Authors/Ockham/Scriptum in libros sententiarum/Prologue/Q7
From The Logic Museum
< Authors | Ockham | Scriptum in libros sententiarum | Prologue
Jump to navigationJump to search
- OPINIONES QUAE TENENT PARTEM AFFIRMATIVAM
- IMPUGNATIO ISTARUM OPINIONUM IN GENERALI
- CONTRA EASDEM OPINIONES IN SPECIALI
- OPINIONES QUAE TENENT PARTEM NEGATIVAM
- SOLUTIO AUCTORIS
- OPINIO PETRI AUREOLI DE HABITU THEOLOGICO
- IMPROBATIO OPINIONIS PETRI AUREOLI
- OPINIO AUCTORIS DE HABITU THEOLOGICO
- RESPONSIO AD ARGUMENTA ALIARUM OPINIONUM
- RESPONSIO AD ARGUMENTA PRINCIPALIA
Latin | English |
---|---|
[QUAESTIO VII UTRUM THEOLOGIA QUAE DE COMMUNI LEGE HABETUR A THEOLOGIS SCIENTIA PROPRIE DICTA] | |
Tertio principaliter quaero utrum theologia quae de communi lege habetur a theologis sit scientia proprie dicta. | |
Quod sic: Omnis habitus intellectualis veridicus respectu veritatis necessariae est intellectus vel sapientia vel scientia, VI Ethicorum[1]. Sed theologia non est intellectus, quia tunc theologica essent per se nota; nec sapientia, quia sapientia est intellectus et scientia, VI Ethicorum[2]. Ergo est scientia proprie dicta. | |
Secundo sic: theologus habet perfectiorem habitum quam laicus; sed laicus habet fidem respectu istarum veritatum theologicarum necessariarum; ergo theologus habet perfectiorem habitum fide. Sed respectu veritatis necessariae non est aliquis habitus perfectior fide nisi intellectus, sapientia vel scientia; igitur etc. | |
Tertio sic: I ad Cor. 12, 8: Alii datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae etc. Sed ista scientia, cum sit donum supernaturale, non potest esse nisi respectu veritatum theologicarum necessariarum; ergo etc. | |
ƿ Ad oppositum: Ille habitus qui praecise innititur auctoritati non est scientia proprie dicta; sed theologia est huiusmodi ; ergo etc. | |
Circa istam quaestionem sunt diversae opiniones. Quidam tenent partem affirmativam, quidam negativam, | |
[OPINIONES QUAE TENENT PARTEM AFFIRMATIVAM] | |
Tenentium partem affirmativam quidam[3] dicunt quod habita fide primorum principiorum theologiae, respectu quorum non est scientia proprie dicta nec cognitio evidens in nobis, adquiritur scientia conclusionum sequentium ex illis primis principiis, ita quod conclusiones sciuntur scientia proprie dicta, quamvis principia non sint evidenter nota. Ideo dicitur[4] quod “duplex est genus scientiarum: quaedam enim procedunt ex principiis notis lumine naturali intellectus, sicut geometria; quaedam procedunt ex principiis notis lumine superioris scientiae, sicut perspectiva procedit ex principiis notificatis per geometriam. Et hoc modo theologia est scientia quae procedit ex principiis notis lumine superioris scientiae, quae scilicet est Dei et beatorum. Unde sicut musica credit principia tradita sibi ab arithmetico, ita doctrina sacra credit principia revelata a Deo”. | |
Item, arguitur ab aliis[5] quod dicere oppositum derogat dignitati theologiae, et similiter contrariatur veritati. Primum ƿ probatur, quia theologia excellit omnes alias scientias et quantum ad certitudiuem et quantum ad dignitatem materiae. Quod primo modo, patet, quia innititur lumini quod non potest fallere nec falli; aliae autem scientiae innituntur lumini naturali quod potest fallere et falli. Quod secundo modo, patet, quia est de his quae excedunt rationem liumanam. Confirmatur: quia aliae scientiae dicuntur eius ancillae. Similiter, habet de aliis iudicare. Secundum probatur, tum quia omnes eius tractatores vocant eam scientiam. Unde Sap. 10, 10: Dedit illi scientiam sanctorum. Similiter, I ad Cor. 12, 8: Alii datur sermo sapientiae etc. Similiter, Augustinus XIV De Trinitate, cap. 1[6]: “Huic scientiae tribuo” etc. Tum quia habitus intellectivi veridici sunt tantum quinque, VI Ethicorum[7], sicut argutum est ad principale. | |
Alia est opinio[8] tenens partem affirmativam, quod theologia est vera scientia non solum quantum ad conclusiones sed quantum ad principia, ita quod habita fide principiorum, virtute illius fidei et luminis intellectus agentis adquiritur scientia illorum eorundem. | |
Hoc potest declarari: quia theologia nec est intellectus, nec prudentia, nec ars, certum est, nec fides, quia theologia et fides ƿ sunt habitus distincti, secundum Augustinum XIV De Trinitate, cap. 1[9]: “Hac scientia non pollent plurimi, quamvis polleant ipsa fide plurimum”. Similiter, illi sunt distincti habitus quorum sunt distincti actus; sed fidei et theologiae sunt distincti actus, quia actus fidei est assentire sine evidentia ex imperio voluntatis, actus theologiae est defendere et roborare, secundum Augustinum XIV De Trinitate, cap. 1. | |
Quod autem theologia sit scientia, probatur[10], quia illud potest sciri de quo scitur quod ad ipsum non sequitur impossibile. Sed de quolibet theologico potest sciri quod ad ipsum non sequitur impossibile, quia vel erit peccatum in forma et potest solvi, vel in materia et potest negari, quia ex hoc ipso quod est falsa, non est per se nota. | |
Secundo sic: intellectus potens cognoscere aliquod subiectum sub illa ratione sub qua includit omnes veritates scibiles potest evidenter cognoscere illas veritates. Sed Deus sub ratione deitatis includit omnes veritates theoiogicas, et potest sub illa ratione abstractive cognosci a nobis. Tum quia intellectus discurrit ad cognitionem Dei: aut ergo Deus in fine discursus cognoscitur, et habetur propositum; aut aliquid aliud, et tunc non est in fine discursus. Tum quia intellectus distinguit Deum a creaturis, ergo utrumque cognoscit sub propria ratione. | |
Tertio, quia primum in omni genere est maxime tale[11]; sed inter omnes scientias vel habitus intellectuales theologia est prima; ergo etc. | |
ƿ Quarto, quia aliter theologus non haberet perfectiorem habitum quam una vetula, quod videtur inconveniens. | |
Alia est opinio[12] tenens eandem partem quod et principia et conclusiones sciuntur in theologia, sed hoc non est possibile in lumine fidei et in lumine naturali, sed in lumine superiori quod est medium inter lumen fidei et lumen gloriae quod est in patria. | |
Hoc probatur: quia aliter non clariorem notitiam haberet unus de credibilibus quam alius, licet firmiorem, contra Augustinum[13], ubi dicit: “Qua scientia non pollent” etc. Sed illud pollere consistit in cognitionis claritate. | |
Si dicatur[14] quod fides recipit augmentum, contra: tunc semper fides et ista scientia aequipararentur: ut quanto quis polleret fide tanto polleret hac scientia; quod est contra beatum Augustinum. | |
[IMPUGNATIO ISTARUM OPINIONUM IN GENERALI] | |
Contra conclusionem principalem in qua omnes istae opiniones concordant arguo: primo, quod quantumcumque de potentia Dei absoluta posset esse scientia proprie dicta de veritatibus theologicis, et forte in aliquibus ita sit de facto quantum ad aliquas veritates, tamen quod non sit secundum communem cursum, arguo primo sic: omne quod est evidenter notum, aut est per se notum; aut notificatum per per se nota; aut per experientiam mediante notitia intuitiva, et hoc mediate vel immediate. Sed nullo istoƿ rum modorum possunt ista credibilia esse nota. Quia non sunt per se nota, manifestum est; tunc enim essent nota infidelibus. Nec notificantur per per se nota, quia tunc quicumque infidelis ordinate interrogatus de eis assentiret. secundum beatum Augustinum I Retractationum, cap. 8[15]. Nec sunt nota per experientiam notitia intuitiva mediante, quia omnem notitiam intuitivam quam habet fidelis habet infidelis; et per consequens quidquid potest fidelis scire evidenter mediante notitia intuitiva et infidelis, et ita infidelis posset evidenter scire ista credibilia. | |
Praeterea, non est maior ratio quod necessaria credibilia sint scita scientia proprie dicta quam quod veritates contingentes credibiles sint evidenter notae modo suo. Sed istae non sunt evidenter notae; tunc enim posset quilibet scire se esse in caritate, quod corpus Christi est in altari, quae videntur simpliciter falsa. Igitur necessaria theologica non sunt scita scientia proprie dicta. | |
Secundo, arguo contra hoc quod dicunt[16] quod fides praesupponitur isti scientiae. Primo sic: nunquam duo habitus iudicativi circa idem obiectum sic ordinantur quod unus necessario praesupponit alium, - patet inductive quamvis habitus respectu unius obiecti praesupponat habitum respectu alterius obiecti. Sed ista fides et ista scientia forent circa idem obiectum, secundum opiniones duas ultimas. Igitur etc. | |
Confirmatur: quia qua ratione unus habitus respectu unius obiecti praesupponeret alium habitum respectu eiusdem ƿ obiecti, eadem ratione ita esset de omnibus aliis; quod non est verum. | |
Item, quod non necessario praesupponeretur fides infusa, probo: quia quando aliquis habitus nihil facit, nec disponit ad alium habitum nisi mediante actu suo, omnis habitus qui inclinat ad eundem actum videtur sufficere ad alium habitum adquirendum. Sed nihil facit fides infusa ad habitum scientialem adquirendum nisi mediante actu fidei, quia - sicut dictum est in prima quaestione[17] - nunquam habitus inclinat ad actum non proprium, nec per consequens ad alium habitum, nisi mediante actu proprio ad quem primo inclinat. Sed fides adquisita inclinat ad eundem actum fidei ad quem inclinat fides infusa; quia - sicut patebit alias[18] - habitus infusi non inclinant ad alios actus quam adquisiti. Ergo posset aliquis mediante fide adquisita adquirere habitum scientialem, ergo fides infusa non praesupponitur. | |
[CONTRA EASDEM OPINIONES IN SPECIALI] | |
Secundo, arguo contra illas opiniones in speciali. Primo contra primam[19]. Primo sic: habitus principiorum est notior et evidentior habitu conclusionum, ergo impossibile est quod principia tantum credantur et conclusiones sciantur. Antecedens patet: quia unumquodque propter quod aliud scitur, magis scitur[20], hoc ƿ est evidentius cognoscitur; igitur praemissae semper evidentius cognoscuntur quam conclusiones. | |
Praeterea, sicut se habet opinio principiorum ad opinionem conclusionum, ita se habet notitia evidens principiorum ad notitiam evidentem conclusionam. Sed impossibile est aliquem opinari conclusionem propter praemissas nisi opinetur praemissas. Igitur impossibile est quod aliquis sciat evidenter conclusiones propter principia nisi sciat, hoc est evidenter cognoscat, principia. | |
Praeterea, quicumque scit evidenter aliquam conclusionem propter principia, scit evidenter eam sequi ex necessariis; igitur 1 scit evidenter illa principia esse necessaria; ergo evidenter scit illa principia. | |
Contra secundam opinionem[21]. Primo: quia non probatur quod theologia sit habitus distinctus sicut scientia proprie dicta, quia ex illa distinctione actuum non potest probari quod theologia sit scientia. Probo: quia omnem actum quem habet fidelis potest habere infidelis exercitatus in theologia. Ita enim posset talis infidelis defendere et roborare fidem, similiter persuadere fidelibus et infidelibus, respondere rationibus haereticorum et infidelium sicut aliquis fidelis. Et tamen manifestum est quod talis non haberet scientiam proprie dictam. Igitur ex talibus actibus non potest probari quod theologia sit scientia proprie dicta. | |
Praeterea, sequeretur quod aliquis ex puris naturalibus posset ista scire evidenter, quia - sicut acceptum est prius[22] - nullus habitus inclinat ad actum alterius habitus nisi mediante actu proprio. Igitur quidquid potest fieri mediante tali habitu, potest fieri sine ƿ eo si actus proprius eius possit elici sine eo. Ergo cum actus fidei possit haberi sine fidc infusa ex puris naturalibus, posset illa scientia adquiri mediante fide adquisita sine habitu infuso. | |
Contra tertiam opinionem1. Omnis habitus infusus habet actum natum elici ab aliquo habitu adquisito. Sed nullus est habitus adquisitus naturaliter inclinans ad actum sciendi credibilia, quia omnem habitum naturaliter adquisitum quem potest habere fidelis, potest etiam habere infidelis; ergo etc. Maior patet inductive de caritate, fide et spe et huiusmodi; nec est maior ratio de uno quam de alio. | |
Praeterea, omnis actus intellectus est sibi evidenter notus, igitur iste actus sciendi esset evidenter notus intellectui, quia intuitive. Et per consequens nullus theologus studens in theologia posset dubitare se habere talem actum; quod tamen est manifeste falsum, quia multi et magni negant se habere talem actum. | |
Confirmatur: non est maior ratio quod aliquis credens aliquod credibile sit certus se credere quam quod sciens tale credibile sit certus se scire. Sed nullus potest credere aliquod credibile nisi sit certus se credere, ergo nec scire nisi certus sit se scire. | |
Si dicatur quod, secundum dicta in prima quaestione[23], aliquid potest esse intuitive cognitum, et tamen veritates contingentes non possunt sciri evidenter virtute illius notitiae. Ergo non est inconveniens quod iste actus sciendi sit intuitive cognitus ab aliquo et tamen dubitet utrum credat vel sciat: | |
ƿ Hoc non valet, quia quamvis aliquis posset intuitive cognoscere actum suum, et tamen nescire discernere illum ab alio; tamen potest scire se habere illum actum si ille actus sit intensus. Verbi gratia, si aliquis habeat amorem intensum et delectationem intensam, bene potest dubitare an amor distinguatur realiter a delectatione, tamen certus est quod amat et delectatur. Ergo si aliquis credat credibilia et sciat ea, quamvis posset dubitare an istud credere et scire distinguantur realiter, tamen oportet quod sit certus quod credat et quod sciat; et ita quilibet theologus posset scire - evidenter cognoscere - se scire credibilia. | |
Praeterea, quicumque scit evidenter aliquod complexum, non potest dissentire illi complexo solo imperio voluntatis, sed oportet quod persuadeatur per rationem fortius moventem intellectum suum ad dissentiendum, vel oportet quod obliviscatur alicuius evidenter noti. Sed theologus quantumcumque studuerit in theologia, solo imperio voluntatis potest dissentire credibilibus etiam sine ratione fortius movente; quia nulla ratio ex falsis potest fortius movere quam ratio ex veris evidenter notis; nec oportet quod obliviscatur alicuius ad hoc quod dissentiat. Ergo non habet notitiam evidentem respectu alicuius talis. | |
[OPINIONES QUAE TENENT PARTEM NEGATIVAM] | |
Alii tenent partem negativam. Et hoc dupliciter. Quidam[24], sicut philosophi, tenent quod ad omnem scientiam nobis ƿ possibilem possumus naturaliter attingere, et ideo nihil est credibile mere nisi quod potest sciri evidenter. Sed ista opinio non potest improbari per rationes naturales sed tantum per auctoritates[25], sicut alias patebit[26]. | |
Alia est opinio[27] quae ponit quod quamvis credibilia possint evidenter sciri, non tamen a nobis pro statu isto de communi lege. Et ideo theologia, secundum quod communiter addiscimus eam, non est scientia proprie dicta respectu talium credibilium, quamvis respectu aliquorum posset esse scientia. | |
[SOLUTIO AUCTORIS] | |
Et istam opinionem reputo veram. Ideo circa istam opinionem primo ostendam quod omnem habitum, praeter fidem, quem adquirit theologus fidelis potest adquirere etiam infidelis; secundo est videndum qualis habitus adquiritur in theologo praeter fidem. | |
ƿ Primum probatur: quia nullus habitus ponendus est in nobis nisi qui potest convinci ex aliquo actu nobis manifesto vel ex auctoritate Scripturae; sed nec per aliquem actum nobis manifestum nec per auctoritatem Scripturae potest convinci talis habitus; igitur etc. Prima pars minoris patet, quia omnem actum, praeter actum credendi, quem habet fidelis potest habere infidelis, si esset nutritus inter christianos vel exercitatus in theologia. Patet inductive. Secunda pars patet, quia non invenitur in Scriptura quod respectu credibilium sit nisi fides. Ideo dico quod omnem notitiam actualem tam complexam quam incomplexam, praeter solam fidem, quam potest habere fidelis potest etiam habere infidelis. | |
[OPINIO PETRI AUREOLI DE HABITU THEOLOGICO] | |
Circa secundum[28] est una opinio quod theologi ex studio adquirunt aliquem habitum ultra fidem, sed ille “habitus[29] non est adhaesivus nec aliquem assensum causans in intellectu respectu credibilium” sed est tantummodo declarativus; et “habet vere rationem sapientiae virtutis intellectualis, de qua tractatur VI Ethicorum[30], et est lumen et intelligentia de qua Sancti faciunt mentionem et ad quam conantur pervenire suis disputationibus et tractaƿ tibus quos componunt”. Quod enim aliquis habitus ultra fidem adquiritur, probatur: primo, quia intellectus agens tamquam agens principale, et propositiones ut instrumenta, causant aliquem habitum intellectualem; sed non fidem, quia prius de illa veritate fidem habebat; ergo alium. Secundo, quia talis habet aliquem actum alium a credere circa credibile, quia scit rationem reddere et contra impios defendere et in mentibus piorum roborare et loqui sapientiam inter perfectos[31]. | |
Praeterea, ex tali studio aliquid adquiritur, aliter esset vanum; igitur actus vel habitus. Et sive sic sive sic, adquiretur habitus. | |
Quod autem non sit adhaesivus patet, quia tunc esset opinio, et per consequens faceret fidelem formidare circa veritates theologicas. | |
Quod autem sit declarativus, patet, quia “habitus qui facit aliquid imaginari melius per intellectum absque omni adhaesione, est habitus declarativus”. Facit enim “terminorum explicationem, rationum involventium dissolutionem, exempla et manuductiones, rationum probabilium adminicula, et inductiones”. | |
Quod autem habeat rationem sapientiae, patet, quia metaphysica habet rationem sapientiae, et tamen quantum ad aliquos suos actus est tantum declarativa. | |
[IMPROBATIO OPINIONIS PETRI AUREOLI] | |
Sed ista opinio falsa est, ut videtur, quia quamvis aliquis habitus adquiritur, tamen ille habitus non habet rationem sapientiae; ƿ quia, sicut ex dictis patet[32], omnem habitum quem potest ex tali studio adquirere fidelis posset etiam adquirere ex consimili studio infidelis; sed manifestum est quod infidelis non habet de theologicis veram sapientiam; ergo etc. | |
Praeterea, sapientia non est sine intellectu et scientia, secundum Aristotelem VI Ethicorum[33]. Unde dicit ibidem: “Manifestum est quoniam sapientia est et scientia et intellectus honorabilissimorum natura”. Sed talis habitus declarativus potest esse sine intellectu et scientia, tum quia potest stare cum sola fide, secundum istum[34]; tum quia, sicut dictum est[35], potest esse in infideli. Patet per rationem istius[36]: quia omnes actus quos experitur fidelis, praeter actum credendi, posset experiri infidelis; quia sciret rationem reddere de fide eandem quam fidelis et contra impios defendere et in mentibus piorum roborare et sapientiam loqui inter perfectos[37] eodem modo sicut fidelis. | |
Confirmatur: quia sapientia non stat cum errore circa idem; sed iste habitus stat cum errore circa credibilia; igitur talis habitus non est sapientia. | |
[OPINIO AUCTORIS DE HABITU THEOLOGICO] | |
Ideo dico ad istum articulum quod theologus respectu credibilium augmentat habitum fidei adquisitae quando fides adquisita praecedit studium suum; quando autem non praecedit tunc adƿ quirit fidem adquisitam, si sit fidelis. Et talis habitus non est in infideli. Praeter autem istum habitum et de facto in maiori parte studens in theologia, sive sit fidelis sive haereticus sive infidelis, adquirit multos habitus scientiales qui in aliis scientiis possent adquiri. Et praeter istos adquirit multos habitus scientiales consequentiarum quae ad nullas scientias naturales pertinent. Respectu autem omnium - sive sint complexa sive incomplexa, et hoc sive sint propositiones sive sint consequentiae quaecumque, sive sint scibilia sive credibilia tantum - quilibet studens in theologia potest adquirere habitum apprehensivum. Et mediantibus istis habitibus, scilicet habitibus scientialibus respectu scibilium naturaliter et consequentiarum propriarum theologiae et mediantibus habitibus apprehensivis, possunt haberi omnes actus possibiles theologo de communi lege, praeter solum actum credendi, quia mediantibus illis potest praedicare, docere, roborare et omnia talia. | |
Quod autem talis habitus - praeter fidem et habitus scientiales qui possunt naturaliter adquiri - non sit scientia proprie dicta patet, quia nihil scitur evidenter ad cuius assensum requiritur fides; quia habitus inclinans ad notitiam evidentem non plus dependet a fide quam e converso. Sed secundum omnes Sanctos et omnes opinantes contrarium sine fide nullus potest assentire veritatibus credibilibus. Ergo respectu illarum non est scientia proprie dicta. | |
Si dicatur quod tunc praeter fidem nulla esset cognitio supernaturalis, quod non videtur verum, respondeo quod cognitio supernaturalis dupliciter accipitur. Uno modo, quia non potest naturaliter adquiri; et isto modo nulla cognitio supernaturalis de communi lege, praeter fidem infusam, est nobis necessaria. | |
ƿ Alio modo dicitur cognitio supernaturalis, quia est de veritatibus quae non ex puris naturalibus sed supernaturaliter possunt evidenter cognosci; et isto modo cognitio supernaturalis est necessaria nobis praeter fidem. | |
Ad primum argumentum ultimae opinionis[38] dico quod mediante intellectu agente et aliquibus propositionibus aliquando augmentatur fides adquisita, aliquando autem fides adquisita adquiritur, non infusa; nec oportet quod de tali praehabeat fidem semper. | |
Alia duo argumenta probant quod aliquis alius habitus a fide adquiritur. Quod concedo. | |
Ad argumentum quod probat quod non adquiritur habitus adhaesivus, dico quod talis habitus adhaesivus adquisitus non erit opinio, distinguendo opinionem contra fidem. Et ideo nullus habitus adhaesivus distinctus a fide infusa et adquisita adquiritur respectu credibilium. | |
Ad aliud, concedo quod potest vocari declarativus. | |
Ad ultimum dico quod iste habitus respectu credibilium alius a fide non habet rationem sapientiae, quia potest stare cum errore et esse sine intellectu et scientia naturaliter. | |
Et quando dicitur quod metaphysica habet rationem sapientiae, distinguo de metaphysica, sicut in prima quaestione distinxi de scientia[39] quod potest accipi vel pro notitia multorum ordinatorum, vel pro notitia immediate inclinante ad aliquod complexum. Primo modo dico quod non quaelibet pars metaphysicae est saƿ pientia, quia respondere rationibus sophisticis non est formaliter sapientia, quamvis ad hoc quod aliquis sciat evidenter respondere praesupponitur sapientia. Et ita in proposito, si theologus sciret evidenter defendere fidem et roborare eam necessario haberet sapientiam; sed hoc non est possibile naturaliter. Secundo modo metaphysica potest dici sapientia. Qualiter autem hoc sit intelligendum, in sequenti quaestione patebit[40]. | |
[RESPONSIO AD ARGUMENTA ALIARUM OPINIONUM] | |
Ad primum argumentum pro prima opinione[41]: quando primo dicitur quod duplex est genus scientiarum, unum quod procedit ex principiis per se notis lumine superioris scientiae etc, dico quod quamvis hoc sit verum in scientia subalternata, tamen nunquam aliquis scit illas conclusiones evidenter nisi sciat eas per experientiam vel per aliquas praemissas evidenter notas. Unde nihil est dicere quod ego scio condusiones aliquas, quia tu scis principia quibus ego credo, quia tu dicis ea. Et eodem modo puerile est dicere quod ego scio conclusiones theologiae, quia Deus scit principia quibus ego credo, quia ipse revelat ea. | |
Ad aliud dico quod non derogat dignitati theologiae nostrae quod conclusiones non sciuntur evidenter, sicut nec derogat dignitati notitiae principiorum theologiae quod ipsa non sciuntur evidenter. Et ideo sicut sine derogatione principia non sciuntur evidenter, ita nec conclusiones. | |
ƿ Et quando dicitur quod excedit alias et secundum dignitatem materiae et secundum certitudinem, dico quod istud argumentum aequaliter probat quod principia sciuntur evidenter, quia illa excedunt et secundum certitudinem - quia non subduntur rationi humanae - et secundum dignitatem materiae ita bene sicut conclusiones. Ideo dico quod certitudo accipitur vel pro adhaesione vel pro evidentia. Primo modo excedunt, non secundo modo; ideo etc. | |
Ad confirmationem dico quod aliae artes dicuntur eius ancillae, et quod de aliis habet iudicare propter maiorem veritatem in cognitis et propter firmiorem adhaesionem. | |
Ad aliud, quod omnes Sancti vocant eam scientiam extendendo nomen scientiae ad notitiam certam et habitum apprehensivum illorum quorum - quantum est ex se - nata est esse scientia et sapientia. | |
Ad aliud, quando dicitur quod habitus intellectuales veridici sunt tantum quinque, dico quod habituum veridicorum naturaliter adquisitorum sunt tantum quinque genera, quae enumerat Philosophus VI Ethicorum[42]. Quia, secundum Philosophum, fides secundum totum ambitum suum non est habitus veridicus, quia ita potest esse respectu falsorum sicut respectu verorum, secundum eum, tamen praeter illos habitus est aliquis habitus veridicus, quia sibi non potest subesse falsum. Et huiusmodi est fides respectu credibilium theologicorum, sive sit infusa sive adquisita. — Aliter potest dici quod Philosophus ƿ tantum loquitur de habitibus evidentibus et certis, qualis non est theologia respectu credibilium, |§ quia non est evidens, quamvis sit certus. §| | |
Per hoc patet ad primum argumentum secundae opinionis[43], quod theologia quantum ad omnem habitum iudicativum est scientia, vel fides etc. Et quando dicitur quod fidei et theologiae sunt distincti actus, dico quod ad omnes istos actus, praeter credere, sufficiunt habitus apprehensivi cum notitia consequentiarum, sicut per experientiam patet. | |
Et si dicatur[44] quod talis habitus est habitus logicalis, dico quod ad logicam non pertinet scire consequentias in particuiari sed tantum naturam consequentiarum in generali. Et ideo omnis scientia utitur logica tamquam instrumento, quo mediante cognoscit suas consequentias in particulari. Sicut logicus non habet cognoscere illam consequentiam esse bonam 'terra interponitur inter solem et lunam, igitur luna eclipsatur', sed hoc pertinet ad astrologum. | |
Ad aliud dico quod illud scitur evidenter de quo scitur evidenter quod ad ipsum non sequitur impossibile. Hoc autem non scitur in proposito nisi aliqua propositione credibili: unde non scitur evidenter quod credibile non est antecedens in consequentia in qua infertur impossibile. Et quando dicitur quod omne argumentum peccat in materia vel in forma, concedo; quamvis hoc non possit sciri evidenter. | |
ƿ |§ Unde illud argumentum[45], 'essentia divina est Pater, essentia divina est Filius, ergo Filius est Pater', peccat in forma, et tamen nullus potest de communi lege evidenter scire quod illud argumentum peccat in forma. Sicut nullus potest evidenter cognoscere de communi lege quod una res absoluta est plures personae relativae, distinctae realiter. Similiter, illud argumentum peccat in materia 'Deus est immortalis, nullus homo est Deus, igitur nullus homo est immortalis', quia accipit minorem falsam. Et tamen nullus theologus de communi lege potest evidenter scire quod illa minor est falsa, sed tantum credit quod est falsa. §| | |
Ad secundum, nego maiorem, de qua patebit in alia quaestione[46]. Dico etiam quod minor est falsa, quia Deus non potest cognosci a nobis in via sub ratione propria deitatis |§ ita quod illa cognitione simplici ipsa sola cognoscatur. §| | |
Ad primam probationem dico quod in fine discursus statur ad unum complexum quod fit notum per discursum et prius erat ignotum, cuius tamen omnes termini prius erant noti notitia incomplexa. Unde cum discursus sit praecise inter complexa et nullo modo inter incomplexa, per discursum nullo modo adquiritur notitia incomplexa cuiuscumque termini, quia quaelibet talis praesupponitur ante finem discursus. Nec etiam notitia apprehensiva complexi adquiritur, quia illa potest praehaberi; sed praecise per discursum adquiritur notitia iudicativa. Verbi ƿ gratia, qui vult discurrere a creaturis ad Deum - secundum eorum modum loquendi - praesupponit notitiam incomplexam et Dei et creaturae, puta: quid significatur per utrumque terminum, Potest etiam quaelibet complexio formari ante discursum; et ita omnis notitia incomplexi et etiam omnis actus apprehensivus potest praecedere, et non adquiritur. Sed adquiritur notitia qua assentitur huic complexo 'Deus est ens infinitum', vel 'aliquid est ens summum', vel alicui tali. | |
Ad secundam probationem dico quod intellectus distinguit inter deum et creaturas, quia habet unum conceptum compositum proprium et ab illo negat omnem creaturam. Verbi gratia, intellectus per discursum concludit aliquod ens esse infinitum, primum et summum; et tunc habet conceptum istum proprium Deo ‘ens infinitum et summum’. Et scit quod nulla creatura est huiusmodi, ideo distinguit istud ens ab omni alio. | |
Et si quaeratur, quare tunc plus intelligitur Deus quam ante, ex quo non habet nisi unum conceptum compositum qui non est Deus realiter, respondeo quod tunc Deus intelligitur, quia habetur unus conceptus proprius, natus pro solo Deo supponere. Nec est natus aliter cognosci a nobis in via ex puris naturalibus; et Deus non terminat immediate actum intelligendi nostrum pro statu isto, sed tantum ille conceptus immediate terminat. Et hoc est quod dicit beatus Gregorius Super Ezechielem[47]: “Quantumcumque mens nostra in contemplatione Dei profecerit, non ad illud quod ipse est, sed ad aliquid quod sub ipso est attinget”. | |
ƿ |§ Et istud est dicendum si teneatur quod conceptus non est intellectio vel cognitio sed aliquid fictum per actum intelligendi, habens tale esse obiectivum quale habet res in esse subiectivo[48] Secundum autem opinionem quae ponit quod conceptus praedicabilis de re - non pro se sed pro re - est ipsa intellectio, et quod universalia omnia sunt quaedam intellectiones inhaerentes menti, videtur esse dicendum quod quando intellectus sic distinguit ut cognoscat Deum et non aliud, pervenit ad unum compositum ex multis intellectionibus quarum qualibet separatim ita intelligitur aliquid aliud a Deo sicut ipse Deus, tamen illo toto composito ex omnibus illis intellectionibus simul iunctis non, intelligitur nisi Deus; et ita tunc illius totius solus Deus est obiectum et nihil aliud. Et de tali intellectione composita ex multis, quarum quaelibet est communis Deo et aliis, non est inconveniens quin solus Deus intelligatur ea. Sed talis intellectio non sufficit ad veritates theologicas habendas. | |
Sed contra illud videtur auctoritas Gregorii praeallegata[49], quia secundum istum modum mens tantum posset in contemplatione proficere quod ad ipsam deitatem attingeret, et per consequens non solum attingeret ad id quod sub Deo est: | |
Potest dici, secundum istam opinionem, quod intentio beati Gregorii est quod mens nunquam potest de communi lege tantum proficere quin semper deveniet ad illud quod sub Deo ƿ est, quia nullam cognitionem potest habere de communi lege in via quin illa cognitione vel parte ipsius intelligatur ita aliud a Deo sicut Deus. Et ita nunquam attingit ad illud quod Deus est praecise, sed etiam ad illud quod sub Deo est. §| | |
Ad tertium dico quod theologia quoad aliquam sui partem inter scientias proprie dictas nec est prima nec infima nec media, quia non est scientia proprie dicta |§ quoad illam partem. §| | |
Ad quartum, quod theologus cognoscit multa quae non cognoscit vetula, tamen respectu unius aliquando ita perfectam notitiam habet una vetula sicut theologus; sed multis aliis caret. | |
Ad argumentum pro tertia opinione[50]. Quando dicitur quod non clariorem notitiam haberet unus quam alius, concedo quod non clariorem, intelligendo per 'clariorem' evidenis tiorem, quia nullus habet evidentem de credibilibus. Nec hoc est contra beatum Augustinum, quia beatus Augustinus extendit ibi nomen scientiae. Et ideo concedo quod multi pollent fide, quamvis non polleant hac scientia, qua scilicet sciant exponere Scripturam, defendere eam etc. Et ideo maioritas in cognitione eiusdem credibilis non consistit in cognitionis claritate. | |
Et quando dicitur quod tunc fides et scientia aequipararentur, patet quod non oportet, quia haec scientia ultra fidem dicit multos alios habitus qui non sunt habitus fidei, ut dictum est[51]. | |
ƿ [RESPONSIO AD ARGUMENTA PRINCIPALIA] | |
Ad primum principale[52]: quod omnis habitus veridicus evidens respectu veritatis necessariae est sapientia vel scientia etc; tamen habitus veridicus inevidens potest esse fides, et talis est theologia pro magna sui parte. Similiter, respectu talis veritatis est aliquis habitus qui non est proprie veridicus, quia non est iudicativus sed tantum apprehensivus, et talis est theologia pro aliqua sui parte. | |
Ad secundum: patet quod habitus totalis theologi est perfectior habitu unius laici; tamen respectu aliquorum credibilium non est semper perfectior. | |
Ad tertium: quod Apostolus extendit nomen sapientiae et nomen scientiae ad habitus quibus scitur quomodo Scriptura debet exponi, defendi, roborari etc. | |
Et si quaeratur quid faciunt rationes probabiles adductae pro credibilibus: aut inducunt fidem aut opinionem aut scientiam aut nihil, - potest dici quod augmentant fidem adquisitam, quamvis non augmentent fidem infusam; unde etiam tales rationes aliquando generant ipsam. Et hoc est quod dicitur[53] quod “aliqui ita firmiter quandoque opinantur sicut alii qui sciunt”. Ista opinio est fides; et non est opinio secundum quod distinguitur contra fidem. |
Notes
- ↑ 1 Aristot., Ethica Nicom., VI, c. 3 (1139b 16-17) et c. 6 (1140b 31 - 1141b 8).
- ↑ 2 Aristot., Ethica Nicom., VI, c. 7 (1141a 18-19).
- ↑ 1 Thomas Aquinas, Summa theol, I, q. 1, a. 2 Resp.; fere eadem dicit Richardus de Mediavilla, Sent., I, Prol., q. 2 (ed. Venetiis 1507, f. 2rb-va).
- ↑ 2 Thomas Aquinas, Summa theol., I, q. 1, a. 2 Resp.
- ↑ 3 cf. Richardus de Mediavilla, Sent, I, Prol., q. 5 (ed. Venetiis 1507, f.'3rb-va); et ipse Thomas Aquinas, Summa theol., I, q. 1, a. 5 Resp., et a. 6 ad 2.
- ↑ 1 August., De Trinit., XIV, c. 1, n. 3: “Non utique quidquid sciri ab homine potest in rebus humanis... huic scientiae tribuens” (PL 42, 1037).
- ↑ 2 Aristot., Ethica Nicom., VI, c. 3 (1139b 16-17); cf. supra, p. 183, lin. 7-8.
- ↑ 3 Haec opinio in margine editionis Lugdunensis attribuitur Francisco de Marchia, sed minus recte, nam apud Franciscum (cod. Vat. lat. 1096, f. 4va) solummodo prima pars primi argumenti huius opinionis occurrit. Similem opinionem, partim eisdem argumentis fulcitam, recitat refellitque Scotus, Reportatio Paris., I, Prol., q. 2, nn. 6-12 (ed.Wadding, XM, 15b-19b).
- ↑ 1 August., De Trinit., XIV, c. 1, n. 3 (PL 42, 1037), ubi et sequens.
- ↑ 2 Cf. Scotus, Reportatio Paris., I, Prol., q. 2, nn. 6 et 20 (ed. Wadding, XI-1, 15b et 19a).
- ↑ 3 cf. Aristot., Metaph., II, c. 1, t. 4 (993b 24-25).
- ↑ 1 Haec est opinio Henrici Gandavensis, Quodl. XII, q. 2 (ed. Paris. 1518, II, ff 485r-486v).
- ↑ 2 August., De Trinit., XIV, c. 1, n. 3 (PL 42, 1037).
- ↑ 3 Ut dicit Henr. Gand., Quodl. XII, q. 2 (f. 485r FG).
- ↑ 1 August., RetracU, I, c. 8, n. 2 (PL 32, 594; CSEL 36, 35).
- ↑ 2 Supra, p. 184, lin. 19-20 et p. 185, lin. 14-18.
- ↑ 1 Supra, pp. 17, lin. 17 - 18, lin. 2.
- ↑ 2 Sent., III, q. 8 N-O.
- ↑ 3 Scilicet contra opinionem Thomae Aquinatis, supra, p. 184, lin. 7-20.
- ↑ 4 Iuxta axioma Aristotelis, Anal. Poster., I, c. 2, t. 15: “Semper enim propter quod est unumquodque et illud magis est” (72a 29-30).
- ↑ 1 Vide supra, pp. 185, lin. 14 - 187, lin. 2.
- ↑ 2 Supra, pp. 17, lin. 17 - 18, lin. 2 et p. 189, lin. 9-11.
- ↑ 1 Scilicet contra opinionem Henrici Gandavensis, supra, p. 187, lin. 3-14. 2 Supra, p. 41, lin. 4-16.
- ↑ 1 Cf. Averroes, In Aristot. Metaph., II, t. 1 (cd. Inntina, VIII, f. 14rb-va); In Aristot. De anima, III, t. 36 (cd. F. S. Crawford, pp. 494-495). Ista opinio attribuitur Averroi etiam ab Henrico Gandavensi, Summa, a. 4, q. 5 (I, ed. Paris. 1520, ff. 32 B et 33 E).
- ↑ 1 Ita dicit etiam Scotus, Ordinatio, I, Prol., p. 1, q. unica, n. 12 (ed. Vaticana, I, 9).
- ↑ 2 cf. infra, p. 202, lin. 1-10.
- ↑ 3 Hanc opinionem tenet Guillelmus de Ware, Sent., I, Prol., q. 3: “Ideo dico aliter quod accipiendo scientiam proprie et perfecte, haec scientia in se pefecta est, immo perfectissima, et hoc est ex evidentia rei; homini tamen viatori, et hoc de lege communi, non est scientia. Vel sub aliis verbis dicitur evidentius quod ista scientia potest considerari dupliciter: vel in se vel in comparatione ad obiectum, et sic est maxime scientia, quia principia sua sunt maxime evidentia et obiectum suum maxime cognoscibile. Alio modo comparatur ad scientem viatorem, et cum sibi principia huius scientiae non sint evidentia, respectu scientis viatoris non debet dici scientia” (Vindobonae, Bibl. Status, cod. 1438, f. 5va). — Varias opiniones de quaestione utrum theologia sit scientia necne, videsis apud E. Krebs, Theologie und Wissenschaft nach der Lehre der Hochscholastik (Beitrage zur Geschichte der Philosophie des Mittelalters, XI, 3-4, Münster in W.( 1912); de doctrina Scoti egit A. Magrini, Ioannis Duns Scoti doctrina de scientifica theohgiae natura, Romae 1952.
- ↑ 1 Supra, p. 193, lin. 14-15.
- ↑ 2 Petrus Aureoli, Scriptum, I, Prooem., sect. 1, a. 3, nn. 92-129 (ed. E. Buytaert, I, 159-171); opinio Petri partim verbotenus partim sententialiter recitatur, sed hoc ordine: n. 96 (p. 160), n. 117 (p. 166), nn. 93-94 (p. 159), nn. 95-96 (pp. 160s.), nn. 112-113 (pp. 164s.), n. 126 (pp. 168s.).
- ↑ 3 Aristot., Ethica Mcom., VI, c. 7 (1141a 9 - b 8).
- ↑ 1 I Cor. 2, 6.
- ↑ 1 Supra, p. 194, lin. 5-12.
- ↑ 2 Aristot., Ethica Nicom., VI, c. 7 (1141b 2-3).
- ↑ 3 Petrus Aureoli, Scriptum, I, Procem., sect. 1, a. 3, nn. 112-113 (ed. E. Buytaert, I, 164-166).
- ↑ 4 Supra, pp. 194, lin. 5-7 et hic, lin. 1-4.
- ↑ 5 cf. supra, p. 195, lin. 1-8.
- ↑ 6 I Cor. 2, 6.
- ↑ 1 Respondet ad argumenta Petri Aureoli, supra, pp. 194s.
- ↑ 2 Supra, pp. 8, lin. 19-11, lin. 12.
- ↑ 1 Infra, pp. 223, lin. 21 -224, lin. 6.
- ↑ 2 Argumenta quibus hic respondet vide supra, pp. 184, lin. 12 - 185, lin. 13.
- ↑ 1 Aristot., Ethica Nicom., VI, c. 3 (1139b 16-17).
- ↑ 1 Argumenta secundae opinionis vide supra, pp. 185, lin. 14 - 187, lin. 2.
- ↑ 2 Ut dicit ex. gr. Petrus Aureoli, Scriptum, I, Procem., sect. 1, a. 1, nn. 54 et 59 (ed. E. Buytaert, I, 148s.).
- ↑ 1 De hac re fusius infra, distinctionibus quarta et quinta.
- ↑ 2 infra, p. 226ss.
- ↑ 1 Gregorius, Super Ezechielem II. hom. 2, n. 14: “Et cum mens in contemplatione profeccrit, non iam quod ipse est, sed id quod sub ipso est contemplatur” (PL 76, 956 D).
- ↑ 1 Quoad has opiniones videsis supra, p. 30, notam 3.
- ↑ 2 Supra, p. 203, lin. 23-25.
- ↑ 1 Respondet ad argumenta Henrici Gandavensis, supra, p. 187, lin. 7-14.
- ↑ 2 Supra, p. 197, lin. 2-15.
- ↑ 1 Argumenta principalia vide supra, p. 183, lin. 7-21.
- ↑ 2 cf. Aristot., Ethica Nicom., VII, c. 5: “Quidam enim credunt nihil minus quibus opinantur, quam alteri quibus sciunt” (1146b 29-30).