Authors/Ockham/Summa Logicae/Book III-3/Chapter 23

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search


Latin English
CAP. 23. QUOT MODIS DICITUR DEFINITIO.
Viso in generali quid est definitio, videndum est quot modis dicatur, ponendo scilicet aliquas distinctiones de definitione. ƿ Est autem una distinctio talis, quod definitionum quaedam exprimit quid rei et quaedam quid nominis.
Definitio exprimens quid rei non potest competere nisi definito quod importat veras res, cuiusmodi sunt definitiones hominis et asini et sic de aliis. Definitio exprimens quid nominis est quando exprimitur significatum vocabuli, quid scilicet debemus per vocabulum intelligere.
Et talis definitio potest competere definitis de quibus nihil vere praedicatur; et isto modo `vacuum', `infinitum', `chimaera' et huiusmodi definiuntur. Et non solum talia, sed etiam illa quae aliquid significant et aliquid connotant, cuiusmodi sunt `motus', `tempus', `pater', `album', `populus', `exercitus' et huiusmodi. Alia divisio definitionum est quod quaedam est proprie dicta, illa scilicet quae datur per genus et differentiam essentialem, sive illa quae datur per talia quorum nullum importat vel connotat aliquid extrinsecum illi quod importatur per definitum. Alia est definitio data per additamentum, quae scilicet habet aliquam partem importantem aliquid extrinsecum illi quod importatur per definitum; sicut definitur anima, quod est `actus corporis' etc.. Patet enim quod corpus importat aliquid extrinsecum animae.
Ita etiam est de ista definitione albedinis `albedo est color disgregativus visus'. Alia divisio est quod definitionum non indicantium aliquid extrinsecum rei quaedam datur per genus et differentias essentiales, quaedam per genus et nomina exprimentia partes essentiales, quaedam per genus et nomina exprimentia partes integrales.
Exemplum primi `animal rationale' est definitio hominis; exemplum secundi `substantia composita ex corpore et anima intellectiva' est definitio hominis; exemplum tertii `figura tribus lineis contenta' est definitio trianguli.
Alia divisio, quod definitionum quaedam data est per aliqua quoƿrum unum est magis commune et aliud minus commune; ita tamen quod unum illorum sit convertibile cum definito, sicut hic `animal rationale'.
Quaedam est definitio data per aliqua quorum quodlibet est in plus quam illud definitum, et nullum est superius ad reliquum, et aliqua illorum sunt talia quod nullum eorum est sub reliquo et tamen totum est convertibile cum definito.
Sicut si homo definiatur sic `homo est animal intelligibile', ut videlicet `intelligibile' sit commune homini et angelo, nam hoc totum `animal intelligibile' est convertibile cum homine et tamen nec `animal' nec `intelligibile' est convertibile cum homine.
Ex omnibus praedictis patet quod quando aliquid concluditur esse definitio vel non esse definitio alicuius, subiectum talis propositionis non supponit personaliter et significative sed simpliciter vel materialiter.
Sicut si probetur quod `substantia animata sensibilis' non est definitio hominis, hoc subiectum `substantia animata sensibilis' non supponit pro re sed pro intentione animae vel pro signo ad placitum instituto.
Similiter si probetur ista propositio `animal rationale est definitio hominis', subiectum non supponit personaliter sed simpliciter vel materialiter, et hoc si consequentia sit bona. Tamen de virtute sermonis quaelibet propositio talis est distinguenda penes tertium modum aequivocationis.

Notes