Authors/Ockham/Summa Logicae/Book III-1/Chapter 52

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search


Latin English
Cap. 52. De mixtione ex propositionibus de necessario et aliis modalibus in secunda figura
In secunda figura, quando utraque propositio sumitur in sensu composittonis, raro vel numquam valet mixtio, nisi modus sit inferior ad necessarium. Unde non sequitur 'nullum hominem esse asinum est necessarium; omne album esse asinum est scitum a me; igitur nullum album esse hominem est scitum a me, vel nullum album esse hominem est necessarium'. Sicut non sequitur 'nullum hominem esse asinum est necessarium; Brunellum esse asinum est primo verum; igitur Brunellum non esse hominem est primo verum'; nec etiam sequitur 'igitur Brunellum non esse hominem est necessarium'. Sicut non sequitur 'nullum lapidem esse corpus animatum est necessarium; omne animal esse corpus animatum est primo verum; igitur nullum animal esse lapidem est primo verum, quia praemissae sunt verae et conclusio falsa. Nec sequitur omnem Deum esse tres personas est necessarium; nullum immortale is esse tres personas est creditum a te; igitur nullum immortale esse Deum est creditum a te, vel nullum immortale esse Deum est necessarium’.
Similiter si illa de necessario sumatur in sensu divisionis, non valet, ƿ sicut per terminos eosdem patet. Similiter si utraque sumatur in sensu divisionis, non valet generaliter, sicut non sequitur ‘omnis Deus de necessitate est tres; nullum immortale scitur esse tres; igitur nullum immortale scitur esse Deus, vel nullum immortale de necessitate est Deus. An valeat cum aliquo alio modo, discutiant studiosi.

Notes