Authors/Ockham/Summa Logicae/Book III-1/Chapter 63
From The Logic Museum
< Authors | Ockham | Summa Logicae | Book III-1
Jump to navigationJump to search
Latin | English |
---|---|
Cap. 63. De mixtione propositionum de contingenti et aliarum modalium in tertia figura | |
In tertia figura, si utraque sumatur in sensu compositionis, non valet mixtio respectu conclusionis de contingenti nec respectu conclusionis de possibili, nisi illa de alio modo inferat illam de necessario. Sicut ƿ non sequitur ‘omnem hominem esse Deum est scitum a te; omnem hominem esse humanitatem est contingens; igitur aliquam humanitatem esse Deum est possibile'. Consimiliter est dicendum quando illa de contingenti sumitur in sensu compositionis et alia in sensu divisionis. | |
Si autem illa de contingenti sumatur in sensu divisionis et subiectum supponat pro his quae sunt et fuerit universalis et alia de modo inferat suam de inesse, sequitur conclusio de contingenti. Et similiter est quando est e converso Consimiliter, si utraque sumatur in sensu divisionis, valet mixtio quando illa de alio modo inferat sua de inesse. |