Authors/Ockham/Summa Logicae/Book III-3/Chapter 40

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search


Latin English
CAP. 40. DE SECUNDA SPECIE OBLIGATIONIS, QUAE DICITUR PETITIO.
Alia species obligationis assignatur petitio, quae obligat ad aliquem actum pertinentem ad officium respondentis exercendum ab eodem. Sicut si opponens dicat `peto quod concedas primam propositionem proponendam a me esse veram'; quae petitio recipienda est, quia non obligat ad impossibile respondentem. Et potest esse regula in ista specie obligationis quod nulla petitio est admittenda nisi cui respondens satisfacere potest durante petitione, et quaelibet talis est admittenda.
Unde in ista specie potest concedi falsum impossibile, etiam bene respondendo; sicut si petas quod conceƿdam hominem esse bovem et proponas istam `homo est irrationalis', in tempore obligationis est concedenda, quia petita est, consequenter saltem.
Et hoc sufficiat de ista petitione, pro eo quod non habet magnum locum in scientiis particularibus.

Notes