Authors/Ockham/Summa Logicae/Book III-1/Chapter 62

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search


Latin English
Cap. 62. De mixtione propositionum de contingenti et aliarum in secunda figura
In secunda figura, si utraque propositionum sumatur in sensu compositionis, non valet mixtio respectu conclusionis de contingenti nec respectu conclusionis de possibili, nisi illa de alio modo inferat illam de necessario. Unde non sequitur 'omnem Deum esse hominem est scitum a te; quamlibet personam divinam non esse hominem est contingens; igitur quamlibet personam divinam non esse Deum est possibile', Nec sequitur 'nullum Deum esse hominem est scitum a te; quamlibet personam divinam esse hominem est contingens; igitur quamlibet personam divinam non esse Deum est possibile’. Si autem illa de modo inferat illam de necessario, est mixtio bona.
Si autem illa de contingenti sumatur in sensu compositionis et illa de alio modo in sensu divisionis, si illa de contingenti fuerit negativa, non valet mixtio. Sicut non sequitur 'nullum Deum esse hominem est contingens; quaelibet persona divina scitur esse homo; igitur quaelibet persona divina potest non esse Deus. Similiter, si affrmativa fuerit de contingenti, non valet. Non enim sequitur 'omnem Deum esse hominem est contingens; quaelibet persona divina scitur non esse homo; igitur quaelibet persona divina potest non esse Deus'.
Si autem illa de contingenti sumatur in sensu divisionis et alia in sensu compositionis, non valet mixtio. Patet per eosdem terminos. Si autem utraque sumatur in sensu divisionis, non valet mixtio, sicut per eosdem terminos patet,

Notes