Authors/Ockham/Summa Logicae/Book III-1/Chapter 21

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search


Latin English
[Cap. 21. De uniformi de necessario in secunda figura] [Chapter 21. On the uniform de necessario
Quando omnes propositiones de necessario in secunda figura sumuntur in sensu compositionis vel aequivalentes eis, semper sequitur conclusio de necessario sumpta in sensu compositionis vel aequivalens ei; quando scilicet syllogismus ex illis de inesse tenet, quia talis syllogismus tenet per istam regulam ‘si praemissae sint necessariae, conclusio erit necessaria’, quae semper vera est. Et ideo bene sequitur ‘nullum hominem esse asinum est necessarium; omne rudibile esse asinum est necessarium; igitur nullum rudibile esse hominem est necessarium’. When all the de necessario propositions in the second figure,or something equivalent to them,  are taken in the sense of composition, a de necessario conclusion,or something equivalent to it, always follows, taken in the sense of composition: namely when the syllogism holds from them de inesse, for such a syllogism holds through the rule "if the premisses are necessary, the conclusion will be necessary", which is always true.  And therefore "it is necessary that no man is a donkey, it is necessary that everything capable of laughter is a donkey, therefore it is necessary that nothing capable of laughter is a man".  
Probatur etiam talis syllogismus aliter, scilicet per reductionem talis syllogismi in syllogismum primae figurae per conversionem, quia dicƿtum est prius[1] quod illa de necessario in sensu compositionis vel aequivalens ei convertitur sicut sua de inesse. Such a syllogism is proved in another way, namely by reduction of such a syllogism into a syllogism of the first figure by conversion, for it was said before that a de necessario in the sense of composition, or something equivalent to it, is converted just as its de inesse
Si autem omnes praemissae sumantur in sensu divisionis vel aequivalentes eis, non semper valet syllogismus. Unde Philosophus negaret istum syllogismum esse bonum ‘omne lucidum de necessitate est corpus caeleste vel elementum; corpus mixtum de necessitate non est corpus caeleste nec elementum; igitur corpus mixtum de necessitate non est lucidum’. Nam si nihil esset lucidum nisi corpus caeleste vel elementum, praemissae essent verae, secundum opinionem Aristotelis, et conclusio falsa, sicut manifeste patet. Quod enim maior esset vera, patet, quia quaelibet singularis est vera, per casum, igitur universalis est vera.
Similiter, ponatur quod Deus suspendat actionem cuiuscumque agentis creati, ita quod nullum activum creatum aliquid producat, tunc sunt istae praemissae verae ‘omnis producens de necessitate est Deus; omnis natura creata de necessitate non est Deus’ et tamen haec est falsa ‘omnis natura creata de necessitate non est producens’. Quod enim maior sit vera, patet, quia quaelibet singularis est vera, per casum; et ita patet quod talis conclusio de necessario non sequitur. Tamen sequitur alia conclusio de inesse, talis ‘igitur aliquid, quod de necessitate non est Deus, non est producens’.
Similiter, si maior sit universalis negativa, non valet syllogismus; nam ante incarnationem fuerunt istae praemissae verae ‘omnis homo de necessitate non est Deus; omnis persona divina de necessitate est Deus’ et tamen ista conclusio est falsa ‘omnis persona divina de necessitate non est homo’, et ita talis syllogismus non valet.
Nec potest talis syllogismus perfici et reduci in primam figuram per conversionem, quia dictum est prius[2], quod illa de necessario non convertitur in illam de necessario quando sumitur in sensu divisionis vel aequivalens ei. Sicut non sequiƿtur ‘aliquis creans de necessitate est Deus, igitur Deus de necessitate est creans’, sed sic ‘igitur aliquid, quod de necessitate est Deus, est creans’. Et ideo quamvis iste syllogismus sit bonus in prima figura ‘omnis Deus de necessitate non est homo; quaelibet persona divina de necessitate est Deus; igitur quaelibet persona divina de necessitate non est homo’, tamen iste discursus non valet ‘omnis homo de necessitate non est Deus; quaelibet persona divina de necessitate est Deus; igitur quaelibet persona divina de necessitate non est homo’, et hoc quia ista maior in secunda figura ‘omnis homo de necessitate non est Deus’, non convertitur in istam ‘omnis Deus de necessitate non est homo’.
Sic igitur patet, quod quamvis omnes propositiones sumantur in sensu divisionis vel sint aequivalentes eis, quod discursus non valet in secunda figura. Si autem maior sumatur in sensu compositionis et minor in sensu divisionis, valet discursus respectu conclusionis sumptae in sensu divisionis, et hoc quia conversa maiore tenet in prima figura, sicut dictum est prius[3]. Si autem maior sumatur in sensu divisionis et minor in sensu compositionis[4], non sequitur conclusio in sensu compositionis. Nam non sequitur ‘nullam creaturam esse Deum est necessarium; omne producens de necessitate est Deus; igitur nullum producens esse creaturam est necessarium’, quia praemissae sunt possibles et conclusio impossibilis. Sed conclusio in sensu divisionis bene sequitur, quia conversa maiore sequitur in prima figura.

Notes

  1. Supra Parte II, c.24, lin. 12-26
  2. Vide supra, cap. 20, notam 4
  3. Cf. supra, c.11, l. 34-7
  4. Rectius e contrario