Authors/Ockham/Summa Logicae/Book II/Chapter 26

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
[2.26 DE CONVERSIONE PROPOSITIONUM DE IMPOSSIBILI]
Circa conversionem propositionum de impossibili est sciendum quod propositiones de impossibili, acceptae in sensu compositionis, convertuntur sicut suae de inesse, quando illae de inesse convertuntur simpliciter, quia tunc arguitur per istam regulam 'si unum convertibilium est impossibile, reliquum est impossibile'; quae regula vera est. Sed quando sua de inesse non convertitur simpliciter sed tantum per accidens, tunc illa de impossibili in sensu compositionis [non est convertibilis] nec aliqua sibi aequivalens est convertibilis. Et hoc quia non posset tenere talis conversio nisi per istam regulam 'si antecedens est impossibile, consequens est impossibile'; quae regula falsa est, nam aliquando antecedens est impossibile et consequens necessarium.
Et ideo tales consequentiae sunt bonae 'nullum hominem esse animal est impossibile, igitur nullum animal esse hominem est impossibile'; 'aliquem hominem esse asinum est impossibile, igitur aliquem asinum esse hominem est impossibile'; 'Deum esse corpus est impossibile, igitur corpus esse Deum est impossibile'. Sed tales consequentiae 'omne animal esse hominem est impossibile, igitur aliquem hominem esse animal est impossibile'; omne ens in actu vel in potentia esse Deum est impossibile, igitur Deum esse ens in actu vel in potentia est impossibile' et huiusmodi non valent.
Si autem talis propositio de impossibili sumatur in sensu divisionis vel aequivalens sibi, tunc convertibilis est sicut illa de necessario. Unde ista consequentia non valet 'aliquod album impossibiliter est homo, igitur aliquis homo impossibiliter est albus', nam antecedens est verum et consequens falsum; sed debet sic converti 'igitur aliquid, quod impossibiliter est homo, est album'. [Similiter ista 'nullum album potest esse homo' non convertitur sic 'igitur nullus homo potest esse albus' sed sic 'igitur aliquid, quod non potest esse homo, est album'.]
[Istud cancellavit ipsc Occkam. Est autem sciendum quod quando negatio praecedit modum, mutat modum, ut non dicatur propositio de tali modo. Et ideo ista 'nullus homo potest esse albus' non est de possibili sed magis de impossibili. Sicut ista 'nullus homo de necessitate est albus' non est proprie et stricte de necessario sed magis de possibili, quia aequivalet isti 'omnis homo potest non esse albus'. Et ideo quia tales propositiones in quibus negantur modi aequivalent propositionibus affirmativis de aliis modis, ideo non convertuntur simpliciter sed per accidens tantum. Unde ista 'nullum ens de necessitate creat' non convertitur in istam 'igitur nullum creans de necessitate est ens', quia falsa est, cum sua contradictoria sit vera, scilicet 'aliquod creans de necessitate est ens', quia hoc creans de necessitate est ens, demonstrando Deum; nec in istam nihil quod non de necessitate creat est ens', nam non sequitur, quia antecedens est verum et consequens falsum; sed sequitur ista 'igitur aliquid, quod non de necessitate creat, est ens'.]


Notes