Authors/Ockham/Summa Logicae/Book III-2/Chapter 19

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search


Latin English
CAP. 19. QUOMODO DEMONSTRATIO PROPTER QUID ET DEMONSTRATIO QUIA DIFFERUNT IN GENERALI?.
Ostenso quod aliqua est demonstratio quia et alia propter quid, videndum est quomodo istae demonstrationes differunt in generali, et quomodo differunt scientia propter quid et scientia quia.
Pro quo sciendum est quod illa vocatur demonstratio propter quid quae est ex propositionibus necessariis prioribus, qua habita cessat omnis dubitatio et omnis quaestio circa conclusionem.
Sicut si sciatur quod luna eclipsatur per hoc quod scitur quod terra interponitur inter solem et lunam cessat omnis quaestio de ista conclusione ‘luna eclipsatur’: nec enim quaeritur utrum luna eclipsetur nec quare luna eclipsatur.
Forte tamen non oportet quod cesset quaestio circa quamlibet praemissarum.
Demonstratio autem quia est illa demonstratio quae non est ex prioribus vel qua habita non cessat omnis quaestio circa conclusionem. ƿ Exemplum primi est, si demonstretur quod terra interponitur inter solem et lunam per hoc quod luna eclipsatur: praemissae non sunt priores conclusione sed posteriores.
Exemplum secundi est, si arguatur sic ‘nullum non-animal respirat; planta est non-animal; igitur planta non respirat’. Iste syllogismus ex prioribus est, adhuc tamen contingit quaerere quare planta non respirat. Et propter hoc iste syllogismus non est demonstratio propter quid sed quia; et hoc quia per talem syllogismum sufficienter scitur quod planta non respirat, sed non sufficienter scitur quare non respirat.


Notes