Authors/Ockham/Summa Logicae/Book III-3/Chapter 10

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search


Latin English
ƿ CAP. 10. DE REGULIS DESERVIENTIBUS CONSEQUENTIIS EX PROPOSITIONIBUS DE MODO; ET PRIMO QUANDO TAM ANTECEDENS QUAM CONSEQUENS SUNT DE EODEM MODO.
Visum est de regulis deservientibus consequentiis ex propositionibus de inesse, nunc videndum est de quibusdam regulis deservientibus consequentiis ex propositionibus de modo. Et primo, quando tam antecedens quam consequens sunt de eodem modo; secundo, quando altera propositionum est de modo et altera de inesse; tertio, quando una est de uno modo et alia de alio modo.
Circa primum primo dicendum est de consequentiis ex propositionibus de necessario, circa quas est una regula talis: ab inferiori ad superius sine distributione tam a parte subiecti quam a parte praedicati affirmative est bona consequentia; sicut sequitur `Sortes de necessitate est animal, igitur Sortes de necessitate est substantia'; `homo de necessitate est substantia, igitur animal de necessitate est substantia'.
Sciendum quod fere omnes regulae praedictae et prius positae sunt intelligendae circa propositiones de necessario quando sumuntur in sensu divisionis. Veritatem etiam habent circa propositiones de necessario quando sumuntur in sensu compositionis, si sint consequentiae simplices ex illis de inesse.
Si autem sint consequentiae ut nunc, non oportet quod teneant. Et ideo quamvis sequatur `omne ens est in actu, igitur omnis homo est in actu', non tamen sequitur `omne ens esse in actu est necessarium, ergo omnem hominem esse in actu est necessarium'; ita quod consequentia ex illis de inesse est bona ut nunc, illa vero ex necessariis correspondentibus nec est simplex nec ut nunc.
Sciendum est etiam quod quamvis a superiori sine distributione ad inferiora sub disiunctione sit bona consequentia arguendo a parte subiecti, non tenet tamen talis consequentia arguendo a parte praedicati.
Unde bene sequitur `corpus de necessitate est coloratum, igitur hoc corpus de necessitate est coloratum vel illud corpus vel illud' et sic de singulis. Non tamen sequitur formaliter `corpus de necessitate est coloƿratum, igitur corpus de necessitate est album vel corpus de necessitate est nigrum', et sic de singulis.
Sicut, secundum opinionem Aristotelis, non sequitur `materia de necessitate est sub forma, ergo materia de necessitate est sub hac forma vel materia de necessitate est sub illa forma', et sic de singulis.
Verumtamen talis consequentia semper vel frequenter bona est secundum veritatem, nisi praedicatum aequivaleat in significando duobus contradictoriis. Et ex isto patet quod praedicatum in tali particulari de necessario supponit confuse tantum, quia scilicet non contingit descendere ad inferiora nec per disiunctivam nec per copulativam.
Circa consequentias ex una de necessario, sumpta in sensu compositionis vel ei aequivalente, et alia de necessario, sumpta in sensu divisionis vel ei aequivalente, est sciendum quod semper ab illa de necessario in sensu compositionis vel aequivalente ei ad aliam de necessario in sensu divisionis vel ei aequivalente est bona consequentia et e converso, si tam antecedens quam consequens sit singulare de subiecto quod sit nomen proprium, vel de subiecto quod sit praecise pronomen demonstrativum.
Sicut bene sequitur `Sortes de necessitate est homo, ergo haec est necessaria: Sortes est homo' et e converso; similiter bene sequitur `hoc de necessitate est animal, --- quocumque demonstrato ---, igitur haec est necessaria: hoc est animal' et e converso.
Sed si antecedens sit universale vel particulare vel de subiecto composito ex pronomine demonstrativo et termino communi, non valet consequentia; sicut non sequitur `omnis homo de necessitate est Deus, igitur haec est necessaria: omnis homo est Deus'; nec sequitur `haec est necessaria: omne verum est verum, igitur omne verum de necessitate est verum'.
Ita etiam ex particularibus non sequitur; sicut non sequitur `iste creans de necessitate est Deus, ergo haec est necessaria: iste creans est Deus'.
Tamen in isto ultimo casu bene sequitur e converso. Bene enim sequitur `ista est necessaria: iste creans est Deus, igitur iste creans de necessitate est Deus'.
ƿ Et hoc semper est verum, arguendo ex affirmativis. Si enim argueretur ex negativis, non valeret consequentia. Non enim sequitur `haec est necessaria: hoc album non est nigrum, igitur hoc album de necessitate non est nigrum'.
Circa illas de possibili est sciendum quod singularis de subiecto quod est nomen proprium vel praecise pronomen demonstrativum, sumpta in sensu divisionis infert illam de possibili sumptam in sensu compositionis et e converso; sicut bene sequitur `haec est possibilis: Sortes est albus, igitur Sortes potest esse albus', et e converso. Similiter sequitur `hoc potest esse nigrum, igitur haec est possibilis: hoc est nigrum', et e converso.
Sed si subiectum illarum propositionum fuerit terminus communis vel pronomen demonstrativum cum termino communi, tunc subiectum in illa de possibili, sumpta in sensu divisionis vel aequivalente sibi, vel stat pro eo quod est vel pro eo quod potest esse.
Si pro eo quod est, tunc praedicatum vel est terminus communis, vel pronomen demonstrativum solum, vel nomen proprium, vel pronomen demonstrativum cum termino communi.
Si praedicatum sit terminus communis vel pronomen demonstrativum cum termino communi sive nomen proprium, non valet consequentia ab una ad aliam; sicut non sequitur `hoc album potest esse nigrum, igitur haec est possibilis: hoc album est nigrum'.
Nec sequitur `haec est possibilis: hoc album est Sortes, igitur hoc album potest esse Sortes', propter falsam implicationem in consequente. Multo magis si praedicatum esset terminus communis vel sumptus cum termino communi, non valeret consequentia.
Si autem stet pro eo quod potest esse, ab illa in sensu divisionis ad aliam in sensu compositionis non valet consequentia; sicut non sequitur `album potest esse nigrum, igitur haec est possibilis: album est nigrum'.
Sed e converso, ex indefinita sequitur indefinita et ex singulari sequitur singularis, sed ex universali non sequitur universalis; bene enim sequitur `haec est possibilis: album est dulce, ergo aliquid quod potest esse album, potest esse dulce'.
Ista consequentia patet; nam sequitur `haec est possibilis: album est dulce', ergo duae propositiones sunt possibiles in quibus de pronomine demonstrante idem praedicantur ista duo `album' et ƿ `dulce'; et ultra: igitur duae de possibili habentes idem subiectum, scilicet idem pronomen demonstrans idem pro subiecto, sumpto in sensu divisionis, sunt verae, puta tales duae `hoc potest esse dulce', `hoc potest esse album'.
Quia sicut dictum est, illa de possibili habens pro subiecto pronomen demonstrativum praecise, sumpta in sensu compositionis, infert illam de possibili in sensu divisionis; igitur istae duae `haec est possibilis: hoc est dulce', `haec est possibilis: hoc est album' inferunt istas duas `hoc potest esse dulce', `hoc potest esse album'.
Nunc autem sequitur `hoc potest esse dulce, hoc potest esse album, igitur album potest esse dulce', sumpto subiecto pro eo quod potest esse; igitur a primo ad ultimum sequitur `haec est possibilis: album est dulce, igitur album potest esse dulce'.
Sed universalis non infert universalem; non enim sequitur `haec est possibilis: omne album est homo, ergo omne quod potest esse album potest esse homo'. Nec potest talis consequentia probari, sicut praecedens, eo quod per syllogismum expositorium quamvis inferatur indefinita particularis vel singularis, non tamen universalis.
Circa propositiones de contingenti sciendum est quod illa de contingenti sumpta in sensu compositionis et illa sumpta in sensu divisionis convertuntur si subiectum sit pronomen demonstrativum vel nomen proprium; sicut istae convertuntur `hoc contingit esse album' et `haec est contingens: hoc est album'.
Sed si subiectum sit terminus communis vel includens terminum communem vel participium, non oportet; non enim sequitur `haec est contingens: hic creans est Deus; igitur hunc creantem contingit esse Deum'.
Nec sequitur e converso `hoc album contingit esse nigrum, igitur haec est contingens: hoc album est nigrum'. Ex quo patet quod differentia est inter illas de contingenti et illas de possibili quantum ad consequentias inter eas.
Nam illa de possibili habens pro subiecto terminum communem vel includens terminum communem vel participium, sumpta in sensu compositionis, infert illam de possibili in sensu divisionis.
Sed sic non contingit in illis de contingenti. Non enim sequitur `haec est contingens: Deus est creans; igitur quod contingit esse Deum contingit esse creantem'; nec etiam sequitur `ergo quod est Deus, contingit esse creans'.
ƿ Circa illas de impossibili est sciendum quod quando subiectum est pronomen demonstrativum vel nomen proprium, illa in sensu compositionis et <illa> in sensu divisionis aequipollent; sicut istae aequipollent `haec est impossibilis: hoc est album' et `hoc non potest esse album'.
Sed si subiectum sit terminus communis vel includens terminum communem vel participium, non aequipollent; unde non sequitur `haec est impossibilis: album est nigrum, ergo album non potest esse nigrum'.
Nec sequitur `album non potest esse homo, igitur haec est impossibilis: album est homo'. Tamen sciendum quod quando accipitur aliqua de impossibili in qua negatur modus possibilitatis, sicut hic `album non potest esse nigrum', si sumatur in sensu divisionis, si subiectum suum non sit pronomen demonstrativum tantum nec proprium nomen, illa propositio est distinguenda, eo quod subiectum potest accipi pro eo quod est vel pro eo quod potest esse. Si primo modo, sic nec universalis infert universalem nec particularis particularem nec singularis singularem; si secundo modo, particularis non infert particularem, sed universalis infert universalem. Unde non sequitur `aliquid, quod potest esse album, non potest esse homo, igitur haec est impossibilis: album est homo; sed bene sequitur `omne, quod potest esse album, non potest esse homo, igitur haec est impossibilis: omne album est homo'.
Circa alias modales est sciendum quod quando subiectum est pronomen demonstrativum vel nomen proprium, illa in sensu compositionis et illa in sensu divisionis convertuntur; sicut istae convertuntur `hoc est per se animal' et `haec est per se: hoc est animal'; et istae `hoc scitur esse album' et `haec est scita: hoc est album'; et istae `hoc creditur esse asinus' et `haec est credita: hoc est asinus'.
Sed si subiectum sit terminus communis vel includens terminum communem tamquam partem vel participium, non convertuntur. Unde istae non convertuntur `album scitur esse homo' et `haec est scita: album est homo'; nec istae `album per se aedificat' et `haec est per se: album aedificat'; nec istae `album creditur esse homo vel Sortes' et `haec est credita: album est homo vel Sorƿtes'.
Similiter istae non convertuntur `creans scitur esse Deus' et `haec est scita: creans est Deus', nam semper de istis una est vera et altera falsa.
Et ratio omnium istorum dicta est prius, videlicet quod per propositionem de modo sumptam in sensu divisionis et per sibi aequivalentem non denotatur quod ille modus verificetur de sua praeiacente, sed quod verificetur de alia propositione in qua praedicatum praedicatur et pronomen demonstrativum vel nomen proprium subicitur et hoc verbum `est' sit tertio adiacens.
Sicut per istam `creans de necessitate est Deus', --- sumpta in sensu divisionis ---, non denotatur quod sua praeiacens, scilicet ista `creans est Deus', sit necessaria, sed denotatur quod haec sit necessaria `hoc est Deus', denotando illud pro quo `creans' supponit in ista `creans de necessitate est Deus'. Et similiter per istam `album per se aedificat' non denotatur quod sua de inesse, scilicet ista `album aedificat' sit per se, sed quod aliqua talis sit per se `hoc aedificat', denotando aliquid pro quo `album' supponit in ista `album per se aedificat'.
Ex istis et praedictis patet quod tales sunt concedendae, secundum principia Aristotelis, `homo de necessitate est Deus', `album per se aedificat', `creans scitur esse Deus' et huiusmodi, si tales sint verae `Filius Dei de necessitate est Deus', `aedificator per se aedificat', `Deus scitur esse Deus'; et hoc quia subiecta istarum et illarum supponunt pro eisdem, et ideo dum supponunt pro eisdem, si istae sunt verae, illae erunt verae et e converso.
Et hoc quia de tota propositione in qua praedicatur praedicatum unius et alterius de pronomine demonstrante illud pro quo subiectum supponit, verificatur talis modus, quia eadem est illa propositio, quamvis aliae sint diversae.
Dicunt tamen aliqui quod ista est falsa `homo de necessitate est Deus', quia per talem de necessario implicatur quod aliquid sit necessario homo; et hoc est falsum, et ideo ista est falsa. Similiter per istam `album scitur esse homo' implicatur quod aliquid scitur esse album.
Sed illud non est bene dictum, quia tales modi, eo quod ƿ sequuntur subiecta, non implicant subiecta dici de aliquo cum tali modo, sicut nec iste modus `contingenter' nec iste modus `per accidens', et sic de aliis.
Et ideo sicut per istam `Deus contingenter creat' non implicatur quod aliquid sit contingenter Deus et quod illud creat, nec per istam `Deus per accidens creat' implicatur quod aliquid sit per accidens Deus et quod ille per accidens creat, sed praecise ponitur quod aliquid sit Deus et ille contingenter vel per accidens creat; ita per istam `homo de necessitate est Deus' non denotatur nisi quod aliquis sit homo et quod ille de necessitate est Deus. Et hoc verum est.
Similiter per istam `album scitur esse homo' non denotatur nisi quod aliquid sit album et quod illud sciatur esse homo, quod poterit esse verum, quamvis nesciatur illud esse album. Et sub isto sensu concessum est prius quod tales sunt verae `tres personae sciuntur esse Deus', quia scilicet aliquid, puta Deus, est tres personae, et illud scitur esse Deus, quamvis nesciatur illud esse `tres personae'. Eodem modo est de ista `Pater scitur esse immortalis', quia scilicet hoc est Pater, demonstrando Deum, et hoc scitur esse immortale.

Notes