Authors/Ockham/Summa Logicae/Book III-2/Chapter 40

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search


Latin English
CAP. 40. DE PASSIONIBUS QUAE SIGNIFICANT IN OBLIQUO PARTEM ILLIUS QUOD SIGNIFICATUR PER SUBIECTUM.
Dicto de passionibus importantibus praecise illud quod significatur per subiectum in recto et alias res inhaerentes in obliquo, videndum est ƿ de aliis passionibus quae significant in obliquo partes illius quod significatur per subiectum.
De quibus dicendum est quod saltem multae illarum, vel forte omnes, possunt de subiectis suis primis demonstrari, et hoc per definitionem subiecti tamquam per medium, nam tales passiones possunt de subiectis suis dubitari, sicut inductive patet.
Et quamvis sic dubitentur, tamen si natura rei importatae per subiectum perfecte et distincte cognoscatur una cum aliis requisitis, possunt tales passiones de suis subiectis notificari.
Tales autem passiones sunt huiusmodi ‘corruptibile’, ‘generabile’, ‘habere tres angulos aequales duobus rectis’, et fere omnes passiones mathematicae sunt huiusmodi, propter quod fere omnes passiones mathematicae possunt de subiectis suis primis demonstrari.
Et multae etiam passiones naturales sunt huiusmodi.
Unde haec passio ‘corruptibile’, si debeat definiri definitione exprimente quid nominis, talis definitio debet ei assignari ‘aliquid cuius una pars potest ab alia separari’. Et patet quod per istam definitionem exprimitur pars in obliquo. Et potest talis passio demonstrari, nam possibile est quod nesciatur de primo subiecto passionis quod significat aliquod compositum ex pluribus partibus: propter quod potest dubitari an talis passio praedicetur de subiecto illo, quamvis sciatur evidenter talis condicionalis ‘si aliquid est compositum ex pluribus partibus, una pars potest ab alia separari et per consequens est corruptibile’; et postea sciatur evidenter, vel per experientiam vel per alium modum, definitio de definito, et ex illis potest evidenter inferri et sciri quod omne tale est corruptibile.
Et ista demonstratio est potissima demonstratio: quando scilicet ignota propositione in qua praedicatur passio de subiecto suo primo, per hoc quod perfecte et distincte cognoscitur natura et essentia rei importatae per subiectum scitur illa propositio et ex propositionibus evidenter notis infertur.
Et in tali processu ita contingit concludere definitionem exprimentem quid nominis passionis per definitionem subiecti tamquam per medium sicut ipsam passionem. ƿ Ex quo patet quod si ‘risibile’ sit passio hominis, significans labia hominis tali motu posse moveri ab aliqua passione hominis interiori, potest demonstrari de homine per definitionem hominis tamquam per medium.
Illa tamen definitio non erit medium in illa demonstratione, sed erit medium in demonstratione per quam aliqua praemissa demonstratur.
Verumtamen una definitio exprimens partes rei erit medium in ultima demonstratione; sed illa non erit definitio exprimens essentiam unius rei per se, sed unius aggregati per accidens vel unius habentis concretum loco unius abstracti.
Nec concludetur passio de nomine illius totius sed de nomine partis; et medium tunc non erit definitio subiecti proprie dicta, sed erit descriptio data per accidentalia et substantialia. Et si sint tales definitiones exprimentes in obliquo aliquam formam inhaerentem et simul cum hoc causam efficientem illius in eodem subiecto, talis passio poterit demonstrari de subiecto primo per descriptionem indicantem partem cui inhaeret illa forma et simul causam eiusdem.
Tamen illa non erit demonstratio potissima, sed illa quae demonstrat passionem de subiecto primo per definitionem subiecti. Verumtamen sciendum quod talis definitio subiecti non semper est propriissima definitio, qualis est praecise substantiarum, sed frequenter est definitio indicans partes integrales rei, quales sunt definitiones mathematicorum.
Et de tali demonstratione potissima, per quam demonstratur passio sive definitio exprimens quid nominis passionis de suo subiecto primo per definitionem subiecti tamquam per medium, intelliguntur multae auctoritates Aristotelis in libro Posteriorum.
Nam ad talem demonstrationem non sufficit quod syllogismus sit ex necessariis et indemonstrabilibus, quia non omnis syllogismus ex necessariis et indemonstrabilibus est talis demonstratio, quamvis omnis syllogismus ex necessariis et indemonstrabilibus faciens scire conclusionem prius ignotam sit demonstratio magis large sumendo demonstrationem.
Tali etiam deƿmonstratione non potest una conclusio nisi unica demonstratione demonstrari, quamvis aliis demonstrationibus possit unica conclusio multis demonstrationibus demonstrari.
Et ita tale medium non potest esse nisi unicum respectu unius conclusionis, et extendendo nomen causae, respectu unius effectus non potest esse nisi unica causa. Et per istas distinctiones et consimiles debent solvi multa quae praedictis et etiam dictis Aristotelis, in diversis locis, repugnare videntur.


Notes