Authors/Ockham/Summa Logicae/Book III-1/Chapter 50

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search


Latin English
Cap. 50. De mixtione necessarii et impossibilis
De mixtione necessarii et impossibilis dicendum est post haec. Et est sciendum quod cum, sicut dictum est prius[1], quaelibet propositio de impossibili aequivaleat alicui propositioni de necessario, ad sciendum quando mixtio necessarii et impossibilis valet et quando non, oportet scire aequipollentiam propositionis de impossibili et propositionis de necessario, et quando uniformis de necessario valet et quando non. De uniformi dictum est prius[2] de aequipollentia autem inter propositionem de necessario et impossibili dictum est alibi[3], ideo ad praesens haec de ista mixtione sufficiant.

Notes

  1. Supra, cap. 40, lin. 4-5.
  2. Supra, cap. 20-22.
  3. Cf. Guillelmus1 de Ockham, Expositio in Periherm. Aristot, II, ad textum: Causa autem est (ed. Bononiae 1496); vide etiam infra, Parte III-2, c. 16.