Authors/Ockham/Summa Logicae/Book III-1/Chapter 58

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search


Latin English
Cap. 58. De mixtione propositionum de possibili et aliarum modalium in prima figura
De mixtione propositionis de possibili et aliarum modalium a quatuor famosis dicendum est post haec. Et primo in prima figura.
Et est sciendum quod talis mixtio non valet si ambae praemissae sumantur in sensu compositionis. Sicut non sequitur 'omne animal esse hominem est scitum a re; omnem asinum esse animal est possibile; igitur omnem asinum esse hominem est possibile vel scitum a te’. Tamen quandocumque aliquis modus sumptus est inferior ad necessarium, cuiusmodi ƿ sunt tales modi 'per se demonstrabile', 'per se notum’ et huiusmodi, semper ex tali maiore de tali modo et minore de possibili sequitur conclusio de possibili; et etiam si maior fuerit de possibili et minor de tali
modo. Et ratio est quia illa propositio de tali modo infert illam de necessario in eodem sensu; sed dictum est prius[1] quod ex tali de necessario et tali de possibili mixtio valet respectu conclusionis de possibili,
Proportionaliter dicendum est de ista mixtione quando altera sumitur in sensu divisionis et altera in sensu compositionis. Si autem utraque sumatur in sensu divisionis, si maior fuerit de possibili et minor de alio modo, valet quandocumque illa de alio modo infert suam de inesse; quia ex tali de possibili et illa de inesse sequitur conclusio de possibili in eodem sensu, sicut dictum est prius[2]. Si autem minor non inferat suam de inesse, non valet. Non enim sequitur ‘omnis homo potest esse Deus; Sortes creditur esse homo; igitur Sortes potest esse Deus'.
Si autem illa de possibili fuerit minor, raro vel numquam valet mixtio. Sicut non sequitur 'omnis homo scitur esse Deus; humanitas potest esse homo; igitur humanitas potest esse Deus, vel scitur esse Deus'.

Notes

  1. Supra, cap. 44.
  2. Supra, cap. 34, lin. 26-38.