Authors/Ockham/Summa Logicae/Book III-3/Chapter 25
From The Logic Museum
< Authors | Ockham | Summa Logicae | Book III-3
Jump to navigationJump to search
Latin | English |
---|---|
CAP. 25. DE DEFINITIONE DATA PER ADDITAMENTUM. | |
Sequitur videre de definitione data per additamentum. Et est sciendum quod semper in tali definitione debet poni genus definiti cum aliqua differentia accidentali. | |
Aliquando tamen aliqua differentia accidentalis in ea posita est propria sibi et aliquando nulla differentia accidentalis est propria sibi. Exemplum primi: si albedo definiatur sic `albedo est color disgregativus visus', nam `disgregativum visus' est differentia accidentalis propria albedini et se cum convertibilis. | |
Exemplum secundi: si ternarius definiatur sic `ternarius est numerus impar utrobique primus'; nam `impar' non convertitur cum ternario; nec `utrobique primus', quia convenit binario. | |
De tali definitione dantur aliquae regulae. | |
Una est quod non debet dari talis definitio per ignotiora, quia talis definitio datur causa innotescendi, nihil autem notificatur per ignotius. ƿ Ex isto autem sequuntur aliquae regulae. Una est quod unum contrariorum non definitur per reliquum; quod est verum de contrariis positivis. Et ratio est, nam licet unum contrariorum aliquando sit perfectius alio, et ita aliquo modo notius secundum naturam, non est tamen tale notius quoad nos; quod tamen requiritur ad definitionem, ex quo definitio datur ut nobis innotescat definitum. Alia regula sequitur, scilicet quod habitus non definitur per privationem, quia semper privatio praesupponit notitiam habitus; et ita privatio non est notior habitu, et per consequens non definit ipsum. Alia regula sequitur, quod permanens non definitur per successivum, quia semper successivum praesupponit notitiam permanentis. | |
Alia regula sequitur, quod oppositum non definitur per oppositum. | |
Quod est verum de oppositis contrarie et de omnibus oppositis absolutis, sed de oppositis privative non est verum, nam semper privatio per habitum definitur. Aliae regulae multa ponuntur V Topicorum circa istam materiam, de quibus ad praesens supersedeo. |