Authors/Ockham/Summa Logicae/Book III-1/Chapter 22
From The Logic Museum
< Authors | Ockham | Summa Logicae | Book III-1
Jump to navigationJump to search
Latin | English |
---|---|
Cap. 22. De uniformi de necessario in tertia figura | |
In tertia figura quando omnes praemissae sumuntur in sensu compositionis tenet syllogismus sicut ex suis de inesse, quia arguitur per istam regulam ‘si praemissae fuerint necessariae, conclusio erit necessaria’. Si autem omnes sumantur in sensu divisionis, omnis discursus valet. Unde in primis duobus modis valet talis syllogismus, quia quamvis ista deƿ necessario non convertatur in illam de necessario, semper tamen convertitur in illam de inesse. Nunc autem in prima figura, maiore exsistente de necessario in sensu divisionis et minore de inesse, sequitur conclusio de necessario in sensu divisionis, sicut posterius[1] ostendetur. Et quidquid sequitur ad consequens, sequitur ad antecedens; igitur ex eadem maiore et minore de necessario, quae convertitur in illam de inesse, sequitur conclusio eadem in tertia figura. | |
Per idem patet quod quartus et sextus modus valent ex talibus propositionibus; sicut bene sequitur ‘quaelibet persona divina de necessitate est Deus; aliqua persona divina de necessitate est Pater; igitur Pater de necessitate est Deus’. Et sic potest probari tertius modus. Vel potest probari per expositionem, sic ‘si aliquod creans de necessitate est Deus et omne creans de necessitate est persona divina, igitur aliqua persona divina de necessitate est Deus’. Quia si aliquod creans de necessitate est Deus, sit illud a: tunc a de necessitate est Deus et similiter a de necessitate est persona divina, ex quibus sequitur quod persona divina de necessitate est Deus. | |
Et per istum modum probatur quintus modus. Nam iste syllogismus est bonus ‘aliquis homo de necessitate non est Deus; omnis homo de necessitate est natura intellectualis; igitur aliqua natura intellectualis de necessitate non est Deus. Quia si haec sit vera ‘aliquis homo de necessitate non est Deus’, sit ille a: tunc a de necessitate non est Deus et a de necessitate est natura intellectualis, quia omnis homo de necessitate est natura intellectualis, per minorem; nunc autem sequitur ‘ade necessitate non est Deus; a de necessitate est natura intellectualis; igitur aliqua natura intellectualis de necessitate non est Deus’. | |
Si autem maior sumatur in sensu compositionis et minor in sensu divisionis, non sequitur conclusio in sensu divisionis nec in sensu compositionis. Non enim sequitur ‘omne falsum esse falsum est necessarium; aliquod falsum de necessitate est ista propositio: tu sedes; igitur ista propositio de necessitate est falsa’; nec etiam sequitur ‘igitur istam propositionem esse falsam est necessarium’. | |
ƿ Si autem maior sumatur in sensu divisionis et minor in sensu compositionis, semper sequitur conclusio in sensu divisionis, non in sensu compositionis Quod enim illa in sensu divisionis sequatur, patet quia minor convertitur in illam de inesse, ex qua et maiore sequitur conclusio de necessario in sensu divisionis, non in sensu compositionis, sicut inferius ostendetur[2]. | |
Haec dicta sunt quantum ad illos modos qui reducuntur per conversionem, et ex istis potest faciliter sciri quid dicendum est de aliis modis qui non reducuntur sic. |