Authors/Ockham/Summa Logicae/Book III-1/Chapter 37
From The Logic Museum
< Authors | Ockham | Summa Logicae | Book III-1
Jump to navigationJump to search
Latin | English |
---|---|
Cap. 37. De mixtione de inesse et contingentis non-necessarii in prima figura | |
Viso quomodo valet mixtio de inesse et possibilis, videndum est quomodo valet mixtio de inesse et contingentis non-necessarii[1]. Et primo in prima figura. ƿ | |
Et est primo sciendum quod si illa de contingenti sumatur in sensu compositionis, sive fuerit minor sive maior, non sequitur conclusio de contingenti. Sicut non sequitur 'contingit omnem hominem esse album; omnis homo niger est homo; igitur contingit omnem hominem nigrum esse album'. Nec sequitur conclusio de contingenti in sensu divisionis; non enim sequitur 'contingit omnem hominem esse Deum; Verbum est homo; igitur contingit Verbum esse Deum'. Sed bene sequitur conclusio de possibili, et hoc quia semper illa de contingenti infert illam de possibili, ex qua et illa de inesse sequitur conclusio talis de possibili, sicut dictum est prius[2]. Similiter non sequitur 'omnis homo est Deus; contingit omnem naturam humanam esse hominem; igitur contingit naturam humanam esse Deum'. Nec sequitur conclusio de possibili. | |
Est autem sciendum quod quamvis maiore exsistente negativa de possibili et sumpto in minore aliquo inferiore sub medio termino, sequitur conclusio de possibili, non tamen ista regula est vera si maior at de contingenti; non enim sequitur 'contingit nullum album esse asinum; omnis homo albus est albus; igitur contingit nullum hominem album esse asinum'. | |
Si autem illa de contingenti sumatur in sensu divisionis: si sit maior, aut subiectum accipitur praecise pro his quae sunt aut praecise pro his quae contingunt aut tam pro his quae sunt quam pro his quae contingunt. Si primo modo, semper est syllogismus regulatus per dici de omni vel de nullo, dummodo minor sit affirmativa; sicut sic arguendo 'contingit omnem hominem esse album; Sortes est homo; igitur contingit Sortem esse album'. Nam per istam maiorem denotatur quod de quocumque dicitur subiectum per verbum de praesenti quod de eodem dicitur praedicatum cum hoc verbo 'contingit', et per minorem denotatur quod illud quod fuit subiectum propositionis primae vere sic dicitur de subiecto minoris. Igitur ille syllogismus regulatur per dici de omni. Et eodem modo regulatur per dici de nullo, si maior fuerit negativa. Si autem subiectum maioris praecise supponat pro his quae contingunt, non valet mixtio, nec regulatur per dici de omni vel de nullo. ƿ | |
Unde iste syllogismus non valet 'omne ens contingit creari; Deus est ens; igitur Deum contingit creari', si sensus maioris sit iste 'omne quod contingit esse ens, contingit creari', quia per minorem non denotatur quod contingit Deum esse ens, et per consequens non regulatur per dici de omni. | |
Si autem subiectum maioris supponat tam pro his quae sunt quam pro his quae contingunt, sic est mixtio bona, regulata per dici de omni vel de nullo, quia talis de contingenti infert illam de contingenti in qua subiectum supponit praecise pro his quae sunt. | |
Si autem minor sit de contingenti, non sequitur universaliter conclusio, quia non sequitur 'omne album est homo; contingit omnem equum esse album; igitur contingit omnem equum esse hominem'. Similiter non sequitur nullus homo est Deus; contingit omnem humanitatem esse hominem; igitur contingit nullam humanitatem esse Deum'. | |
Sciendum est tamen quod si maior sit de inesse simpliciter, sequitur conclusio de contingenti, et hoc sive minor sit sumpta in sensu compositionis sive in sensu divisionis. Hoc tamen interest, quia si maior sit affirmativa, sequitur conclusio de contingenti, si autem maior sit negativa, sequitur conclusio de possibili. Quod enim non sequatur conclusio de contingenti si maior sit negativa, patet, nam non sequitur nullus asinus est intelligens; contingit omne rudibile esse asinum; igitur contingit nullum rudibile esse intelligens', quia praemissae sunt verae et conclusio felsa. Sed ista conclusio sequitur 'omne rudibile potest non esse intelligens'. | |
Est autem sciendum quod quando minor est de inesse, non refert an maior sit negativa vel affirmativa, dummodo tamen minor sit affirmativa. Sed quando minor est de contingenti, non refert an minor sit affirmativa vel negativa, et hoc quia illa de contingenti convertitur per oppositas qualitates. | |
Sciendum est etiam quod eaedem regulae quae dictae sunt de universalibus, dicendae sunt de syllogismis particularibus in tali mixtione contingentis et inesse. ƿ |