Authors/Ockham/Summa Logicae/Book III-2/Chapter 27
From The Logic Museum
< Authors | Ockham | Summa Logicae | Book III-2
Jump to navigationJump to search
Latin | English |
---|---|
ƿ CAP. 27. UTRUM ESSE REI ET ESSENTIA REI SINT DUO EXTRA ANIMAM DISTINCTA INTER SE. | |
Et quia tactum est de esse exsistere, aliquantulum disgrediendo considerandum est qualiter esse exsistere se habet ad rem: utrum scilicet essentia rei et esse rei sint duo extra animam, distincta inter se. | |
Et mihi videtur quod non sunt talia duo, nec esse exsistere significat aliquid distinctum a re: quia si sic, aut esset substantia aut accidens. Non accidens, quia tunc esse exsistere hominis esset qualitas vel quantitas; quod est manifeste falsum, sicut inductive patet. | |
Nec potest dici quod est substantia, quia omnis substantia vel est materia vel forma vel compositum vel substantia abstracta. |
|
Sed manifestum est quod nullum istorum potest dici ‘esse’, si ‘esse’ sit alia res ab entitate rei. | |
Item, si essent duae res, aut facerent per se unum aut non. Si sic, oporteret quod unum esset actus et reliquum potentia; et per consequens unum esset materia et aliud forma, quod est absurdum. | |
Si non facerent unum per se, igitur essent unum aggregatione tantum vel facerent unum tantum per accidens, ex quo sequeretur quod unum esset accidens alterius. Item, si essent duae res, non esset contradictio quin Deus conservaret entitatem rei in rerum natura sine exsistentia vel e converso exsistentiam sine entitate, quorum utrumque est impossibile. | |
ƿ Ideo dicendum est quod entitas et exsistentia non sunt duae res, sed ista duo vocabula ‘res’ et ‘esse’ idem et eadem significant sed unum nominaliter et aliud verbaliter; propter quod unum non potest convenienter poni loco alterius, quia non habent eadem officia. | |
Unde ‘esse’ potest poni inter duos terminos, sic dicendo ‘homo est animal’, non sic est de hoc nomine ‘res’ vel ‘entitas’. Unde ‘esse’ significat ipsam rem, sed significat causam primam simplicem quando dicitur de ea, non significando ipsam ab alio dependere; quando autem praedicatur de aliis, significat ipsas res dependentes et ordinatas ad causam primam. | |
Et hoc, quia illae res non sunt res nisi sint sic dependentes et ordinatae ad causam primam, sicut non sunt aliter. | |
Unde quando homo non dependet ad Deum, sicut tunc non est, ita tunc non est homo. Et ideo non est plus imaginandum quod essentia est indifferens ad esse et non esse quam quod est indifferens ad essentiam et non essentiam, quia sicut essentia potest esse et non esse, ita essentia potest esse essentia et potest non esse essentia. | |
Et ideo talia argumenta ‘essentia potest esse et non esse, igitur esse distinguitur ab essentia’, ‘essentia potest esse sub opposito esse, igitur essentia differt ab esse ’ non valent; sicut nec talia valent ‘essentia potest non esse essentia et potest esse essentia, igitur essentia differt ab essentia’, ‘essentia potest esse sub opposito essentiae, igitur essentia differt ab essentia’. | |
Et ideo non plus sunt essentia et esse duae res quam essentia et essentia sunt duae res, et ita esse non est alia res ab entitate rei. | |
Et haec est sententia Lincolniensis, quando dicit II Posteriorum: ‘‘Esse dictum de causa prima non praedicat nisi ipsam essentiam causae primae omnino simplicem; esse dictum vero de aliis non praedicat nisi ordinem et dependentiam eorum ab ente primo quod est ƿ per se. Et haec ordinatio vel dependentia nihil multiplicat in essentia dependente. | |
Propter hoc sive quaeratur de ente primo sive de re dependente ab ente primo an sit, haec quaestio non ponit in numerum. Causa autem quare Sancti et alii dicunt Deum esse ipsum esse et non creaturam, est quia Deus sic est esse quod non potest non esse, immo necesse est esse, nec ab aliquo alio est; creatura autem sic est esse quod non est necessario esse, sicut nec necessario est res, et ab alio est, sicut ab alio est res effective. | |
Et ideo non differunt in Deo ‘quod est’ et ‘quo est’, quia non est aliquid aliud a Deo quo Deus est; sed in creatura differunt, quia illud quod est creatura et quo est creatura sunt distincta simpliciter, sicut Deus et creatura differunt. |
|