Authors/Ockham/Summa Logicae/Book III-3/Chapter 27

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search


Latin English
CAP. 27. DE REGULIS PER QUAS POTEST PROBARI ALIQUID ESSE SPECIES ALICUIUS.
Post regulas per quas probari potest aliquid esse genus vel definitio vel proprium alicuius, videndum est de regulis per quas potest probari aliquid esse species alicuius. Et est una regula talis: quod non praedicatur in quid de aliquo, non est species illius. Et ideo sequitur `album non praedicatur in quid de homine, igitur album non est species hominis'. Notandum est quod multae sunt species quae non praedicantur in quid de quibuscumque nominibus propriis rerum quarumcumque, nec de pronominibus demonstrantibus res quascumque; sicut quantitas non praedicatur in quid de quibuscumque nominibus, nec de pronomine ƿ demonstrante quamcumque rem. Unde quacumque re demonstrata haec non est in quid `haec est quantitas'. Et ita est de multis, quia de omnibus speciebus connotativis et relativis.
Alia regula est: quod praedicatur de omnibus, non est species alicuius. Et ideo ens et unum et huiusmodi non sunt species alicuius. Alia regula est: illud de quo non praedicatur in quid aliquod praedicamentum, non est species alicuius. Intelligendum est quod sicut genus multipliciter dicitur, ita et species multipliciter accipitur. Et ideo ista regula non est intelligenda de omni specie, sed de illa quae non est per se communis partibus essentialibus aliarum rerum; sicut unum commune omnibus formis ignis non recipit praedicationem in quid alicuius praedicamenti, et tamen potest vocari species, eo quod est praedicabile in quid respectu omnium formarum particularium.
Species igitur, ad praesens, accipitur dupliciter: uno modo pro omni praedicabili in quid de pluribus differentibus numero, et hoc sive significata per ista differentia numero sint nata esse Partes essentiales alicuius sive non.
Et isto modo materia est species et similiter anima intellectiva, et ita de multis aliis.
Alio modo accipitur pro illo quod est praedicabile de pluribus talibus in quid, et importata non sunt nata esse partes essentiales alicuius. Et ita anima intellectiva non est species.

Notes