Authors/Ockham/Summa Logicae/Book III-2/Chapter 28
From The Logic Museum
< Authors | Ockham | Summa Logicae | Book III-2
Jump to navigationJump to search
Latin | English |
---|---|
CAP. 28. QUOMODO TERMINATUR QUAESTIO QUID EST; ET PRIMO DE DEFINITIONE. | |
Viso quomodo terminatur quaestio si est, videndum est quomodo terminatur quaestio quid est. Et hoc est in sciendo quomodo potest evidenter cognosci propositio in qua praedicatur definitio de definito. | |
Est autem primo sciendum quod definitionum quaedam est definitio exprimens quid nominis et quaedam est definitio exprimens quid rei. Definitio exprimens quid rei est illa definitio quae non est necessaria disputanti scienti significatum vocabuli; sicut ad hoc quod aliquis sciat quid significat hoc nomen ‘homo’, non est necessarium scire quod homo componitur ex tot partibus vel ex talibus partibus. Unde quilibet potest disputare cum alio, quamvis ignoret definitionem exprimentem quid rei, sed ignorata definitione exprimente quid nominis non potest ƿ quis cum alio disputare. | |
Et ideo quando quis addiscit significata vocabulorum, tunc addiscit definitiones exprimentes quid nominis, quamvis non addiscat definitiones exprimentes quid rei. Non est igitur definitio exprimens quid rei necessaria disputanti, quia talis non tantum exprimit quid nomen significat, sed etiam exprimit quid res est. | |
Talis autem definitio duplex est. | |
Quaedam enim definitio talis est quae nihil importat extrinsecum rei alio modo quam importat rem vel partem rei. Et talis definitio vocatur definitio propriissime dicta, quae non potest esse nisi substantiarum vel nominum substantiarum, quia talis definitio non potest esse nisi compositorum, tamquam illorum quorum essentia exprimitur per orationem, cuiusmodi composita per se una non sunt nisi substantiae. | |
Talis definitio est ista ‘animal rationale’; sit ‘animal’ genus et ‘rationale’ differentia, quia ‘animal’ importat totum hominem et ‘rationale’ importat partem hominis sicut suum abstractum. | |
Alia est definitio importans quid rei, quae simul cum hoc quod importat rem, importat vel exprimit aliquid quod non est de essentia rei; sicut definitio animae, quae est ista ‘actus corporis physici organici’ etc. importat animam et corpus, quod non est pars animae nec anima. | |
Et ista vocatur definitio per additamentum. Et tales definitiones importantes quid rei convertuntur cum nominibus mere absolutis affirmativis. | |
Aliae sunt definitiones importantes quid nominis, quae non sunt nisi orationes exprimentes quid significant nomina. Et tales definitiones propriissime sunt nominum negativorum et connotativorum et respectivorum, sicut ista definitio ‘habens albedinem’ sive ‘informatum albedine’ non exprimit nisi quid significat hoc nomen ‘album’. | |
Unde ista definitio est necessaria cuilibet cum alio disputanti. |
|