Authors/Ockham/Summa Logicae/Book III-3/Chapter 24
From The Logic Museum
< Authors | Ockham | Summa Logicae | Book III-3
Jump to navigationJump to search
Latin | English |
---|---|
CAP. 24. DE REGULIS DESERVIENTIBUS CONSEQUENTIIS QUIBUS INFERTUR ALIQUID ESSE DEFINITIONEM ALICUIUS. | |
His visis ponendae sunt quaedam regulae deservientes consequentiis quibus infertur aliquid esse definitionem alicuius vel non esse. | |
Et primo, quibus infertur aliquid esse definitionem alicuius indicantem quid rei, datam per genus et differentias essentiales, vel non esse. Est igitur una regula talis: si definitum sit commune alicui rei simplici per carentiam compositionis ex materia et forma, non definitur tali definitione. | |
Unde sequitur: angelus est simplex, `igitur animal rationale' ƿ non est talis definitio angeli. Et hoc est, quia nullum simplex habet differentiam essentialem, cum semper differentia essentialis indicet partem essentialem illius cuius est. | |
Ex isto sequitur quod nullum accidens definitur tali definitione, sicut probat Philosophus, VII Metaphysicae, et ideo sola species communis praecise substantiis compositis ex materia et forma definitur tali definitione. | |
Alia regula est: illud in quo ponitur pro genere aliquid commune omnibus, vel etiam pro differentia aliquid commune omnibus eiusdem generis, non est definitio. Et ideo sequitur `ens ponitur in ista oratione: ens sensibile rationale; igitur ens sensibile rationale non est definitio hominis', eo quod ens est commune omnibus et ponitur loco generis. | |
Similiter sequitur `unum ponitur in ista oratione: animal unum rationale; igitur animal unum rationale non est definitio hominis', quia unum, quod est commune omnibus substantiis, ponitur loco differentiae. | |
Ratio primae partis istius regulae est, quia omne positum in definitione tali debet separare definitum ab aliquo; hoc est, debet esse medium concludendi negationem alicuius de definito, tale autem non potest esse aliquid commune omnibus. | |
Ratio secundae partis est, quia nihil commune omnibus eiusdem generis potest esse differentia essentialis alicuius, quia nullum genus praedicamentale est in quo omnia sint composita ex materia et forma. | |
Tertia regula est ista: oratio cuius pars indicat totam essentiam rei, non est definitio ipsius, quia in tali ponitur aliquid superfluum quod non debet poni in definitione. Sciendum quod quaedam definitio data per genus et differentiam indicat explicite et complete essentiam rei; ita scilicet quod nihil est pars essentialis rei quin distincte exprimatur per aliquam partem, scilicet per aliquam differentiam positam in definitione. | |
Et talis definitio debet componi ex genere et tot differentiis essentialibus quot sunt partes esƿsentiales rei; ita scilicet quod si sint duae partes essentiales, puta materia et forma, debent poni duae differentiae cum genere; si sint plures formae et materiae, debent poni tot differentiae quot sunt formae cum una differentia exprimente materiam, et ista est completissima definitio. | |
Et quando est aliqua oratio cuius aliqua pars sic indicat essentiam rei, non est illa oratio definitio. Et talis definitio hominis, si in homine sit materia et duae formae substantiales, scilicet sensitiva et intellectiva, est ista `substantia materialis, sensibilis, rationalis'. | |
'Substantia' enim est genus, `materiale' exprimit materiam, `sensibile' autem exprimit animam sensitivam et `rationale' animam intellectivam. Alia est definitio quae non distincte et explicite indicat essentiam rei sed imperfecte, qualis est ista definitio hominis `corpus rationale'; et similiter ista `animal rationale'. | |
Nam per neutram istarum habetur explicite an in homine sint plures formae vel non. Et quando est aliqua oratio cuius aliqua pars isto secundo modo accipiendo `indicare essentiam rei' indicat essentiam rei, bene poterit esse definitio. | |
Et ideo primo modo accipit Philosophus `in dicare essentiam rei' et non secundo modo. | |
Aliqua autem dicta Aristotelis, quae videntur esse contra ista VII Metaphysicae, solventur ibidem. Quarta regula est quod convertibile, non indicans essentiam rei, non est definitio ipsius, isto modo accepta definitione. | |
Quinta regula est quod illa oratio in qua ponitur aliquid importans aliquid extrinsecum rei, non est definitio ipsius, isto modo accepta definitione. Sexta regula est quod si differentia praeponatur generi, non est definitio ipsius. Septima regula est: si definitio non convertitur cum definito, non ƿ est definitio ipsius, poterit tamen esse definitio alicuius inferioris vel superioris. | |
Notandum quod secunda regula et tertia et quinta et septima valent ad destruendum quamcumque definitionem, quocumque modo accipiatur. Ex praedictis potest elici descriptio definitionis isto modo dictae, quia definitio isto modo dicta est `oratio composita ex genere diviso per differentiam indicantem materiam cum differentia vel differentiis indicante vel indicantibus formam vel formas'. Aliae autem definitiones quae componuntur ex genere proximo et differentia ultima, non sunt ita completae definitiones. | |
Praeter istam definitionem est alia definitio, non importans aliquid extrinsecum rei, quae non differt ab ista definitione nisi in hoc quod in definitione, de qua dictum est, ponuntur differentiae in concreto, quae in recto sunt de definito praedicabiles. | |
In alia autem definitione ponuntur abstracta in obliquo, correspondentia differentiis essentialibus. | |
Et talis est definitio ista `substantia composita ex materia et anima sensitiva et intellectiva'. Ista enim est definitio hominis, in qua ponuntur abstracta correspondentia istis concretis `materiale', `sensibile', `rationale'. | |
Sciendum est tamen quod ista abstracta non correspondent secundum vocem illis concretis, nec hoc requiritur, sed sic correspondent quod sunt synonyma cum abstractis eorum, vel essent synonyma si abstracta secundum vocem correspondentia illis concretis essent imposita. | |
Et utrumque istorum sufficit ad definitionem illo modo dictam. | |
Ex isto sequitur quod ex praedictis patere potest quid sentiendum est de definitione isto modo dicta per ea quae dicta sunt de prima definitione. Est autem notandum quod quamvis per differentias essentiales exprimantur omnes partes rei quoad primam definitionem, et per abstracta in obliquo exprimantur etiam omnes partes rei quoad secundam definitionem, tamen praeter differentias et praeter talia abstracta oportet ponere genus, quia de ratione definitionis est quod per eam convenienter ƿ respondeatur ad quaestionem factam per quid de definito; hoc autem non potest fieri convenienter sine genere, cum nulla differentia, nec aliquod tale abstractum, praedicetur in quid de aliquo tali definito. | |
Notandum etiam quod eiusdem possunt esse plures definitiones tales, quando scilicet omnino idem significant, quamvis diverso modo, quia scilicet una pars unius definitionis significat aliquid in recto et alia pars alterius definitionis significat idem in obliquo. | |
Similiter, quod eiusdem sunt plures definitiones, quarum una sit completissima et alia non completissima, non est inconveniens; sed quod eiusdem sint plures definitiones completissimae, habentes partes quae habent eundem modum significandi, puta quod omnes partes utriusque definitionis sumantur in recto vel utriusque aliquae in recto, aliquae in obliquo, est inconveniens. | |
Et isto modo et non alio negat Philosophus eiusdem rei esse plures definitiones. | |
Praeter istas definitiones est alia definitio quae componitur ex nominibus exprimentibus partes integrales. Et definitio isto modo dicta datur communiter in mathematica. Et est sciendum quod numquam talis definitio datur nisi quando nomen convenit toti et non cuilibet parti, cuiusmodi est hoc nomen `triangulus'; nam tres lineae sunt partes integrales trianguli, et tamen totum vocatur triangulus et nulla pars, scilicet nulla linea, est triangulus. | |
Et propter istam rationem ista definitio magis indicat quid nominis quam quid rei; nam definitio quae proprie indicat quid rei non potest competere alicui nisi conveniat omnibus quae sunt eiusdem speciei specialissimae, dictae in quid de eis; talis autem definitio non sic competit omnibus eiusdem speciei specialissimae, dictae in quid de eis. | |
Verbi ƿ gratia si definiatur mare sic `mare est congregatio aquarum', ista definitio non competit omnibus eiusdem speciei specialissimae cum illa re quae est mare; nam `aqua', quae est species specialissima, dicitur in quid de illa re quae est mare, et similiter de qualibet sui parte, et tamen `mare' non competit illis omnibus. | |
Et propter hoc ista definitio non ita proprie indicat quid rei sicut praedictae definitiones. |