Authors/Ockham/Summa Logicae/Book II/Chapter 25

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
[2.25 DE CONVERSIONE PROPOSITIONUM DE POSSIBILI]
Circa conversionem propositionum de possibili est primo sciendum quod in isto capitulo accipiendum est semper 'possibile' secundum quod est cammune ad necessarium et ad contingens quod non est necessarium: ut 'possibile' sit idem quod 'propositia non impossibilis'. Et sic accipiendo 'possibile' concedendum est quod Deus potest esse Deus et quod homo potest esse animal.
Sic autem accipiendo 'passibile' est sciendum quod eaedem regulae quae dictae sunt de conversione propositionum de necessario' attendendae sunt circa conversionem propositionum de possibili. Nam illa de possibili, sumpta in sensu compositionis, et aequivalens ei est eodem modo convertenda sicut sua de inesse, quia in omnibus talibus conversionibus arguitur per istam regulam 'si unum convertibilium est possibile, reliquum est passibile', vel per istam 'si antecedens est possibile, consequens est possibile', quae regulae sunt semper verae.
Sed si sumantur tales propositiones in sensu divisionis vel eis aequivalentes, tunc non eodem modo convertuntur. Unde non sequitur 'Deus potest esse non creans, igitur non creans potest esse Deus', et hoc si subiectum consequentis accipiatur pro eo quod est. Similiter non sequitur 'uiator potest esse damnatus, igitur damnatus potest esse viator', sed sequitur 'igitur aliquis, qui potest esse damnatus, est viator'.
Verumtamen ut plenius pateat qualiter tales propositones de possibili debent converti, est sciendum quod quanda subiectum propositianis de possibili est terminus communis vel includens terminum comniunem, propositio est distinguenda, eo quod subiectum potest supponere pro his quae sunt vel pro his quae possunt esse; quae regula intelligenda est, proportianaliter, sicut dictum est prius de propositionibus de praeterito et de futura. Si autem accipiatur subiectum antecedentis pro his quae sunt, tunc convertitur in illam de passibili, subiecto consequentis accepto pro his quae possunt esse, sed non accepto subiecto consequentis pro his quae sunt.
Unde bene sequitur 'aliquis, qui est viator, potest esse damnatus, igitur aliquis, qui potest esse damnatus, potest esse viator'. Similiter sequitur 'Deus potest esse non creans, igitur qui potest esse non creans, potest esse Deus'. [Et non solum sequitur illa de possibili, sed etiam cum tali additione 'qui potest esse' sequitur illa de inesse, sicut sequitur 'Deus potest esse non creans, igitur qui potest esse non creans, est Deus']. Sed si subiectum antecedentis accipiatur pro his quae possunt esse, tunc sequitur illa de possibili, subiecto consequentis accepto pro his quae possunt esse, et non sequitur illa de inesse. Si autem praedicatum antecedentis sit terminus singularis vel pronomen demonstrativum sine addito, sequitur illa de possibili absolute; sicut sequitur 'creans potest esse Deus, igitur Deus potest esse creans', sive subiectum antecedentis accipiatur pro his quae sunt sive pro his quae possunt esse.
Per praedicta patet quod tales consequentiae non valent ‘videns potest esse caecus, igitur caecus potest esse videns'; 'verum potest esse impossibile, igitur impossibile potest esse verum'; 'nullum necessarium potest esse falsum, igitur nullum falsum potest esse necessarium'. Et hoc si subiectum Consequentis accipiatur pro his quae sunt; aliter consequentiae sunt bonae.


Notes