Authors/Ockham/Summa Logicae/Book III-2/Chapter 24

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search


Latin English
CAP. 24. DE OBIECTIONIBUS CONTRA PRAEDICTA.
Contra praedicta possunt fieri multae pueriles obiectiones, quas expedit solvere tam propter iuvenes quam propter protervos. Videtur enim primo quod non sunt tantum quatuor genera quaestionum: nam quaeritur quantus est Sortes et qualis est homo, et tamen tales quaestiones ad nullam illarum quatuor sunt pertinentes: Item, videtur quod non sunt eadem quaeribilia et vere scita, quia nihil vere scitur nisi quod per demonstrationem cognoscitur. Sed non omne quaeribile est demonstrabile, nam quaeritur propter quid luna eclipsatur, et tamen hoc demonstrari non potest: Item, ‘utrum omnis triangulus habeat tres’ etc. est quaeribile, et tamen ‘utrum omnis triangulus habet tres’ etc. non est scibile, quia non est verum: Ad primum istorum dicendum quod vel tales quaestiones non perƿtinent ad demonstrationem, vel si pertinent, habent reduci ad quaestionem quia est. Verbi gratia, si quaeratur qualis est luna, ista quaestio implicat multas quaestiones, videlicet utrum luna sit illuminata, utrum eclipsata, utrum sit perspicua, et sic de multis aliis, quae sunt quaestiones quia est, si pertineant ad demonstrationem; et ita illa quaestio quae implicat istas, ad quaestionem quia est reduci debet.
Ad secundum dicendum est quod omne quaeribile est vere scibile; non accipiendo ‘vere scibile’ pro illo quod demonstrari potest, sed magis generaliter pro evidenter cognoscibili. Ad tertium dicendum est quod utraque istarum ‘utrum omnis triangulus habet tres etc. est quaeribile’ et ‘utrum omnis triangulus habet tres etc. est scibile’ distingui potest secundum amphiboliam. Unus sensus est iste ‘hoc totum est quaeribile et scibile: utrum omnis triangulus habet tres etc.’; et hic sensus falsus est, et hic sensus infert istam ‘utrum omnis triangulus habet tres angulos etc., est verum’. Alius sensus est iste ‘aliquis potest quaerere et scire utrum omnis triangulus etc., et quaerere isto modo: utrum omnis triangulus etc.’; et sic non infert aliam.
Si dicatur quod arguitur ab inferiori ad superius, igitur est consequentia bona, dicendum est quod quamvis sit bona consequentia ab inferiori ad superius quando non est aequivocatio vel amphibolia vel compositio vel divisio vel accentus, tamen quando aliqua dictarum fallaciarum potest assignari ibi, non oportet quod sit bona consequentia nisi in uno sensu non in alio. Et ita est in proposito, sicut est hic ‘homo est species, igitur aliquod animal est species’, nam hic semper arguitur ab inferiori ad superius; et tamen si ‘homo’ stet in antecedente simpliciter, consequentia non valet, quamvis si stet personaliter est bona consequentia, sed antecedens est falsum. Ita est in proposito, ƿ quia consequens non potest habere tales diversos sensus ex usu loquentium sicut potest antecedens, ideo consequentia est bona in uno sensu et non in alio.


Notes