Authors/Ockham/Summa Logicae/Book III-3/Chapter 39

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search


Latin English
CAP. 39. DE REGULIS PERTINENTIBUS AD ARTEM OBLIGATORIAM. ET PRIMO DE INSTITUTIONE.
Quoniam logici circa obligationes et insolubilia speciales faciunt difficultates, ideo ad istius
Summae completionem, quae de omni modo arguendi generalem tradit notitiam, sunt aliqua brevia perscrutanda.
Et primo disserendum est de obligationibus. Est autem primo sciendum quod obligatio sic definitur a mulƿtis: ``Obligatio est praefixio enuntiabilis secundum aliquem statum.
Quando enim aliquis ex consensu proprio obligatur ab opponente ad aliquid in disputatione ad quod prius non erat obligatus, tunc fit sibi obligatio. Obligationis autem multae species assignantur, scilicet institutio, petitio, positio, depositio, dubitatio et `sit verum'.
Institutio est nova alicuius vocabuli impositio pro tempore disputationis et non ultra duratura.
Et potest ex tali institutione accidere utilitas, quia per talem institutionem quandoque fit brevior disputatio et locutio; quandoque debet fieri disputatio de re innominata, et tunc utile est disputantibus pro tempore disputationis sibi certum nomen imponere; quandoque autem fit talis institutio a sophistis ad decipiendum respondentem.
Et ad obviandum eis, rationabiliter respondendo, de ista specie dantur aliquae regulae. Una est quod numquam pars potest significare totum cuius est pars. Sed ista regula capit instantiam, nam in ista propositione `omnis propositio est vera' subiectum significat totam propositionem. Similiter, idem potest significare se; igitur pars, eadem ratione, potest significare totum. Antecedens patet, nam hoc nomen `vox' significat omnem vocem, et per consequens se ipsam; similiter hoc nomen `nomen' significat omnia nomina, quia omni nomini competit definitio nominis, igitur significat se ipsum. Ideo dicendum est quod quamvis pars possit significare totum cuius est pars, tamen talis institutio non est semper admittenda.
Quando enim per unicam institutionem partis, habentis eandem suppositionem, totum significatum mutaretur a veritate in falsitatem et e converso, tunc non est talis institutio admittenda.
ƿ Et per hoc solvitur hoc sophisma: significet a praecise istud totum `a significat falsum'; et tunc quaeratur an a significet verum vel falsum. Si verum, igitur cum a non sit aequivocum, haec est falsa `a significat falsum'; et institutum est quod a significet hoc totum `a significat falsum'; ergo a significat falsum.
Si autem a significat falsum, ergo haec est vera `a significat falsum'; et a significat hoc; igitur a significat verum. Respondendum est quod ista institutio non est admittenda, pro eo quod haec oratio `a significat falsum', quae est falsa quando a nihil significat, mutaretur in veritatem si praecise imponeretur a ad significandum hoc totum et nihil aliud.
Et si dicatur quod hoc est possibile quod a significet hoc totum; sed omne possibile est ponibile; igitur potest poni. Ponatur igitur, et redit argumentum: Dicendum est quod differentia est inter institutionem et positionem.
Unde quia possibile est quod a significet hoc totum `a significat falsum', ideo est ponibile, et ipso posito in esse nullum accidit impossibile. Unde quando accipis `aut a significat verum aut falsum', respondendum est quod neque significat verum neque falsum.
Et potest responderi quod significat tam verum quam falsum, quia isto posito stante potest utrumque esse verum.
Nam isto posito stante poterit a significare praecise homines, et tunc dico quod a neque significat verum neque falsum, sed tunc a habebit suppositionem personalem et supponet praecise pro hominibus.
Poterit etiam a significare idem quod `propositio', et tunc dicendum est quod a significat tam verum quam falsum.
Quod non est inconveniens. Et si dicatur: omnia ista stant simul `a significat hoc totum: a significat falsum', et `a nihil aliud significat quam hoc totum'; et omnia compossibilia possunt simul esse vera; igitur possunt poni si possunt simul esse vera: Potest dici quod ista stant simul, et ideo possunt poni; sed ipsis positis negandum est omne repugnans eis.
ƿ Et ideo istis positis si arguatur `aut a significat verum aut falsum' respondendum est nec concedendo nec negando nec dubitando, sed respondendum est quod propositum nec est verum nec falsum.
Sicut aliquo posito, si proponatur `homo --- asinus', et petatur responsio, respondendum est quod non est respondendum nec concedendo nec negando nec aliquo alio modo, proprie accipiendo responsionem.
Et si dicas quod istis positis haec est vera `a significat verum vel falsum', igitur ipsa propositio est concedenda, et per consequens altera pars est concedenda: Dicendum est quod ista `a significat verum vel falsum' nec est vera nec falsa, istis positis.
Unde in isto casu ad quamlibet talem orationem respondendum est ac si non esset propositio vel oratio significativa. Et per consimilem modum posset responderi ad multa alia sophismata quae difficilia sunt, nisi exercitatis multum in arte obligatoria; quae, quia non sunt multum usitata in theologia, pertranseo.

Notes