Authors/Ockham/Summa Logicae/Book III-2/Chapter 25

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search


Latin English
CAP. 25. QUOMODO DIVERSAE QUAESTIONES DIVERSIMODE POSSUNT TERMINARI?.
Viso numero quaestionum videndum est quomodo diversae quaestiones diversimode terminari possunt et quomodo illa quae per diversas quaestiones quaeruntur diversimode possunt fieri nota. Et quia, sicut patet ex praecedentibus, quaestio si est est prima quaestio, ideo videndum est prius de quaestione si est. Est autem primo sciendum quod quaestio si est terminatur per hoc quod evidenter cognoscitur quod res est.
Quod fit si sciatur propositio in qua esse exsistere per propositionem de inesse vel de possibili praedicatur de subiecto, ideo videndum est quomodo talis propositio evidenter cognosci potest.
Et oportet scire quod talis propositio dubitabilis vel habet pro subiecto nomen mere absolutum affirmativum vel habet aliud nomen pro subiecto, puta nomen negativum vel connotativum vel respectivum.
Et propositio mentalis, vel vocalis tali mentali correspondens, in qua subicitur nomen mere absolutum affirmativum, nullo modo cognosci potest evidenter nisi res importata per subiectum intuitive et in se cognoscatur, puta nisi aliquo sensu particulari sentiatur, vel nisi sit intelligibile et non sensibile et ab intellectu videatur illo modo, proportionaliter, quo potentia visiva exterior videt visibile.
Unde nullus potest evidenter cognoscere quod albedo est vel esse potest nisi viderit aliquam albedinem, et sic de aliis. Et propter hoc, quamvis credere possim narrantibus quod leo est vel quod struthio est, et sic de aliis, tamen talia evidenter non cognosco.
ƿ Verumtamen ad sciendum evidenter tales propositiones, non oportet sic apprehendere omnia significata per subiectum, sed quandoque sufficit unum solum apprehendere et quandoque plura; et ita talis quaestio si est non poterit terminari nisi per experientiam, hoc est nisi per notitiam visivam, quae est principium experientiae.
Et de tali loquitur Philosophus quando dicit: ‘‘Quemadmodum habemus quia est, sic habemus et quid est.
Unde quantum aliquis scit de aliquo tali quid est, tantum scit si est et e converso. Verbi gratia si sit aliquod compositum ex pluribus partibus et per notitiam intuitivam seu visivam in particulari sciatur quod una pars est et non alia, tantum scitur quod illa pars est pars quidditatis et essentiae rei et non alia; quando autem sentiuntur omnes partes rei, tunc scitur perfecte quod res illa est et quid est res illa.
Et si dicatur quod de Deo scimus quod est et tamen nescimus quid est, dicendum est quod nullam propositionem mentalem in qua subicitur terminus omnino simplex et mere absolutus conveniens Deo vel supponens pro Deo possumus pro statu isto habere; quod si possemus, sciremus de Deo quid est si sciremus si est.
Possumus tamen habere propositionem mentalem in qua subicitur terminus communis Deo et aliis, et ideo de aliquo contento possumus scire si est et quid est, et quantum scimus si est tantum scimus quid est et e converso.
Ex quibus patet quod talis propositio nullo modo demonstrari potest, nec a priori nec a posteriori; nisi forte dicatur quod propositio particularis, large sumendo demonstrationem, dicatur posse demonstrari.
Sicut si haec sit nota praedicto modo ‘omnis albedo est vel esse potest’ et arguatur sic ‘omnis albedo est vel esse potest; aliquis color est albedo; igitur aliquis color est vel esse potest’.


Notes