Authors/Ockham/Summa Logicae/Book III-1/Chapter 46
From The Logic Museum
< Authors | Ockham | Summa Logicae | Book III-1
Jump to navigationJump to search
Latin | English |
---|---|
Cap. 46. De mixtione necessarii et possibilis in tertia figura | |
In tertia figura, si illa de necessario sumatur in sensu compositionis et illa de possibili similiter, sequitur conclusio de possibili. Sicut sequitur 'nullum hominem esse asinum est necesarium; omnem hominem esse album est possibile; igitur aliquod album non esse asinum est possibile'. Similiter sequitur 'omnem hominem esse album est possibile; omnem hominem esse animal est necessarium; igitur aliquod animal esse album est possibile'. | |
Si autem utraque sumatur in sensu divisionis, si maior fuerit de ƿ necessario et minor de possibili, non sequitur conclusio de possibili, nisi subiectum conclusionis sumatur pro eo quod potest esse. Sicut non sequitur 'quaelibet persona divina de necessitate est Deus; quaelibet persona divina potest esse homo; igitur aliquis, qui est homo, potest esse Deus'; sed sequitur 'ergo aliquid, quod potest esse homo, potest esse Deus’. Si autem maior fuerit de possibili, semper sequitur conclusio de possibili, sumpto subiecto conclusionis pro eo quod est. Sicut sequitur 'quaelibet persona divina potest esse homo; quaelibet persona divina de necessitate est Deus; igitur aliquis Deus potest esse homo'. | |
Similiter, si illa de necessario sumatur in sensu compositionis et similiter minor, sequitur conclusio de possibili, sicut in priori. Si autem illa de necessario fuerit maior et illa de possibili minor, sequitur conclusio de possibili in sensu divisionis, sumpto subiecto pro eo quod potest esse. Si autem illa de possibili sumatur in sensu divisionis et illa de necessario in sensu compositionis: si illa de necessario fuerit maior, sequitur conclusio de possibili, sumpto subiecto pro eo quod potest esse; si autem illa de necessario fuerit minor, sequitur conclusio de possibili. |