Authors/Ockham/Summa Logicae/Book II/Chapter 29

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
[2.29. DE CONVERSIONE PROPOSITIONUM MODALIUM QUAE NON AB OMNIBUS CONCEDUNTUR ESSE MODALES, CUIUSMODI SUNT 'OMNEM HOMINEM CURRERE EST VERUM' ET CONSIMILIA]
Dicto de conversione propositionum modalium quae ab omnibus conceduntur esse modales, restat dicere de conversione propositionum modalium quae non ab omnibus conceduntur esse modales, quae tamen vere sunt modales, sicut dictum est prius'. Et quia sunt quasi innumerabiles, ideo non intendo dicere de omnibus in speciali, sed volo dare aliquas regulas generales.
Est autem sciendum quod quando est aliquod nomen modale quod potest verificari de uno convertibilium sine hoc quod verificetur de reliquo, talis propositio modalis, sumpta in sensu compositionis, vel etiam aequivalens tali, non convertitur simpliciter, quamvis sua de inesse convertatur simpliciter. Si autem talis modus possit verificari de antecedente sine hoc quod verificetur de consequente, talis propositio, sumpta in sensu compositionis, vel aequivalens ei, non convertitur per accidens nec simpliciter, quamvis sua de inesse convertatur per accidens.
Si autem talis modus non possit competere uni convertibilium nisi canveniat reliquo, semper talis propositio in sensu compositionis vel aequivalens ei convertitur simpliciter si sua de inesse convertatur simpliciter; et proportionaliter convertitur sicut sua de inesse. Si autem talis modus non possit competere antecedenti nisi competat consequenti, tunc illa propositio convertitur per accidens sicut sua de inesse.
Ex ista regula patet quod ista conversio est bona 'hominem currere est verum, igitur currens esse hominem est verum'; similiter ista 'omnem hominem currere est verum, igitur aliquod currens esse hominem est verum'; nam prima tenet per istam regulam 'si unum convertibilium est verum, reliquum est verum', et secunda per istam 'si antecedens est verum, consequens est verum'; quae ambae sunt verae.
Similiter ista conversio est bona 'nullum hominem currere est falsum, igitur nullum currens esse hominem est falsum', quia tenet per istam regulam 'si unum convertibilium est falsum, reliquum est falsum. Sed ista conversio non valet 'omnem hominem currere est falsum, igitur aliquod currens esse hominem est falsum', quia tenet per istam regulam 'si antecedens est falsum, consequens est falsum'; quae falsa est.
Ex istis patet quod quando universalis affirmativa talis non convertitur per accidens, frequenter particularis affirmativa et similiter particularis negativa convertuntur per accidens, per istam regulam 'consequens est falsum, ergo antecedens'.
Per praedicta etiam patet quod tales consequentiae non valent 'nullum hominem currere est scitum, igitur nullum currens esse hominem est scitum', quia ista regula non est generaliter vera 'unum convertibilium est scitum, ergo reliquum est scitum' -- Potest enim unum convertibilium sciri, quamvis aliud non sciatur, immo quamvis de alio non cogitetur. Similiter, tales consequentiae non valent 'omnem hominem esse animal est per se primo modo, ergo aliquod animal esse hominem est per se primo modo', quia non sequitur 'antecedens est per se primo modo, ergo consequens est per se primo modo'; nec valet 'omnem hominem esse risibile est per se secundo modo, ergo aliquod risibile esse hominem est per se secundo modo'. Et ita in talibus semper aspiciendum est ad tales propositiones 'unum convetibilium est tale, igitur reliquum est tale', 'antecedens est tale, igitur consequens est tale', et per istas potest sciri quae propositio in sensu compositionis vel aequivalens ei convertitur sicut sua de inesse et quae non.
Sed circa conversionem talium propositionum in sensu divisionis et aequivalentium eis est sciendum quod semper vel frequenter convertuntur sicut aliqua propositionum modalium de quibus dictum est prius in speciali. Sicut ista 'album scitur esse homo' non convertitur in istam 'igitur aliquis homo scitur esse albus', nam posito quod sciam Sortem esse hominem, et quod sit albus et tamen hoc ignorem, tunc haec est vera 'aliquod album scitur a me esse homo'; quia iste syllogismus expositorius est bonus 'Sortes scitur a me esse homo; Sortes est albus; igitur aliquod album scitur a me esse homo'. Et tamen haec est falsa 'aliquis homo scitur a me esse albus', ponatur quod nesciam quod aliquis homo est albus, et ideo prima convertitur in istam 'igitur aliquid quod scitur esse homo, est album'. Similiter ista conversio non valet 'Deus trinus et unus scitur a philosophis esse immortalis, igitur aliquod immortale scitur a philosophis esse Deus trinus et unus', sed convertitur in istam 'igitur aliquid quod a philosophis scitur esse immortale, est Deus trinus et unus'.
Et si dicatur quod haec est falsa 'Deus trinus et unus scitur a philosophis esse immortalis', quia impossibile est quod philosophi naturaliter sciant istam 'Deus trinus et unus est immortalis', igitur haec non est vera 'Deus trinus et unus scitur a philosophis esse immortalis':
Dicendum quod ista est vera 'Deus trinus et unus scitur a philosophis esse immortalis', et tamen ipsi nesciunt istam, immo negarent eam et dicerent eam esse falsam, quia dicerent quod implicat falsum, scilicet Deum esse trinum et unum. Et tamen ipsa est vera, quia per istam non plus denotatur nisi quod de illo qui est trinus et unus, quamvis nesciatur ipsum esse trinum et unum, scitur a philosophis quod est immortalis. Unde per istam 'Deus trinus et unus scitur a philosophis esse immortalis' non denotatur nisi ista copulativa 'Deus est trinus et unus et de illo scitur a philosophis quod est immortalis'. Et hoc est verum, quia utraque pars istius copulativae est vera.
Similiter, quod haec sit vera, patet, nam ista est vera 'aliquid quod scitur a philosophis esse immortale, est Deus trinus et unus', quia Deus, qui scitur a philosophis esse immartalis, est Deus trinus et unus. Tunc arguo per syllogismum expositorium 'Deus est Deus trinus et unus; Deus est aliquid quod scitur a philosophis esse immortale; ergo aliquid quod scitur a philosophis esse immortale, est Deus trinus et unus'. Praemissae sunt verae, ergo conclusio. Et ultra, similiter sequitur 'Deus scitur a philosophis esse immortalis; Deus est trinus et unus; igitur Deus trinus et unus scitur a philosophis esse immortalis'. Sic igitur patet evidenter veritas propositionis acceptae et bonitas conversionis.
Similiter ista 'intellectus cognoscitur esse anima intellectiva' non convertitur in istam 'igitur anima intellectiva cognoscitur esse intellectus'; sed in istam 'igitur aliquid quod cognoscitur esse anima intellectiva, est intellectus'.
Similiter ista 'aliquis veniens cognoscitur a te esse Coriscus' non convertitur in istam 'ergo Coriscus cognoscitur a te esse veniens', sed in istam 'aliquis, qui cognoscitur a te esse Coriscus, est veniens'.
Similiter ista 'aliquis homo per se est animal' non convertitur in istam 'aliquod animal per se est homo', sed in istam 'aliquid, quod per se est animal, est homo'. Similiter ista 'album per se aedificat' convertitur in istam 'aliquid, quod per se aedificat, est album'.
Similiter ista 'Deus per accidens est creans' non convertitur in istam 'aliquid creans per accidens est Deus', sed in istam 'aliquid, quod per accidens creat, est Deus'.
Et sicut dictum est de istis, ita dicendum est de aliis, quod talis propositio convertitur vel sicut propositio de necessario vel de possibili vel de impossibili vel de contingenti.
Et forte ista fuit causa quare Philosophus specialem tractatum de talibus propositionibus et proprietatibus earum et conversionibus non fecit, quia ex illis quae scienda sunt circa propositiones de necessario, de cantingenti, de possibili et impossibili et quibusdam paucis, potest faciliter sciri quid sentiendum sit de aliis modalibus et proprietatibus earum. Quarum tamen ignorantia, sicut ignorantia propositionum et proprietatum earum, facit multos modernos errare et intricari in theologia et in aliis scientiis particularibus, tam speculativis quam practicis.
Ad evidentiam autem conversionum omnium modalium propositionum sciendum est quod communiter propositiones modales in sensu divisionis et eis aequivalentes similiter convertuntur sicut illae de inesse in quibus aliqua adverbialis determinatio additur verbo. Nam sicut in illis adverbialis determinatio et ei aequivalens non est addenda eodem modo compositioni in convertente et conversa, sed in convertente debet poni praecise a parte subiecti, sicut dictum est, ita modus in consequente debet poni totaliter a parte subiecti, sicut exemplificatum est.


Notes