Authors/Ockham/Summa Logicae/Book III-1/Chapter 47

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search


Latin English
Cap. 47. De mixtione necessarii et contingentis in prima figura
Post praecedentem mixtionem dicendum est de mixtione necessarii et contingentis[1], et primo in prima figura; et primo quando utraque sumitur in sensu compositionis vel aequivalens.
Et est primo sciendum quod si maior fuerit de necessario affirmativa et minor de contingenti, non sequitur conclusio de contingenti. Sicut non sequitur, secundum opinionem Aristotelis, 'omne album esse coloratum est necessarium; omnem hominem esse album est contingens; igitur omnem hominem esse coloratum est contingens', quia secundum eum praemissae sunt verae et conclusio falsa. Sed secundum rei veritatem difficile est invenire instantiam ubi praemissae tales sunt ƿ verae et conclusio falsa. Similiter, si maior fuerit negativa de necessario. non sequitur conclusio de contingenti, quia non sequitur 'nullum hominem esse asinum est necessarium; omne ridens esse hominem est contingens; igitur nullum ridens esse asinum est contingens’, quia praemissae sunt verae et conclusio falsa. Tamen ex praemissis taliter dispositis sequitur conclusio de possibili. Et similiter si maior fuerit de necessario affirmativa, sequitur conclusio de possibili.
Pro quo intelligendum est quod quandocumque mixtio necessarii et possibilis est bona in quacumque figura, semper mixtio necessarii et contingentis est bona respectu conclusionis de possibili, per istas duas regulas ‘quidquid sequitur ad consequens, sequitur ad antecedens’, 'illa de contingent semper infert illam de possibili’.
Et est sciendum quod quandocumque maior est de necessario negativa et minor de contingenti, si in minore sumatur sub inferius ad subiectum maioris, semper sequitur conclusio non solum de possibili sed etiam de inesse. Et per istam regulam debent glossari multa dicta Aristotelis[2], quae videntur esse contra aliqua dicta et aliqua dicenda. Sed si maior fuerit affirmativa, non sequitur conclusio de inesse, quamvis sumatur sub inferius.
Si autem maior fuerit de contingenti et minor de necessario, non sequitur conclusio de contingenti, sicut non sequitur 'omne album esse dulce est contingens; omne lac esse album est necessarium; igitur omne lac esse dulce est contingens'. Similiter non sequitur ‘omne producens esse Deum est contingens; Patrem esse producentem est necessarium; igitur Patrem esse Deum est contingens’. Similiter non. sequitur 'nullum ens in actu esse humanitatem est contingens; omnem Deum esse ens in actu est necessarium; igitur nullum Deum esse humanitatem est contingens', nam praemissae sunt verae et conclusio falsa. Tamen conclusio de possibili bene sequitur; sed non sequitur conclusio de inesse, quamvis inferius sumatur sub medio termino in minore.
Secundo videndum est de praedicta mixtione quando illa de necesƿsario sumitur in sensu compositioiiis et illa de contingenti in sensu divisionis.
Et est primo sciendum quod si illa de necessario sit maior et illa de contingenti minor, in syllogismo affirmativo non sequitur conclusio de contingenti. Sicut non sequitur ‘omnem materiam informatam forma ignis esse informatam forma est necessarium; hanc materiam contingit esse informatam forma ignis; igitur hanc materiam contingit esse informatam forma', quia praemissae sunt verae et conclusio falsa, secundum opinionem Aristotelis. Similiter non sequitur 'nullum hominem esse asinum est necessarium; contingit ridentem esse hominem; igitur contingit ridentem non esse asinum'. Et ita non valet talis mixtio in syllogismo negativo.
Secundo sciendum quod si maior fuerit de contingenti et minor de necessario, si subiectum maioris sumatur praecise pro his quae sunt, vel tam pro his quae sunt quam pro his quae contingunt, semper valet mixtio et est syllogismus regulatus per dici de omni vel de nullo respectu conclusionis de contingenti, quia dictum est prius[3] quod talis mixtio de inesse et contingentis valet; sed illa de inesse est consequens ad illam de necessario; igitur etc. Sed si subiectum maioris sumatur praecise pro his quae contingunt, non valet mixtio, sicut non sequitur ‘omne quod contingit esse ens actu contingit creari; omnem Deum esse ens actu est necessarium; igitur omnem Deum contingit creari'. Ideo etiam non sequitur ibi conclusio de possibili, quia praemissae sunt verae et conclusio falsa.
Tertio videndum est de ista mixtione quando illa de contingenti sumitur in sensu compositionis et illa de necessario in sensu divisionis.
Et est primo sciendum quod si illa de necessario fuerit maior et illa de contingenti minor, non sequitur conclusio de contingenti. Sicut non sequitur 'omnis homo de necessitate est Deus; omnem personam divinam esse hominem est contingens; igitur omnem personam divinam esse Deum est contingens', quia praemissae possunt esse verae concluƿsione exsistente falsa. Per eosdem terminos patet quod non valet syllogismus negativus, tamen conclusio de possibili sequitur.
Secundo sciendum quod si maior fuerit de contingenti et minor de necessario, non valet mixtio, quia non sequitur ‘omne suppositum esse Deum est contingens; quaelibet persona divina de necessitate est suppositum; igitur quamlibet personam divinam esse Deum est contingens’. Nec sequitur 'nullum ens actu esse humanitatem est contingens; quaelibet persona divina de necessitate est ens actu; igitur nullam personam divinam esse humanitatem est contingens’
Quarto videndum est de ista mixtione quando utraque sumitur in sensu divisionis.
Et est primo sciendum quod si maior fuerit de necessario et minor de contingenti, non valet mixtio. Non enim sequitur 'omnis homo de necessitate est Deus; omnem humanitatem contingit esse hominem’, igitur omnem humanitatem contingit esse Deum’, nam supposito quod nullus homo esset nisi Christus, praemissae essent verae et conclusio falsa. Similiter, secundum principia Aristotelis, non sequitur ‘omne corpus caeleste luminosum de necessitate est substantia; contingit lunam esse corpus caeleste luminosum; igitur contingit lunam esse substantiam'. Per eosdem terminos patet quod syllogismus negativus non valet, tamen conclusio de possibili sequitur.
Si autem maior fuerit de contingenti et minor de necessario, semper sequitur conclusio de contingenti, sumpto subiecto conclusionis praecise pro his quae sunt, vel tam pro his quae sunt quam pro his quae contingunt, quia semper talis syllogismus rcgulatur per dici de omni vel de nullo. Si autem subiectum maioris sumatur praecise pro his quae contingunt, non valet; sicut non sequitur 'contingit omne ens creari, hoc est; omne, quod contingit esse ens, contingit creari; Deus de necessitate est ens; igitur contingit Deum creari’. ƿ

Notes

  1. Cf. Aristot., Anal. Prior, I, c. 16 (35b 23 - 36b 25).
  2. Cf. Aristot., loco cit.
  3. Supra, cap. 37, lin. 24-35.