Authors/Ockham/Summa Logicae/Book III-1/Chapter 59

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search


Latin English
Cap. 59. De mixtione propositionum de possibili et aliarum modalium in secunda figura
Si utraque istarum propositionum sumatur in sensu compositionis, si ille modus non sit inferior ad necessarium vel aequivalens ei, non valet mixtio in secunda figura. Sicut non sequitur 'nullum Deum esse hominem est scitum a te; quamlibet personam divinam esse hominem est possibile; igitur nullam personam divinam esse Deum est possibile’. Nec sequitur ‘omnem Deum esse hominem est scitum a te; nullam personam divinam esse hominem est possibile; igitur nullam personam divinam esse Deum est possibile’. Si autem illa de modo inferat illam de necessario, sequitur conclusio de possibili. ƿ
Consimiliter, si altera sumatur in sensu compositionis et altera in sensu divisionis, si illa de modo non inferat illam de necessario, mixtio non valet; si inferat eam, valet respectu conclusions de possibili.
Si autem utraque sumatur in sensu divisionis, et illa de alio modo is non inferat illam de necessario, non valet mixtio. Sicut non sequitur 'omnis Deus scitur esse homo; quaelibet persona divina potest non esse homo; igitur quaelibet persona divina potest non esse Deus’. Nec sequitur 'omnis persona divina potest non esse homo; omnis Deus scitur esse homo; igitur quilibet Deus potest non esse persona divina’. Si autem illa de modo inferat illam de necessario, tenet mixtio talis quando ex illa de necessario et illa de possibili valet mixtio.

Notes