Authors/Ockham/Summa Logicae/Book III-2/Chapter 15

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search


Latin English
CAP. 15. QUOMODO PRINCIPIA DICUNTUR ESSE CAUSAE CONCLUSIONIS ?
Non solum autem principia sunt priora conclusionibus, sed etiam sunt causae conclusionum.
Quod multipliciter intelligi potest. Uno modo quod notitia principiorum efficiat notitiam conclusionis; quod verum est de quibuscumque principiis respectu conclusionis in habente demonstrationem facientem scire, quia semper notitia principiorum in tali facit notitiam conclusionum.
Alio modo potest intelligi quod ideo principia dicuntur causae conclusionis quia principia exprimunt causam propter quam sic est a parte rei sicut denotatur per conclusionem. Verbi gratia istae propositiones ‘quando terra interponitur inter lunam et ƿ solem, luna eclipsatur’, ‘quando luna est in tali situ, tunc terra interponitur inter lunam et solem’ exprimunt causam quare luna eclipsatur, et ideo istae praemissae dicuntur causae conclusionis illius.
Aliter potest dici principium causa conclusionis, quia consequentia naturali infert conclusionem et non e converso. Aliter possunt dici causae conclusionum, quia conclusio componitur praecise ex terminis positis in principiis, non sic autem principia praecise componuntur ex terminis positis in conclusione.
Propter quod dicit quandoque Aristoteles quod praemissae sunt causae materiales conclusionis et non e converso.
Oportet autem scire quod quamvis principia sint causae conclusionis primo modo intelligendo, tamen potest contingere e converso, quod conclusio sit causa principii, quia potest contingere quod aliquis ex notitia conclusionis deveniat in notitiam principii, sicut inferius ostendetur.


Notes