Authors/Ockham/Summa Logicae/Book III-3/Chapter 4
From The Logic Museum
< Authors | Ockham | Summa Logicae | Book III-3
Jump to navigationJump to search
Latin | English |
---|---|
CAP. 4. DE REGULIS PER QUAS TENENT CONSEQUENTIAE INFERENTES UNIVERSALEM NEGATIVAM. | |
Positis aliquibus regulis per quas tenent enthymemata inferentia universalem affirmativam ex affirmativa, --- quamvis aliae multae possent poni, de quibus tangetur inferius ---, ponendae sunt regulae per quas tenent consequentiae inferentes universalem negativam ex negativa: et primo, quae deserviunt universalibus respectu quorumcumque praedicatorum. | |
Est autem una regula talis: a superiori distributo ad inferius distributum negative est consequentia simplex, qualecumque sit illud inferius: sive sit inferius per se sive per accidens. | |
Unde bene sequitur `nullum animal currit, igitur nullus homo albus currit et nullus asinus currit'. Ex quo patet quod tales consequentiae sunt bonae `nullum animal est ens per accidens, igitur nullus homo albus est ens per accidens'; `nullus homo est ens diminutum, igitur nullus homo intellectus est ens diminutum', et sic de aliis. | |
Aliae regulae sunt quod a definitione ad definitum cum distributione et negatione, et a descriptione ad descriptum et e converso, et a nominis interpretatione ad interpretatum est bona consequentia, et etiam ab uno convertibilium ad reliquum distributive et negative est bona consequentia. | |
Illa autem quae dicta sunt in primo capitulo huius partis circa illas regulas, intelligenda sunt etiam circa istas quae non sunt hic expressae. Similiter, a differentia superioris ad inferius et a definitione supeƿrioris ad inferius negative cum distributione tenet consequentia. | |
Et sunt regulae istae intelligendae sicut priores. |
|