Authors/Ockham/Summa Logicae/Book II/Chapter 28

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
[2.28 DE CONVERSIONE PROPOSITIONUM DE CONTINGENTI PER OPPOSITAS QUALITATES]
Sequitur videre de conversione propositionum de contingenti per oppositas qualitates. Et est sciendum quod quaelibet propositio de contingenti ad utrumlibet, si sumatur in sensu divisionis, convertitur per oppositas qualitates; hoc est, affirmativa convertitur in negativam et e converso, sicut sequitur 'contingit b esse a, igitur contingit b non esse a'. Similiter sequitur 'omnis homo contingenter currit, igitur omnis homo contingenter non currit'.
Et est advertendum quod quando propositio de contingenti ad utrumlibet convertitur per oppositas qualitates, in utraque propositione modus debet esse affirmatus et non negatus. Et ideo non sequitur 'omnis homo contingenter currit, igitur nullus homo contingenter currit', nec sequitur 'nullus homo contingenter currit, igitur omnis homo contingenter currit', sed bene sequitur 'omnis homo contingenter currit, igitur omnis homo contingenter non currit'. Similiter sequitur 'omnis homo contingenter non currit, igitur omnis homo contingenter currit'.
Praedicta conversio patet, nam sequitur formaliter 'homo contingenter currit, igitur homo potest currere'. Similiter sequitur 'omnis homo contingenter currit, igitur non necesse est omnem hominem currere'; ex qua sequitur ista 'aliquis homo potest non currere'. Nunc autem ex istis duabus 'aliquis homo potest non currere' et 'ille potest currere' sequitur quod aliquis homo contingenter non currit. Igitur ex prima sequitur ista per illam regulam 'quidquid sequitur ad consequens, sequitur ad antecedens', quae semper vera est.
Propter protervos autem est sciendum quod quandocumque dico talem propositionem 'homo contingenter currit', 'homo contingenter non currit' intelligo talem 'contingit hominem currere', 'contingit hominem non currere', ne proterviatur contra me, dicendo quod sequitur 'homo contingenter currit, igitur homo currit'.
Sic igitur patet manifeste quomodo quaelibet talis propositio de contingenti in sensu divisionis et aequivalens ei convertitur per oppositas qualitates. Sed talis propositio in sensu compositionis non convertitur per oppositas qualitates, nam tunc argueretur per aliquam istarum regularum 'una contrariarum est contingens, igitur reliqua est contingens', 'una subcontrariarum est contingens, igitur reliqua est contingens'; quae falsae sunt. Et ideo non sequitur 'nullum exsistens esse hominem est contingens, igitur omne exsistens esse hominem est contingens'; nec sequitur 'omne exsistens esse Deum est contingens, igitur nullum exsistens esse Deum est contingens'. Similiter non sequitur 'aliquod exsistens esse hominem est contingens, igitur aliquod exsistens non esse hominem est contingens', quia in omnibus praedictis exemplis antecedens est verum et consequens falsum, si sumantur omnes propositiones in sensu compositionis.


Notes