Authors/Ockham/Summa Logicae/Book III-3/Chapter 28
From The Logic Museum
< Authors | Ockham | Summa Logicae | Book III-3
Jump to navigationJump to search
Latin | English |
---|---|
CAP. 28. DE REGULIS PER QUAS PROBARI POTEST ALIQUID ESSE DIFFERENTIA ALICUIUS. | |
Circa differentiam dantur aliquae regulae. Una est talis: quod praedicatur in quid de aliquo, non est differentia illius. Et ideo sequitur ƿ `anima intellectiva praedicatur in quid de animabus intellectivis, ergo anima intellectiva non est differentia'. Intelligendum est quod ista regula est intelligenda de illo quod praedicatur in quid de aliquo pronomine denotante rem unam; sicut haec est in quid `haec est anima intellectiva'; et haec similiter `haec est forma', denotando formam. Sed non est intelligenda regula de illo quod praedicatur in quid de pronomine sumpto cum eodem communi; unde haec est praedicatio in quid `hoc rationale est rationale', sicut haec est in quid `hoc quantum est quantum'. Alia regula est: illud quod non importat partem rei essentialem, videlicet materiam vel formam, non est differentia alicuius. | |
Et ideo sequitur `disgregativum visus non importat partem rei talem, igitur non est differentia'. Intelligendum quod ista regula est intelligenda de differentia essentiali et non de differentia accidentali, nam aliquid poterit esse differentia accidentalis, quamvis non importet partem essentialem rei, sed sufficit quod importet accidens vel causam vel effectum vel aliquid huiusmodi. | |
Alia regula est quod illud quod non dividit aliquod genus, non est differentia alicuius, nam omnis differentia est alicuius generis divisiva. | |
Et hoc est verum tam de differentia essentiali quam de differentia accidentali. Et ideo sequitur `creativum non dividit aliquod genus, ergo creativum non est differentia Dei'. | |
Ex isto sequitur quod aliquae passiones sunt differentiae accidentales suorum subiectorum et aliquae non. Illae enim passiones quae sunt propriae aliquibus speciebus contentis sub genere, sunt differentiae accidentales earum, sicut `disgregativum visus' est tam passio quam differentia accidentalis albedinis. | |
Aliae autem, cuiusmodi sunt passiones Dei et entis et huiusmodi, non sunt differentiae sed passiones tantum; et si aliquando in auctoribus vocentur passiones differentiae, multum extensive loquuntur de differentia. | |
ƿ Alia regula est quod illud quod non habet differentiam condividentem, non est differentia, et ideo sequitur `unum non habet differentiam condividentem, ergo unum non est differentia entis'. | |
Notandum quod ista regula non est intelligenda de differentia essentiali. Aliquando enim contingit quod differentia essentialis non habet differentiam essentialem condividentem; sicut `materiale' est differentia essentialis corporis, et tamen non habet differentiam essentialem condividentem, quia species opposita, pro eo quod est communis rebus simplicibus carentibus compositione ex materia et forma, non habet differentiam essentialem. Et ideo intelligenda est regula sic, quod illud quod non habet differentiam condividentem, nec essentialem nec accidentalem, non est differentia. Alia regula est quod negatio non est differentia alicuius. Ista regula intelligenda est de differentia essentiali, quia nulla negatio nec aliquid negativum est differentia alicuius essentialis. | |
Poterit tamen esse differentia accidentalis alicuius. Alia regula est: illud quod contingenter praedicatur de aliquo, non est differentia ipsius; et ideo sequitur `ridere contingenter praedicatur de homine, igitur ridere non est differentia hominis'. Notandum quod illud quod contingenter praedicatur de aliquo, ipso exsistente, hoc est dum esse exsistere verificatur de illo, non est differentia ipsius; sicut dum haec est vera `homo est' haec poterit esse vera `homo non ridet', et ideo ridere non est differentia hominis. | |
Verumtamen illud quod contingenter praedicatur de aliquo, quia scilicet potest ab eo negari vere dum de illo negatur esse exsistere, bene poterit esse differentia illius; sicut `rationale' est differentia hominis, et tamen contingenter praedicatur de homine. | |
Haec enim est contingens `homo est rationalis', nam quando haec est falsa `homo est', haec etiam est falsa `homo est rationalis'. | |
Sed impossibile est quod haec sit falsa `homo est rationalis' dum haec est vera `homo est'. Alia regula est quod illud quod non constituit speciem aliquam, ƿ non est differentia alicuius; sicut album non constituit speciem hominis, ideo album non est differentia hominis. | |
Intelligendum est quod differentia, proprie loquendo, non constituit speciem aliquam, quia differentia non est pars nec de essentia alicuius speciei, sed quando dicitur `differentia constituit speciem' accipitur `constituere' improprie pro illo quod definit speciem. | |
Et sic verum est quod illud quod non constituit speciem, hoc est quod non definit speciem, non est differentia illius. Et istud est verum tam de differentia essentiali quam de differentia accidentali, sed diversimode. | |
Nam illud quod non constituit speciem, id est non definit speciem definitione proprie dicta, non est differentia essentialis, sicut illud quod non constituit speciem, hoc est non definit speciem definitione data per additamentum, non est differentia accidentalis. |