Authors/Ockham/Summa Logicae/Book III-3/Chapter 29
From The Logic Museum
< Authors | Ockham | Summa Logicae | Book III-3
Jump to navigationJump to search
Latin | English |
---|---|
CAP. 29. DE EODEM ET DIVERSO. | |
Aristoteles, VII Topicorum, tractat de `eodem' et `diverso', tamquam de annexis problemati de definitione, ideo post definitionem, genus, speciem et differentiam sunt de istis aliqua pauca dicenda. Sed primo videndum est quo modo in proposito accipitur `idem', ex quo patebit quo modo accipitur `diversum'. Et est sciendum quod non accipitur in proposito `idem' pro non-distincto, sed `esse idem' in proposito est idem quod habere eandem definitionem. | |
Unde aliqua in rei veritate sunt plura, et tamen quia habent eandem definitionem dicuntur `idem'; sicut nomina synonyma in rei veritate sunt multa et non unum, nec indistincta, immo in rei veritate sunt distincta, et tamen dicuntur `idem', quia habent eandem definitionem et quia significant idem, vel quia unum est definitio alterius, et ita ƿ hoc nomen `idem' verificatur de illis, sive supponant pro se ipsis sive pro suis significatis. | |
Sed aequivoce accipitur `idem' in illis propositionibus; nam in ista propositione `tunica et vestis sunt idem', si termini supponant personaliter et pro re, tunc importatur quod illa res quae significatur per tunicam et illa quae significatur per vestem sunt una res et non plures. | |
Si autem termini supponant materialiter vel simpliciter, tunc importatur quod termini sunt idem; non quidem quod sint unum et non plura, quia in rei veritate sunt plures termini, sed denotatur quod habent eandem definitionem. | |
Et ita patet quod `idem' aequivoce accipitur in diversis locis a Philosopho. Est tamen advertendum quod ex hoc ipso quod de aliquibus verificatur `idem', accipiendo sicut accipitur in proposito et VII Topicorum, sequitur quod de illis verificatur `esse idem' accipiendo `idem' aliter, quando scilicet ista supponunt personaliter. Sed e converso non sequitur. Non enim sequitur `homo et album sunt idem numero, hoc est, sunt unum numero et non multa, ergo isti termini habent eandem definitionem'. Et ideo non sequitur `homo et album sunt idem, sumptis terminis significative, igitur homo et album sunt idem si homo et album non supponunt personaliter sed materialiter vel simpliciter', qualitercumque accipiatur `idem'. E converso autem bene sequitur; nam sequitur: isti termini `tunica' et `vestis' habent eandem definitionem, igitur tunica et vestis sunt idem numero. Quod autem haec sit intentio Aristotelis patet, nam accipiendo `idem' pro `eodem numero', manifestum est quod terminare problema de accidente, est terminare problema de eodem et diverso. Nam sequitur convertibiliter `homo est albus, igitur homo et album sunt idem numero', et e converso. | |
Et sequitur `homo non est albus, igitur ƿ homo et album non sunt idem numero', et e converso. Et ita eaedem regulae quae deserviunt uni propositioni, et alteri. Accipiendo autem `idem' pro `eadem specie', regulae deservientes speciei deserviunt | |
'eodem' taliter accepto. Et manifestum est quod de isto non loquitur Philosophus in VII Topicorum, nam secundum eum, ibidem, quando unum potest esse sine altero, non sunt idem; et tamen manifestum est quod talia sunt idem specie. | |
Similiter, accipiendo `idem' pro `eodem genere', manifestum est quod regulae deservientes generi deserviunt `eidem' sic accepto. Et ideo remanet quod `esse idem' in proposito est `habere eandem definitionem', ut regulae deservientes definitioni deserviant huic termino `idem', quamvis non omnes. | |
Propter quod Philosophus, I Topicorum, problema de `eodem et diverso' reducit ad definitionem, et vult quod ostenso quod aliquid est definitio, ostenditur quoniam est `idem', sed non e converso. | |
Et tamen definitio non est eadem res cum definito; igitur praedicto modo accipitur ibi | |
'idem'. Et iste est unus modus `eiusdem numero', quia scilicet de talibus, supponentibus significative, praedicatur `idem numero'. |