Authors/Ockham/Summa Logicae/Book III-1/Chapter 38
From The Logic Museum
< Authors | Ockham | Summa Logicae | Book III-1
Jump to navigationJump to search
Latin | English |
---|---|
Cap. 38, De mixtione contingentis et inesse in secunda figura | |
Si illa de contingenti fuerit negativa in secunda figura[1] et sumatur in sensu compositionis, licet illa de inesse sic de inesse simpliciter, non sequitur conclusio de contingenti. Non enim sequitur, secundum opinionem Philosophi, 'omne album est homo; contingit nullum nigrum esse hominem; igitur contingit nullum nigrum esse album'. Similiter non sequitur 'omnis homo est albus; contingit nullum equum esse album; igitur contingit nullum equum esse hominem'. Similiter, si affirmativa fuerit de contingenti, non sequitur conclusio de contingenti sumpta in sensu compositionis. Similiter etiam, quamvis affirmativa fuerit de inesse simpliciter, non sequitur conclusio de contingenti in sensu compositionis. Non enim sequitur 'contingit nullum hominem esse album; omnis cygnus est albus; igitur contingit nullum cygnum esse hominem'. Et tamen minor, secundum intentionem Philosophi, est de inesse simpliciter[2]. Nec sequitur secundum veritatem 'contingit nullam humanitatem esse in actu; quaelibet persona divina est in actu; igitur contingit nullam personam divinam esse humanitatem', et tamen minor est de inesse simpliciter. Tamen conclusio de possibili bene sequitur. | |
Si autem negativa fuerit de inesse et affirmativa de contingenti, non sequitur conclusio de contingenti. Non enim sequitur 'nullus equus est homo; contingit omnem scientem esse hominem; igitur contingit nullum scientem esse equum', nam praemissae sunt verae et conclusio falsa, vocando scientem illum solum qui habet scientiam creatam; per quod excluditur Deus. | |
Si vero illa de contingenti sumatur in sensu divisionis: si negativa fuerit de contingenti et affirmativa de inesse, non sequitur conclusio de contingenti. Non enim sequitur, secundum opinionem Aristotelis, 'contingit nullum hominem esse album; omnis cygnus est albus; igitur contingit nullum cygnum esse hominem'. Nec etiam sequitur ƿ 'contingit nullum Deum esse incarnatum; quaelibet persona divina est incarnata; igitur contingit nullum personam divinam esse Deum'. Sed si illa affirmativa fuerit de inesse simpliciter, sequitur conclusio de possibili. | |
Si autem affirmativa fuerit de contingenti et negativa de inesse simpliciter, sequitur conclusio de possibili, sic 'nullus asinus est intelligens; contingit omnem hominem esse intelligentem; igitur omnis homo potest non esse asinus'. Et sic exponendus est Aristoteles in libro Priorum[3] quando dicit quod si affirmativa fuerit de contingenti [et negativa de inesse simpliciter], sequitur conclusio, supple: de possibili. Si autem negativa sit de contingenti, quamvis altera de inesse fuerit de inesse simpliciter, non sequitur conclusio de possibili, et hoc si subiectum illius de contingenti sumatur praecise pro his quae contingunt. Non enim sequitur 'contingit nullum ens esse in actu; omnis Deus est in actu; igitur contingit nullum Deum esse ens'. Minor est de inesse simpliciter et maior est vera sub illo sensu; haec enim est vera 'omne quod contingit esse ens, contingit non esse in actu'. Et sic loquitur Philosophus in libro Priorum. Et per istam distinctionem, et alias quae positae sunt et ponentur, solvendae sunt contrarietates quae videntur esse inter dicta hic et dicenda[4] et illa quae dicit Aristoteles in libro Priorum, quarum solutionem propter brevitatem temporis dimitto studiosis. |
Notes
- ↑ Cf. Aristot., Anal. Prior, I, c. 18 (37b 19 - 38a 12).
- ↑ Aristot., Anal. Priora, I, c. 19: "Ergo album cygno quidem ex necessitate inest" (38a 32).
- ↑ Aristot., Anal. Priora, I, c. 18: "Quando autem affirmativa quidem contingere, privativa autem inesse, erit syllogismus" (37b 23-24).
- ↑ Statim infra, in capitulo sequenti.