Authors/Ockham/Summa Logicae/Book III-2/Chapter 39
From The Logic Museum
< Authors | Ockham | Summa Logicae | Book III-2
Jump to navigationJump to search
Latin | English |
---|---|
ƿ CAP. 39. QUOMODO PER OMNES CAUSAS CONTINGIT DEMONSTRARE?. | |
Ex praedictis poterit apparere quomodo contingit demonstrare per omnes causas, hoc est per nomina vel signa omnium causarum. | |
Per causam enim materialem contingit demonstrare, ponendo concretum pro medio quod significat subiectum alicuius accidentis, sicut prius exemplificatum est. | |
Et similiter contingit per causam formalem. Per causam etiam efficientem contingit demonstrare, explicando in medio causam efficientem alterius, sic ‘omne corpus mixtum approximabile igni est calefactibile; lignum est huiusmodi; ergo etc.’. Similiter per causam finalem, sic ‘omnis habens cibos non supereminentes in ore stomachi est sanus; omnis ambulans post cenam habet cibos non supereminentes in ore stomachi; igitur omnis ambulans post cenam est sanus’. Ex quo ulterius patet quod, cum quandoque eiusdem rei sint plures causae, non est inconveniens quod eadem conclusio per diversa media demonstretur; et quamvis ita sit, tamen cum hoc stat quod passio prima altero istorum modorum non potest demonstrari de subiecto suo primo sine omni determinatione addita. | |
Et est sciendum quod praedicta exempla, sicut multa alia, non sunt adducta ut syllogismi illi sint verae demonstrationes, sed gratia exempli tantum. |
|