Authors/Ockham/Summa Logicae/Book III-3/Chapter 18
From The Logic Museum
< Authors | Ockham | Summa Logicae | Book III-3
Jump to navigationJump to search
Latin | English |
---|---|
ƿ CAP. 18. DE REGULIS QUIBUS CONSTRUITUR VEL DESTRUITUR PROBLEMA DE GENERE. | |
Post haec videndum est quomodo construitur vel destruitur problema de genere. Et quia Aristoteles istam materiam diffuse tractavit, ideo per suas regulas est discurrendum. | |
Est igitur prima regula talis: si praedicatum non praedicatur de subiecto universaliter Sumpto, illud praedicatum non est genus illius subiecti; sicut si haec non sit vera `omnis homo est lapis', lapis non est genus hominis. | |
Notandum est quod de virtute sermonis loquendo, aliquando idem est genus alicuius et aliquando non est genus ipsius. Sicut animal, quando haec est vera `omnis homo est animal', est genus hominis, quando autem haec est falsa `omnis homo est animal', tunc animal non est genus hominis, quia ad hoc quod animal sit genus hominis, oportet quod animal praedicetur de homine universaliter sumpto. | |
Alia regula est: quod non praedicatur de aliquo in quid, non est genus ipsius; sicut quia hic non est praedicatio in quid `omnis homo est coloratus', quamvis haec sit vera `omnis homo est coloratus', ideo `coloratum' non est genus hominis. | |
Notandum quod tunc praedicatur aliquid de aliquo in quid, quando omnia quae significant, omnino eodem modo significant; ita scilicet quod in definitione exprimente quid nominis utriusque vel omnia ponuntur in recto vel aliqua in obliquo et aliqua in recto, ita scilicet quod solum differunt in hoc quod unum significat plura et aliud non omnia illa sed aliqua de illis. | |
Vel si utrumque significet aliqua et simiƿliter connotet aliqua, oportet quod unum significet multa et aliud non omnia illa multa sed aliqua, vel quod illud praedicatum connotet multa et aliud non connotet omnia illa sed aliqua tantum. | |
Propter hoc nulla talis praedicatio est in quid `omnis homo est albus', quia `album' vel significat vel connotat omnes albedines, et praecise albedines, sed homo non significat nec connotat omnes albedines. | |
Similiter, ista praedicatio non est in quid `homo est rationalis', quia `rationale' significat in obliquo animam intellectivam, ita quod abstractum per se significans animam intellectivam debet poni in obliquo in definitione exprimente quid nominis ipsius rationalis, sed non sic ponitur in definitione exprimente quid nominis ipsius hominis, quamvis unum sequatur ex alio. | |
Et propter ista nulla talis praedicatio est in quid ` omne ens est unum', `omnis homo est risibilis', et sic de aliis. Sed talis praedicatio est in quid `omnis homo est animal', quia homo et animal differunt in hoc quod animal significat omnia animalia, homo autem non significat omnia animalia sed aliqua tantum. | |
Similiter ista est in quid `album est coloratum', quia coloratum significat omnia subiecta potentia habere colorem, album autem significat omnia subiecta potentia habere albedinem; coloratum autem vel connotat vel significat principaliter omnes colores, sed album non significat omnes colores sed aliquos tantum. | |
Advertendum est tamen quod non semper requiritur quod illud quod praedicatur in quid de aliquo actualiter significet plura, quia tunc si nullum animal esset nisi homo, hic non esset praedicatio in quid `homo est animal', quod falsum est; sed sufficit quod possit significare plura per solam productionem novarum rerum. | |
ƿ Tertia regula est: illud quod contingit alicui inesse et non inesse, non est genus ipsius. | |
Unde quia homo est aliquando albus et aliquando non est albus, ideo album non est genus hominis. Notandum est hic quod per `inesse' intelligitur `praedicari'. Unde regula est ista: quando aliquid praedicatur de aliquo contingenter, ita quod aliquando praedicatur et aliquando non praedicatur, ipso tamen quod importatur per subiectum manente actualiter, tunc non est genus ipsius. Unde quia homine exsistente potest haec esse vera `nullus homo est albus', ideo album non est genus hominis. | |
Quod tamen aliquando aliquid praedicetur de aliquo et aliquando non, propter destructionem omnium rerum importatarum per subiectum, non impedit illud praedicatum esse genus illius; sicut quamvis haec possit esse vera `homo non est animal', quando scilicet nullus homo est, tamen cum hoc stat quod animal sit genus hominis. | |
Quarta regula est: si aliqua non sint in eadem coordinatione, illa non se habent sicut genus et species, quia in quocumque praedicamento est genus, in eodem est species et e converso. | |
Notandum quod quamvis de eodem possint praedicari diversa genera diversarum coordinationum et etiam diversa praedicamenta, sicut eadem res est substantia et quantitas, tamen idem non potest esse per se species diversorum generum diversarum coordinationum, hoc est diversorum praedicamentorum, et hoc, quia diversa praedicamenta numquam praedicantur de eodem in quid. | |
Unde quamvis istae sint verae `homo est substantia', `homo est quantus vel quantitas', tamen una praedicatio est in quid et alia non est in quid, et ideo homo non est species quantitatis, sed est species substantiae. | |
Et ideo quod dicit Philosophus in Praedicamentis, quod nihil prohibet idem esse in diversis praedicamentis; et in diversis locis dicit quod species non est ad aliquid ƿ sed genus, debet intelligi quod nihil prohibet diversa praedicamenta praedicari de eodem et aliquando genus est ad aliquid et species non; non quidem per se species illius generis sed alterius generis, de qua tamen specie illud genus, quod est ad aliquid, praedicatur, et tamen illa species de qua praedicatur non est ad aliquid. | |
Et per istum modum debent solvi omnes auctoritates quae videntur contrariari. Alia regula est: si aliquid participat aliud et rationem ipsius, illud participans non est genus illius quod participat; sicut quia homo participat animal et definitionem animalis, ideo homo non est genus animalis. | |
Notandum quod aliquid participare aliud non est aliud nisi quod semper dum esse verificatur de illo, aliud praedicatur universaliter de illo; sicut homo participat rationem animalis, quia necessario dum homo est, haec est vera `omnis homo est animal'. | |
Et ita `participare' non accipitur hic pro capere partem vel includere illud essentialiter vel tamquam partem essentiae, sed pro vere subici cum signo universali respectu alterius, secundum modum praeexpositum. | |
Ex praedictis patet quod quamvis haec possit esse vera `omne animal est homo' et ista similiter `omne animal est animal rationale', quia tamen utraque istarum poterit esse falsa dum haec est vera `animal est', ideo animal non participat hominem nec rationem, hoc est definitionem, hominis, et ideo poterit hoc non obstante animal esse genus hominis. | |
Sexta regula est: quando species assignata praedicatur de aliquo, sive sicut de suo contento sive non, de quo non praedicatur genus assignatum, tunc illud non est genus illius; sicut `opinabile' praedicatur de non-ente et nec ens nec scibile praedicatur de nonente, ideo nec ens nec scibile est genus opinabilis, quia de quocumque praedicatur species de eodem praedicatur genus. | |
Quod est intelligendum quando in praedicatione exercita omnes termini supponunt personaliter et significative. Septima regula est: si species assignata non participat aliquam speƿcierum assignatarum contentarum sub genere assignato, illud non est genus ipsius; sicut si voluptas nec est generatio nec corruptio, et sic de aliis speciebus motus, motus non est genus voluptatis. | |
Notandum quod ista regula habet intelligi quando species assignata non immediate continetur sub genere. Unde homo non participat aliquam speciem animalis, et tamen animal est genus hominis; et hoc, quia homo immediate continetur sub animali. | |
Notandum quod `participare' accipitur hic, sicut prius, pro subici cum signo universali respectu illius et non e converso, secundum modum ibi dictum. Octava regula est: si aliquid praedicetur de pluribus quam aliud, illud aliud non est genus illius; sicut quia opinabile praedicatur de pluribus quam ens, ideo ens non est genus opinabilis, quia semper genus praedicatur de pluribus quam sua species. | |
Sciendum est quod non semper actualiter genus praedicatur de pluribus quam sua species, quia si nullum animal esset nisi homo, animal non praedicaretur actualiter de pluribus quam homo pro tunc. | |
Et ideo debet auctoritas Aristotelis intelligi, quod semper genus praedicatur de pluribus quam sua species, nisi omnia individua alicuius speciei vel specierum sint destructa vel nonexsistentia. | |
Nona regula est: si genus et species praedicantur de aequalibus, non se habent sicut genus et species. Ista regula debet intelligi sicut prior; nam semper quando cuiuslibet speciei alicuius generis est aliquod individuum, genus praedicatur de pluribus quam quaecumque sua species. | |
Et ideo quia semper ens et unum praedicantur de pluribus, ita quod ens non potest praedicari de pluribus quam unum nec e converso, ideo neutrum est genus respectu alterius. | |
Similiter est de principio et primo: nam principium non potest praedicari de pluribus quam primum nec e converso, et ideo nec principium est genus primi nec e converso. Decima regula est: quod non est genus alicuius individui, non est ƿ genus aliquorum individuorum indifferentium specie; et quod est genus unius individui, est genus omnium individuorum eiusdem speciei cum illo, et ita idem est genus omnium quae non differunt specie vel nullius. | |
Undecima regula est: nihil continetur sub diversis generibus nisi unum illorum contineatur sub altero; sicut homo non posset esse per se species animalis et corporis nisi animal contineretur sub corpore vel e converso. | |
Sed contra istam regulam instat Philosophus, IV Topicorum, quia prudentia continetur tam sub scientia quam sub virtute. Ideo istam regulam corrigit Philosophus, ibidem, per hoc quod oportet quod illa genera, sub quibus idem continetur, sint subalterna vel quod contineantur sub eodem genere; sicut scientia et virtus, quamvis non sint subalterna, tamen ambo ista genera continentur sub eodem genere, puta sub habitu. | |
Unde dicit Philosophus, ibidem, sic: ``Si neque subalterna genera sint neque sub eodem ambo, non erit quod assignatum est genus. Sed contra hoc videtur esse Philosophus in libro Praedicamentorum, ubi dicit quod ``diversorum generum et non subalternatim positorum diversae sunt species et differentiae. | |
Et si hoc, igitur idem non potest esse species talium generum diversorum et non subalternatim positorum: Praeterea, omne genus dividitur per differentias oppositas, quarum una removetur universaliter ab alia, igitur idem non potest contineri sub diversis generibus non subalternatis: Praeterea, ista regula videtur esse contra praedicta, quia dictum est prius quod diversa praedicamenta praedicantur de eodem, et tamen ista praedicamenta non continentur sub eodem genere nec sunt subalterna: Ad primum istorum dicendum est quod semper diversorum ƿ generum non subalternatim positorum diversae sunt species et differentiae, si sint genera habentia differentias; non tamen oportet quod omnes species talium generum sint diversae, et ita stat quod aliqua sit eadem species eorum. | |
Et si dicatur quod aliquae sunt species sic diversae diversorum generum subalternatorum, sicut multae sunt species corporis quae non sunt species animalis, igitur in hoc non differunt genera subalterna et non subalterna, dicendum quod quamvis unum genus subalternum habeat aliquam speciem quae non sit species alterius, tamen e converso est impossibile. | |
Sed quando sunt genera non subalterna, utrumque illorum habet aliquam speciem quae non est species alterius. Et hoc sufficit ad intentionem Aristotelis. | |
Ad secundum dicendum quod non omne genus dividitur per differentias oppositas. Quando tamen genus habet differentias, potest dividi per differentias oppositas, et tamen una illarum removetur universaliter ab alia, sed non oportet quod removeatur universaliter ab omni alia differentia. | |
Verbi gratia animal dividitur per rationale et irrationale, et una illarum removetur universaliter ab alia; postea est aliquod genus quod est praecise commune equo et asino. Sit ita quod forte habent aliquam convenientiam inter se, qualem neutrum illorum habet cum quocumque alio animali, et ideo ab eis potest abstrahi unum genus praecise commune illis, et vocetur illud genus a. | |
Similiter, forte bos et equus habent aliquam specialem convenientiam, qualem neutrum illorum habet cum quocumque alio animali; et tunc poterit ab eis abstrahi unum genus praecise commune illis, et vocetur b. | |
Tunc, quamvis differentiae a removeantur a se invicem et similiter b, tamen una differentia a est eadem cum differentia b, et ita eadem poterit esse species diversorum generum talium non subalternorum. | |
ƿ Ad tertium dictum est prius quod nulla species per se continetur sub diversis praedicamentis, quia numquam diversa praedicamenta praedicantur in quid de eadem specie. | |
Et ideo numquam est idem per se species diversorum generum nisi illa genera sint subalterna vel ambo contineantur sub eodem, sicut dicit Philosophus hic. Non tamen huic obstat quin de eadem specie possint praedicari diversa praedicamenta non in quid sed aliter. | |
Duodecima regula est quod quando non omnia genera ad genus assignatum praedicantur in quid de assignata specie, non est genus ipsius; sicut si corpus non praedicatur in quid de albo, animal non est genus albi. | |
Alia regula est: si assignatum genus, vel genus aliquod ipsius, participat speciem, non est genus ipsius. Sciendum quod `participare' accipitur hic, sicut prius, non quia capiat partem realem ipsius, nec quia est pars ipsius, nec quia importat partem ipsius, sed quia ipsum participans subicitur universaliter respectu alterius et aliud universaliter sumptum non subicitur respectu illius sed tantum particulariter sumptum. | |
Sicut homo participat animal, quia homo universaliter sumptus subicitur respectu animalis, sic dicendo `omnis homo est animal' et animal universaliter sumptum non subicitur respectu hominis, sic dicendo `omne animal est homo', sed particulariter tantum, sic dicendo `aliquod animal est homo'; quamvis aliquando haec possit esse vera `omne animal est homo', non tamen oportet quod sit vera, quamvis animal sit. | |
Et sub ista significatione accipit Philosophus semper `participare' in logica. Decima quarta regula est: quando aliquid vere praedicatur de aliqua specie, si aliquid superius ad ipsum praedicatur in quid de illa specie, ipsum praedicabitur in quid de eadem specie et erit genus eius; quia omnia quae ordinantur secundum superius et inferius quorum unum praedicatur de altero in quid, vel omnia praedicantur de illo, de quo ƿ praedicantur, in quid vel nullum. Sed si dubitetur illud assignatum praedicari de specie, non sufficit ostendere quod aliquod genus eius praedicatur in quid de illa specie, sed simul cum hoc oportet probare quod nullum aliud contentum sub illo praedicatur in quid de illa specie. Alia regula est: si species praedicatur de aliquo in quid, de quo genus non praedicatur in quid, illud non est genus illius speciei; sicut si corpus animatum praedicatur in quid de aliquo de quo non praedicatur in quid animal, manifestum est quod animal non est genus corporis. | |
Si autem corpus praedicatur in quid de omnibus de quibus praedicatur animal, et de pluribus, corpus erit genus animalis. Decima sexta regula est: illud non est genus alicuius, de quo definitio generis non vere praedicatur; sicut quia haec est falsa `planta est substantia animata sensibilis', ideo animal non est genus plantae. | |
Decima septima regula est: quod est differentia alicuius, non est genus ipsius nec e converso; sicut quia `congregativum' est differentia coloris, ideo non est genus ipsius nec e converso. | |
Decima octava regula est: differentia nullius est genus; sicut `immortale', quia est differentia animalis, ideo nullius est genus. | |
Sciendum quod ista exempla non ponuntur ut ita sint, sed ut sentiant qui addiscunt. Decima nona regula est: quod est species alicuius, non est genus ipsius; sicut quia continuitas est species contiguitatis, ideo non est genus contiguitatis. | |
Vigesima regula est quod differentia convertibilis cum specie, non est genus ipsius; sicut | |
'rationale', quia est differentia hominis, non est genus hominis. Notandum quod differentia alicuius non est aliquid intrinsecum speciei, sed est unum praedicabile in quale de specie. | |
Praedicatur autem in quale, quia semper differentia essentialis connotat aliquid vel significat quod non connotatur nec significatur per speciem, nec species aliquid illo modo significat, differentia autem accidentalis semper connotat aliquid extrinsecum. | |
ƿ Vigesima prima regula est quod genus non continetur sub differentia nec e converso. Et hoc est verum de differentia constitutiva. Aliquando autem genus continetur sub differentia, sic quod de paucioribus praedicatur; non tamen per se continetur sub ea, nec e converso. Vigesima secunda regula est quod cuius generis nulla differentia praedicatur de specie, illud non est genus illius speciei; sicut si nulla differentia animalis praedicatur de lapide, animal non est genus lapidis. Ista regula habet veritatem quando genus habet differentias, et ideo quia aliquod genus non habet differentias essentiales, sicut alibi probatum est, ideo poterit aliquid esse genus alicuius speciei, quamvis nulla differentia essentialis praedicetur de illa specie; et hoc, quia illud genus nullam differentiam essentialem habet. | |
Vigesima tertia regula est quod species, quae est prior natura aliquo et ad cuius interemptionem sequitur interemptio illius, non est species illius generis; sicut quia animal est prius natura homine et interempto animali interimitur homo, ideo animal non est species hominis. | |
Notandum est quod `prius natura' non vocatur hic illud quod potest esse sine alio et non e converso, quia isto modo genus non est prius natura quam species. | |
Ita enim potest species esse sine genere sicut e converso. Nec plus dependet species a genere quam e converso, quia species et genus non sunt nisi quaedam intentiones in anima, distinctae totaliter, quarum utraque potest esse in mente sine altera. | |
Sed `prius natura' vocatur hic quando esse exsistere potest vere praedicari de aliquo supponente pro re, quamvis non praedicetur vere, immo falso, de altero supponente pro re, sed non e converso. | |
Et isto modo genus est prius natura quam species, nam esse exsistere potest vere praedicari de genere supponente pro re, quamvis falso praedicetur de specie supponente pro re; sicut haec poterit esse vera `animal est', quamvis haec esset falsa `homo ƿ est', sed e converso est impossibile. | |
Impossibile enim est quod haec sit vera `homo est', hac exsistente falsa `animal est'. Et propter hoc genus dicitur esse prius natura quam species. Similiter notandum quod interemptio speciei non interimit realiter genus nec e converso, quia posset genus exsistere modo convenienti, specie non exsistente. | |
Hoc enim est verum, nam ista intentio animae quae est genus, posset esse in anima etsi nulla intentio quae est species esset ibi. Sed sic interemptio speciei non interimit genus sed e converso, quia ad negationem generis supponentis pro re sequitur negatio speciei supponentis pro re; sicut ista consequentia est bona `a non est animal, igitur a non est homo', sed e converso non valet. | |
Et sic debent intelligi omnes auctoritates Philosophi et aliorum, qui dicunt quod genus est prius natura quam species et quod interempto genere interimitur species et non e converso et huiusmodi. | |
Vigesima quarta regula est quod illud quod potest amitti a specie non est genus vel differentia illius; sicut quia `moveri' potest amitti ab anima, ideo ` moveri ` non est genus animae nec differentia. | |
Similiter, quia veritas et falsitas possunt amitti ab opinione, ideo neutrum est genus vel differentia opinionis. Intelligendum est quod non vocatur hic `amitti' pro illo quod realiter perditur a re, sed vocatur hic `amitti' quando aliquid non vere praedicatur de aliquo, sicut prius. | |
Sicut materia, quando de non-formata fit formata dicitur amittere potentiam, non quia aliquam rem amittat realiter, --- nam nullam rem amittit, sed aliquid adquirit ---, sed dicitur amittere potentiam, quia non amplius est haec vera `materia est in potentia ad formam', quae tamen prius fuit vera. | |
Et hoc non est propter amissionem realem alicuius rei, sed propter realem adquisitioƿnem alicuius rei, puta formae. | |
Similiter intelligenda est regula `re importata per subiectum non destructa'. Vigesima quinta regula est: si aliquid participat vel participare potest contrarium generis, non est species illius; sicut quia homo potest participare album, ideo nigrum non est genus hominis. | |
Notandum quod `participare' accipitur hic pro `recipere praedicationem alterius', quo modo dicitur quod semper subiectum participat praedicatum, quod non est aliud quam subiectum vere subici respectu praedicati. | |
Vigesima sexta regula est: quando aliquid potest competere speciei quod non potest competere alicui contento sub genere, non est species ipsius; sicut quia anima potest vivere et nullus numerus potest vivere, ideo numerus non est genus animae. | |
Vigesima septima regula est quod si assignatum sit aequivocum, non est genus, quia tam species quam genus debet esse univocum. Notandum quod aliquando accipit Philosophus genus et speciem non tantum pro intentione animae sed etiam pro ipsa voce. | |
Unde haec vox `animal' vocatur genus. Sed hoc non est nisi ex voluntaria institutione, quia scilicet sponte instituitur ad significandum omnia illa quae intentio animae, quae est genus, aliquando significat. | |
Alia regula est: si assignatum non potest habere plures species, non est genus, quia semper omne genus vel praedicatur vel praedicari potest in quid de pluribus speciebus. Alia regula est: illud quod non praedicatur de aliquo proprie sed translative, non est genus ipsius; sicut quia consonantia non praedicatur proprie sed translative de temperantia, ideo non est genus temperantiae. | |
Notandum quod nulla potest esse translativa praedicatio nisi ex actu voluntatis et per institutionem, et ideo talis praedicatio translativa non potest esse nisi in vocibus vel scriptis vel aliis signis ad placitum institutis. | |
ƿ Et propter hoc vox aliquando genus vocatur, quando scilicet non translative sed proprie et in quid praedicatur de specie. Trigesima regula est: quando species habet contrarium et genus non habet contrarium, si contrarium speciei non sit in illo genere, nec ipsa species erit species illius generis. | |
Sicut quia albedo habet contrarium, scilicet nigredinem, et sonus non habet contrarium, ideo si nigredo non sit species soni, nec albedo est species soni. Trigesima prima regula est: quando tam genus quam species habent contrarium, si contrarium speciei sit sub contrario generis, ipsa species erit species illius generis. | |
Intelligendum est quod ista regula habet veritatem quando alterum contrariorum immediate continetur sub genere contrario et quando neutra contrarietas habet medium. Unde si una contrarietas habet medium et altera non, regula non habet locum; et ideo non sequitur `prodigalitas est species vitii, igitur illiberalitas est species virtutis', et hoc, quia virtus et vitium non habent medium; vel si habeant, saltem prodigalitas et illiberalitas | |
<non> habent medium. | |
Notandum etiam quod nullae species tales habent contrarietatem, stricte accipiendo contrarietatem, quando scilicet alterum contrariorum expellit reliquum et non compatitur ipsum, nam tales species non sunt nisi quaedam intentiones animae, quae ita compatiuntur se in anima sicut quaecumque aliae intentiones. | |
Sed tales species et similiter genera dicuntur contraria, quia sunt genera et species contrariorum. Unde intentio quae est species omnium albedinum et intentio quae est species omnium nigredinum non dicuntur contrariae nisi quia sunt signa et intentiones importantes qualitates singulares contrarias. | |
Et ita istud vocabulum `contrarium' aequivoce accipitur in diversis locis librorum | |
Philosophorum et Sanctorum. Trigesima secunda regula est: si unum contrariorum non est species ƿ sed genus, reliquum non erit species sed genus; sicut quia bonum non est species sed genus, ideo malum non est species sed genus. | |
Sciendum quod istud de bono non dicitur nisi gratia exempli, et ideo non oportet curare sive `bonum' sit genus sive non. Trigesima tertia regula: si generum contrariorum sit aliquod medium, et specierum contrariarum erit aliquod medium et e converso. | |
Ista regula habet instantiam, sicut patet, quando plures species continentur sub uno genere quam sub alio, et ideo intelligenda est quando utrumque genus habet species aequales. | |
Similiter intelligenda est quando species unius generis non est medium inter duas species alterius generis. Trigesima quarta regula est: quando tam genus quam species sunt contraria, si habent medium debent habere medium eodem modo, ut scilicet quod si inter species sit medium positivum, inter genera debet esse medium positivum et e converso; et si inter species sit medium per abnegationem, inter genera debet esse medium per abnegationem et e converso. | |
Trigesima quinta regula est: si extrema contraria sint in aliquo genere non habente contrarium, medium inter illa extrema erit in eodem genere. Trigesima sexta regula est: si genus habet contrarium, species habet contrarium. | |
Sciendum quod istae tres ultimae regulae intelligendae sunt sicut quarta praecedens. Trigesima septima regula: si species habens contrarium sit in aliquo genere non habente contrarium, species opposita erit in eodem genere. | |
Trigesima octava regula est: si medium inter extrema sit in aliquo genere non habente contrarium, extrema contraria sunt in eodem genere. Trigesima nona regula est: si species contraria est in contrario genere, et species opposita est in opposito genere; sicut si iustitia est species virtutis, iniustitia est species vitii. | |
ƿ Istae tres regulae intelligendae sunt sicut praecedentes. Quadragesima regula est: si principale sit species principalis, et coniugatum erit species coniugati, et casus casus; sicut si iustitia sit species disciplinae, iustus erit species disciplinati et iuste species disciplinate. Sciendum est quod hic accipitur `species' large pro omni illo quod est per se superius sive secundum praedicationem sive secundum consequentiam. Et isto modo `virtuose' est superius et genus ad `iuste', quia quamvis haec non sit vera | |
'iuste est disciplinate', tamen ista consequentia est bona `iste iuste agit, igitur virtuose agit' et non e converso; et pro tanto dicitur `disciplinate' esse superius ad `iuste'. Et ideo regulae prius datae de praedicatione generis de specie et consimiles, intelligendae sunt quando genus natum est praedicari, quia videlicet est nomen, sive in conceptu sive in voce; quando autem non est nomen, non sunt regulae intelligendae de tali genere. | |
Quadragesima prima regula est: demonstratis quatuor, et primo se habente ad secundum sicut tertium se habet ad quartum, si secundum sit genus primi, quartum erit genus tertii; sicut si homo se habet ad animal sicut albedo ad colorem, si animal sit genus hominis, color erit genus albedinis. | |
Ista regula est intelligenda quando similiter se habent secundum praedicationem et ordinem consequentiae, vel quando illa similitudo est causa quare unum illorum est genus alterius. | |
Quadragesima secunda regula est quod in nominibus et verbis corruptivis et generativis, et aliis similitudinem aliquam secundum derivationem vel inflexionem seu declinationem habentibus, si unum est genus unius, et reliquum erit genus alterius; sicut ista habent similituƿdinem secundum derivationem `dissolvi', `dissolutio' et similiter ista `corrumpi', `corruptio', et ideo si `dissolvi' est species `corrumpi', `dissolutio' est species `corruptionis'. | |
Similiter, sicut se habent secundum talem similitudinem `aedificare' et `aedificatum esse', ita se habent `operari' et `operatum esse'; et ideo si `aedificare' sit species `operari', `aedificatum esse' erit species `operati esse'. | |
Et sicut est de istis, ita est de aliis talem similitudinem habentibus. Ex istis omnibus patet quod talis ordo ita potest reperiri in nominibus sicut in verbis. Quadragesima tertia regula est quod privatio et habitus non sunt in eodem genere proximo. Quadragesima quarta regula est quod si habente tam genere quam specie privative oppositum, si oppositum non est in opposito nec propositum in proposito. Quadragesima quinta regula est: si oppositum in opposito et propositum in proposito. Notandum quod `genus' quadrupliciter accipitur, scilicet strictissime pro aliquo communi praedicabili in quid de multis rebus vel de pronominibus demonstrantibus plures res, quarum nulla nata est esse forma vel materia essentialis alterius rei specie differentis. Et isto modo non invenitur aliquod genus secundum intentionem Aristotelis, quidquid sit de veritate, nisi in praedicamento substantiae et qualitatis; quia secundum intentionem Aristotelis nullum aliud genus praedicatur in quid de pronomine demonstrante quamcumque rem per se exsistentem in genere. | |
Secundo modo accipitur genus strictius pro praedicabili in quid de pluribus rebus quae non sunt eiusdem rationis, sive aliqua illarum rerum sit nata esse pars essentialis alicuius alterius rei sive non. | |
Et isto modo hoc commune `forma' est genus omnium formarum et hoc commune `anima' est genus ad animam vegetativam, sensitivam et intellectivam. Tertio modo accipitur genus stricte pro aliquo ƿ positivo praedicabili in quid de pluribus positivis; et sic quantitas, relatio et huiusmodi sunt genera. | |
Quarto accipitur large pro omni praedicabili in quid de pluribus praedicabilibus, sive sit positivum sive negativum. | |
Et sic accipit Philosophus hic genus. Illud autem dicitur praedicari in quid per quod contingit respondere ad quaestionem factam per quid. | |
Nunc autem si quaeratur, quid est caecitas, potest responderi quod est privatio, et ita, large, aliquod privativum est genus. Alia regula est: si affirmatio est genus affirmationis, et negatio speciei erit genus negationis generis; sicut si animal sit genus hominis, non-homo erit genus non-animalis. | |
Alia regula est: si negatio est genus negationis, affirmatio opposita negationi, quae est species, erit genus alterius; sicut si non-suave sit genus non-boni, bonum erit genus suavis. Sciendum est quod hic accipitur genus largissime, sicut prius. | |
Alia regula est: si species est ad aliquid, et genus est ad aliquid et e converso. Sciendum quod hoc est verum quando genus praedicatur in quid de specie; quando autem genus praedicatur de specie et non in quid, non oportet quod si species sit ad aliquid, quod genus sit ad aliquid, nec e converso. | |
Et sic solvendae sunt instantiae quas ponit Aristoteles circa istam regulam. | |
Alia regula est: si tam genere quam specie exsistente ad aliquid species non dicitur ad idem secundum se et secundum idem genus, non est species illius generis. Alia regula est: si non dicitur ad idem secundum se et secundum genus et secundum omnia superiora ad illud genus, non est species ipsius. Istae regulae intelligendae sunt quando genus praedicatur in quid de specie. Alia regula est quod species et genus, quando sunt ad aliquid, dicuntur ad tertium secundum eundem casum, scilicet vel secundum casum ƿ genitivum vel dativum et huiusmodi. | |
Aliquando tamen est instantia, sicut patet de `contrario' quod est species `diversi'. Alia regula est: si tam species quam genus est ad aliquid et dicuntur secundum eosdem casus, si similiter non convertuntur secundum eosdem casus, tunc non est unum genus alterius. | |
Alia regula est quod si species dicitur ad suum correlativum secundum plures casus quam genus vel e converso, non est species ipsius. | |
Ista regula non est generaliter vera, sicut nec priores. Alia regula est: si oppositum correlative non est genus oppositi correlative, nec propositum propositi. | |
Alia regula est: si quibusdam relativis necessario exsistentibus in illis ad quae dicuntur, quibusdam non necessario exsistentibus in illis, possunt tamen in illis exsistere, et quibusdam nullo modo valentibus exsistere in illis ad quae dicuntur, si species contineatur sub uno istorum membrorum et genus sub reliquo, non est species ipsius. | |
Alia regula est quod si species est actus, genus non est habitus; et similiter e converso: si genus est habitus, species non est actus. | |
Alia regula, quod posterius non est genus prioris. Notandum quod frequenter loco nominum primae intentionis ponuntur nomina secundae intentionis et e converso; similiter loco nominum primae impositionis ponuntur nomina secundae impositionis et e converso. | |
Et ideo quod dicitur hic quod `si species est actus, genus non est habitus', et similiter de alia regula, debet sic intelligi quod illud nomen vel illa intentio quae est praecise communis actibus non est genus illius nominis vel intentionis quae est praecise communis habitibus, nec e converso. | |
Et sic de regula sequente. Alia est regula quod species et genus sunt in eodem, sicut albedo et color. Notandum quod hic ponuntur nomina secundae intentionis pro nominibus primae intentionis; vel hic ponitur actus exercitus loco actus signati. | |
Unde debet sic intelligi quod de specie et de genere vere praeƿdicatur esse in eodem, non tamen pro se sed pro re importata. Et ideo actus exerciti correspondentes sunt isti `albedo et color sunt in eodem'; `scientia et musica sunt in eodem' et huiusmodi. Sciendum quod Philosophus, IV Topicorum, exemplificat de verecundia et timore, amicitia et voluptate et huiusmodi, quae non se habent sicut genus et species, quia non sunt in eodem. | |
Sed hoc non ponit ut ita sit, sed ut sentiant qui addiscunt, vel secundum opinionem aliorum, sicut frequenter facit in libris suis. Alia regula est quod illud quod primo competit alicui secundum partem ipsius, non est genus illius; sicut quia homo vel animal non est visibile nisi quia corpus suum est visibile, ideo `visibile' non est genus animalis. | |
Alia regula est: illud quod praedicatur de parte solum, non est genus totius; sicut si corpus praedicetur praecise de parte animalis, non est genus animalis. Ex istis patet quod genus non importat partem praecise nec est pars speciei; quia si esset pars speciei, non posset vere praedicari de specie, cum pars non praedicetur de toto, secundum Philosophum, IV Topicorum. | |
Alia regula est quod nulla potentia est genus vituperabilium vel fugiendorum, quia potestas est eligenda. Intelligendum quod nullum nomen importans praecise rem quae potest male agere, est genus alicuius vituperabilis, quia res quae potest male agere, non est mala; sicut secundum opinionem aliquorum Deus potest male agere, et tamen non est malus. | |
Alia regula est quod nihil praecise commune eligibilibus propter se ƿ est genus alicuius potentiae vel effectivi boni, quia unumquodque tale est eligendum propter aliud. | |
Alia regula est quod illud quod importat plura genera non est in uno genere collocandum. Alia regula est quod passio alicuius non est genus ipsius; sicut immortalitas non est genus vitae. | |
Alia regula est quod illud quod importat accidens primo, non est genus illius cui accidens importat; sicut album non est genus nivis. Alia regula est: quod dicitur de omnibus, non est genus; et propter hoc ens non est genus, et propter idem non est differentia. | |
Alia regula est quod quando tam genus quam species habent contrarium, melior species est in meliori genere. | |
Notandum quod ista regula habet veritatem de specie optima et non de alia. Unde bene contingit quod uno genere exsistente meliori alio genere, aliqua species peioris generis est melior aliqua specie melioris generis, sed nulla est melior optima specie melioris generis. | |
Sicut si scientia speculativa et practica sint duo genera scientiarum et scientia speculativa sit melius genus quam scientia practica, non est possibile quod optima species scientiae practicae sit melior optima specie scientiae speculativae. | |
Tamen possibile est quod aliqua species scientiae practicae sit melior aliqua specie scientiae speculativae; sicut scientia practica de Deo est melior quam speculativa de triangulo. | |
Sciendum quod unum genus non est proprie melius alio, sed dicitur melius, quia est genus nobilioris subiecti. | |
Alia regula est: aliqua specie aequaliter se habente ad duo genera, si collocetur sub genere peiori, male assignatur. Notandum quod quando aliquid aequaliter se habet ad duo genera, vel sub utroque est vel sub neutro; et si sit sub neutro, plus erratur ƿ collocando eam sub peiori quam sub meliori. | |
Et hoc est verum de specie nobili. Alia regula est quod si genus suscipit magis et minus, et species suscipit magis et minus. Alia regula est: si illud quod magis videtur esse genus alicuius speciei non est genus ipsius, nec illud quod minus videtur esse genus erit genus illius. Sciendum quod ista regula valet ad arguendum et opponendum et disputandum contra respondentem, non autem multum valet ad rem, quia aliquando illud quod minus videtur multis esse genus, est genus, et tamen illud quod magis videtur esse genus eiusdem, non est genus. Et similiter de specie est dicendum, quod si illud quod magis videtur esse species alicuius non est species illius, nec illud quod minus videtur erit species. |