Authors/Ockham/Summa Logicae/Book III-3/Chapter 11

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search


Latin English
CAP. 11. DE REGULIS PER QUAS TENENT CONSEQUENTIAE EX UNA DE INESSE ET ALIA DE MODO.
Circa consequentias ex una de inesse et alia de modo est primo sciendum quod illa de necessario, sive sumatur in sensu compositionis sive in sensu divisionis, semper infert illam de inesse; sed non e converso, nisi forte aliquando gratia materiae.
Circa illas de possibili est primo sciendum quod illa de possibili, sive sumatur in sensu divisionis sive in sensu compositionis, non infert suam de inesse. Non enim sequitur `haec est possibilis: homo est albus, igitur homo est albus'; nec sequitur `homo potest esse albus, igitur homo est albus'.
Sed illa de inesse semper infert suam de possibili, quia ƿ sequitur `Sortes est albus, igitur haec est possibilis: Sortes est albus'; et similiter `igitur Sortes potest esse albus'. Et hoc est verum, sive subiectum consequentis sumatur pro eo quod est sive pro eo quod potest esse.
Circa propositiones de contingenti est sciendum quod si illa de contingenti sumatur in sensu compositionis vel aliqua aequivalens ei, non infert suam de inesse nec e converso. Non enim sequitur `haec est contingens: Sortes est albus, ergo Sortes est albus'; nec sequitur `Deus est immortalis, ergo haec est contingens: Deus est immortalis'.
Similiter si sumatur in sensu divisionis, non infert suam de inesse nec e converso. Non enim sequitur `contingit Sortem esse album, igitur Sortes est albus'; nec sequitur `Deus est immortalis, igitur contingit Deum esse immortalem'.
Circa illas de impossibili est sciendum quod illa de impossibili in sensu compositionis non infert suam de inesse sed semper contradictoriam suae de inesse; sicut non sequitur `omnem hominem esse asinum est impossibile, igitur omnis homo est asinus', sed sequitur `ergo aliquis homo non est asinus'. Illa autem de inesse non infert illam de impossibili.
Similiter illa de impossibili, si sumatur in sensu divisionis et modus possibilitatis sit negatus, infert suam de inesse et non e converso; sicut sequitur `homo non potest esse asinus, ergo homo non est asinus', sed non e converso. Si autem ponatur ibi `impossibile' vel eius adverbium, non infert suam de inesse sed contradictoriam ipsius. Sicut non sequitur `Sortem esse asinum est impossibile, igitur Sortes est asinus', nec sequitur `Sortes impossibiliter est asinus, igitur Sortes est asinus', sed magis sequitur `ergo Sortes non est asinus'. E converso autem non sequitur, sicut manifeste patet.
Circa alias modales sciendum quod raro vel numquam illae de inesse inferunt illas de modo; sicut non sequitur `homo est albus, ergo homo per se est albus'; `homo est albus, ergo homo scitur esse albus'; `homo est animal, igitur homo per accidens est animal'. Tamen frequenter illae de modo inferunt illas de inesse; sicut sequitur `homo per se est animal, ƿ igitur homo est animal'; `album scitur esse homo, igitur album est homo'. Et sic de multis aliis.
Aliquae tamen non inferunt suas de inesse; sicut non sequitur `Sortes creditur esse albus, igitur Sortes est albus'; nec sequitur `Sortes opinatur hominem esse album, igitur homo est albus'. Ad sciendum autem quando talis consequentia est bona et quando non, utendum est ista regula: quia si sit talis modus qui non potest competere nisi propositioni verae, consequentia est bona ab illa de modo ad suam de inesse. Si autem sit talis modus qui possit competere propositioni falsae, consequentia ab illa de modo ad suam de inesse non valet.
Huiusmodi sunt tales: creditum, opinatum, concessum, dubitatum et huiusmodi.

Notes