4.
  77. 1 Supra, pp. 255, lin. 13 - 257, lin. 2.
  78. 2 Supra, p. 252, lin. 6-7.
  79. l Supra, p. 252, lin. 8-9.
  80. 2 Supra, p. 243, lin. 7-11.
  81. 1 Supra, pp. 9, lin. 16 - 10, lin. 14.
  82. 2 Supra, p. 243, lin. 5-14.
  83. 3 Averroes, In Aristot. De anima, I, t. 17 (ed. F. S. Crawford, pp. 24s.).
  84. 1 Supra, p. 227, lin. 18-23.
  85. 2 Supra, pp. 244, lin. 16-245, lin. 2.
  86. 3 Vide supra, p. 228, lin. 6-11.
  87. 4 Supra, p. 246, lin. 9-18.
  88. 5 Supra, pp. 245, lin. 4 - 246, lin. 3.
  89. 6 Supra, p. 228, lin. 1-5.
  90. 1 Scotus, Ordinatio, I, d. 3, p. 3, q. 2, nn. [486-[503 (ed. Vaticana, III, 289-298).
  91. 2 cf. supra, p. 30, nota 3.
  92. 3 Supra, p. 228, lin. 12-22.
  93. 1 Supra, p. 228, lin. 15-16.
  94. 2 Supra, pp. 245, lin. 5 - 246, lin. 3.
  95. 3 supra, p. 228, lin. 16-17.
  96. 4 Ibidem, lin. 18-19.
  97. 1 Cf infra, pp. 267, lin. 13 - 268, lin. 4.
  98. 2 Cf. supra, p. 30, nota 3.
  99. 3 Supra, pp. 266, lin. 23 - 267, lin. 12.
  100. 1 Supra, pp. 207-225.
  101. 1 Supra, pp. 267, lin. 13 - 268, lin. 3.
  102. 1 Cf Thomas Aquinas, Summn theol., I, q. 1, a. 7; Scotus, Ordinatio, I, Prol., p. 3, q. 1, nn. 151-157 et nn. 168-171 (ed. Vaticana, I, 102-105 et 110-114); Reportatio Paris., I, Prol., q. 1, a. 4, n. 49 (ed. Wadding, XI-1 13).
  103. 2 Sent., I, d. 9, q. 3 H.
  104. 1 Robertus Grossatesta, In Hexaemeron, c. 1 (cod. Mus. Britann. 6 E V, f. 140rb-va), qui citatur ab editoribus Scoti (ed. Vaticana, 1, 119s.); S. Bonaventura, In I Sent., Prooem., q. 1 (cd. Quaracchi, I, 7b); haec erat opinio etiam Ioannis de Berwick, ut testatur Guillelmus de Nottingham, In I Sent., Prol., q. 3: “Altera autem est ista (in mg. Opinio Berwick), scilicet quod Christus exsistens sub duplici natura, divina et humana, est subiectum theologiae. Et istud declarare nititur ex tribus: prinio, ex forma et continentia totuis sacrae Scripturae; secundo, ex ordine divinae sapientiae; et tertio, ex statu praesentis miseriae... Haec est opinio cum sua declaratione, quae licet pulchra sit et probabilis, est tamen alia opinio communior et - ut videtur mihi probabilior, scilicet quod Deus est subiectum sacrae Scripturae” (cod. Cantabrig., Coll. Gonville-Caius 300, ff. 8vb-9ra).
  105. 2 Cf. August., De doctrina christ., I, c. 2, n. 2 (PL 34, 19); Petrus Lombardus, Sent., I, d. 1, c. 1, nn. 1-2 (ed. Quaracchi 1916, pp. 14-15).
  106. 1 Aegidius Romanus, In I Sent., Prol., q. 3 (ed. Venetas 1521, f. 3 N).
  107. 2 August., De Trinit., XIV, c. 1, n. 3 (PL 42, 1037).
  108. 1 Supra, pp. 273, lin. 223 - 274, lin. 5.
  109. 2 Supra, p. 273, lin. 17-19.
  110. 1 Argumenta principalia vide supra, pp. 226, lin. 7 - 227, lin. 2.
  111. 2 Supra, pp. 9, lin. 16 - 10, lin. 14.
  112. 3 Supra, pp. 242, lin. 19 - 243, lin. 17.