Authors/Ockham/Summa Logicae/Book III-2/Chapter 16

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search


Latin English
CAP. 16. DE ILLIS QUAE COMMUNITER CONVENIUNT OMNIBUS PRAEMISSIS DEMONSTRATIONIS.
Commune autem omnibus praemissis cuiuscumque demonstrationis, sive illae praemissae sint principia tantum sive etiam sint conclusiones, est quod praemissae sunt notiores conclusione.
Quod patet ex definitione demonstrationis: quia ex quo omnis demonstratio est syllogismus faciens scire, et nihil ignotius potest facere scire notius, nec aeque ignotum ƿ facit scire aeque ignotum, necesse est quod praemissae sint notiores conclusione.
Non solum autem praemissae sunt notiores conclusione, sed etiam quaelibet praemissarum potest tempore cognosci ante conclusionem. Potest enim ista maior ‘omnis triangulus habet tres’ etc. cognosci hac conclusione ignota ‘iste triangulus habet tres angulos’, propter ignorantiam istius minoris ‘iste triangulus est triangulus’.
Similiter potest ista sciri ‘iste triangulus est triangulus’ hac ignota ‘iste triangulus habet tres angulos’ etc., si ignoretur ista maior ‘omnis triangulus habet tres’ etc.. Sed si nota ista maiore ‘omnis triangulus habet tres’ etc. sumatur sub ista minor ‘iste triangulus est triangulus’, simul cognoscetur ista conclusio ‘iste triangulus habet tres’ etc..
Et ita frequenter vel semper maior praecognoscitur conclusioni, sed scita maiore et sumpta minore simul cognoscitur conclusio. Propter quod ante demonstrationem conclusio scitur in universali et ignoratur in particulari, hoc est ante demonstrationem scitur una universalis sub qua continetur conclusio et ignoratur conclusio, ita quod non est nota cognitione propria sibi, sed est nota una cognitione communi sibi et omnibus aliis conclusionibus sibi similibus.
Et talis notitia generalis sufficit ad hoc quod investigans sciat illud esse quod quaerit, si occurrat ei.


Notes