Authors/Ockham/Summa Logicae/Book III-1/Chapter 54

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search


Latin English
Cap. 54. De mixtione possibilis et contingentis in prima figura
Viso quomodo valet mixtio ex propositionibus de necessario et ceteris modalibus, videndum est quomodo valet mixtio ex propositione de possibili et ceteris modalibus. Et primo de mixtione possibilis et condngentis, et primo in prima figura.
Et est primo sciendum quod si utraque sumatur in sensu compositionis, nulla sequitur conclusio. Non enim sequitur 'omnem hominem esse album est possibile; omne nigrum esse hominem est contingens; igitur omne nigrum esse album est possible'. Nec sequitur 'omnem hominem esse album est contingens; omne nigrum esse hominem est possibile; igitur omne nigrum esse album est contingens vel etiam possibile'.
Nec etiam valet si altera sumatur in sensu compositionis et altera in sensu divisionis. Sicut non sequitur 'omne album esse hominem est contingens; omnis asinus potest esse albus; igitur omnis asinus potest esse homo’. Nec sequitur 'omne album potest esse homo; omnem asinum esse album est contingens; igitur omnis asinus potest esse homo’. Sicut nec sequitur 'omnis homo potest ridere; omne animal esse hominem est contingens; igitur omne animal potest ridere’, nam praemissae sunt verae et conclusio falsa, qualitercumque supponat subiectum. Nec etiam sequitur 'omnis homo potest esse albus; omne nigrum esse hominem est contingens; igitur omne nigrum esse album est contingens’. Nec sequitur 'omne album esse hominem est possibile; contingit omnem asinum esse album; igitur contingit omnem asinum esse hominem'.
Secundo videndum est quando utraque sumitur in sensu divisionis vel aequivalens ei. Et est primo sciendum quod si maior sit de possibili et minor de contingenti, si subiectum maioris supponat pro his quae possunt esse et subiectum minoris pro his quae sunt, vel tam pro his quae sunt quam pro his quae contingunt, sequitur conclusio de possibili. Sicut sequitur omne quod potest esse homo, potest esse album; omne ƿ quod est risibile, vel contingit esse risible, contingit esse hominem; igitur omne risibile potest esse album'. Si autem subiectum niaioris supponat pro his quae sunt praecise, non valet mixtio; sicut non sequitur 'omne album potest esse homo; contingit omnem asinum esse album; igitur omnis asinus potest esse homo'.
Si autem maior sit de contingenti et minor de possibili, si subiectum maioris supponat tam pro his quae sunt quam pro his quae contingent, valet syllogismus respectu conclusionis de contingenti; si autem, supponat pro his quae sunt, non valet. Hoc patet per eosdem terminos.

Notes