Authors/Ockham/Summa Logicae/Book III-1/Chapter 53

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search


Latin English
Cap. 53. De mixtione ex propositionibus de necessario et aliis modalibus in tertia figura
In tertia flgura, si utraque sumatur in sensu compositionis, raro vel numquam valet mixtio, sicut non sequitur 'omnem Deum esse personam relativam est necessarium; omnem Deum esse immortalem est scitum a te; igitur aliquod immortale esse personam relativam est scitum a te’.
Si autem illa de necessario sumatur in sensu divisionis, non valet. Patet per eosdem terminos. Si autem utraque sumatur in sensu divisionis, si maior sit de necessario et minor de alio modo, semper sequitur conclusio de necessario si minor inferat suam de inesse. Et hoc, quia ex maiore de necessario in sensu divisionis et minore de inesse sequitur conclusio de necessario, et per consequens sequitur eadem conclusio ex antecedente ad illam de inesse et eadem maiore. Unde iste syllogismus est bonus 'omnis homo de necessitate est animal; omnis homo scitur esse albus; igitur aliquod album de necessitate est animal'. Si autem maior fuerit de alio modo et minor de necessario, sequitur conclusio de eodem modo de quo est maior, non de necessario, Unde sequitur 'omnis homo scitur esse albus; omnis homo de necessitate est creabilis; igitur aliquod creabile scitur esse album', sed non sequitur 'igitur aliquod creabile de necessitate est album’.
Si autem illa de modo non inferat suam de inesse, mixtio non valet. ƿ

Notes