Authors/Ockham/Summa Logicae/Book III-1/Chapter 27

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search


Latin English
Cap. 27. De uniformi de contingenti in secunda figura
In secunda figura uniformis de contingenti non valet[1] et hoc qualitercumque combinentur propositiones. Et potest hoc consimiliter probari sicut probatum est prius s quod uniformis de possibili non valet in secunda figura, quia universalis negativa de contingenti non est con vertibilis in aliquam universalem sed tantum in particularem, illo modo quo potest converti; quae tamen deberet esse maior in prima figura, quod est impossibile.
Quod autem talis universalis negativa de contingenti non convertatur, patet manifeste: nam non sequitur ‘contingit omnem hominem non esse album, igitur contingit omne album non esse hominem’, nam antecedens est verum et consequens falsum. Quod autem antecedens sit verum, est manifestum, nam omnis homo potest esse albus et potest non esse albus. Falsitas consequentis patet, nam aliquod album de necessitate non est homo, puta cygnus.
Quod etiam talis uniformis de contingenti non valeat, patet per instantiam in terminis: nam non sequitur ‘contingit omnem hominem esse album; contingit nullum equum esse album; igitur contingit nullum equum esse hominem’. Et per eosdem terminos potest probari quod talis uniformis non valet in aliquo modo. Nec etiam valet ‘contingit omnem hominem esse album; contingit nullum risibile esse album; igitur contingit nullum risibile esse hominem’. Nec etiam sequitur ‘contingit quamlibet personam divinam esse creantem; contingit Patrem non esse creantem; igitur contingit Patrem non esse personam divinam', quia praemissae sunt verae et conclusio falsa.
Et per istos terminos patet quod nulla conclusio sequitur ex talibus praemissis, scilicet nec illa de contingenti nec illa de possibili nec illa de inesse. Patet etiam quod qualitercumque praemissae accipiantur, sive in sensu compositionis sive in sensu divisionis, sive una in sensu compositionis et alia in sensu divisionis, qualitercumque etiam subiecta supponant, talis uniformis non valet, quia in praedicto exemplo praemissae sunt verae et conclusio falsa. ƿ

Notes

  1. Cf. Arist. Anal. Priora, c.17 (36b 26 – 37b 18)