Authors/Ockham/Summa Logicae/Book III-3/Chapter 41

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search


Latin English
CAP. 41. DE TERTIA SPECIE OBLIGATIONIS, QUAE DICITUR POSITIO. QUOMODO DIFFERT A CASU?.
Tertia species obligationis vocatur positio. Circa quam est primo sciendum quod positio differt a casu, quia casus non obligat ad sustinendum aliquid tamquam verum.
Unde et quandoque casus et positio sunt respectu oppositorum. Sicut sit Sortes in rei veritate albus, et ponatur ista `Sortes est niger'. Tunc enim est casus quod Sortes est albus, et positum est quod Sortes est niger; et ita positio obligat ad sustinendum istam tamquam veram `Sortes est niger', et casus tunc non obligat ad sustinendum istam tamquam veram `Sortes est albus'. Item, casus semper debet esse de re, et de re particulari, positio autem potest esse unius propositionis indefinitae vel particularis.
Sicut si velim tibi ponere casum, non debeo dicere `ponatur quod homo currit', sed oportet certificare, puta quod iste homo currit vel ille, ita quod a currat. Sit a nomen proprium illius. Sed in positione possum tibi ponere istam `homo currit' vel istam `aliquis homo currit'.
Circa casum igitur sunt aliquae regulae. Una est quod casus numquam est recipiendus ad sustinendum nisi fiat certificatio de aliquo particulari.
Alia est quod numquam casus est recipiendus ad sustinendum nisi possibile.
Alia regula est quod numquam est casus recipiendus ad sustinendum ƿ qui repugnat actui responsionis. Unde si aliquis velit tibi ponere istum casum quod tu sis mortuus et velit quod tu sustineas istum casum, non debes eum recipere, quia repugnat actui responsionis.
Non enim stant simul quod tu sis mortuus et quod tu sibi respondeas, et ideo talis casus non est admittendus, tamen tale ponibile est admittendum. Positio igitur obligat ad sustinendum aliquam propositionem eo modo quo propositio vera debet sustineri a respondente. Et consistit ars ista in hoc quod in principio debet aliqua propositio poni, deinde debent propositiones proponi secundum quod placet opponenti, ad quas debet respondens respondere concedendo vel negando vel dubitando vel distinguendo.
Quibus responsionibus datis debet opponens, quando sibi placet, dicere: cedat tempus. Hoc est, cesset tempus obligationis. Et tunc videndum est an respondens bene responderit vel non. Sicut pono tibi istam propositionem `animal currit', deinde propono `homo currit'; si eam concedas, dico: cedat tempus.
Et probo quod male respondisti, quia concessisti falsum et impertinens, --- sit ita quod nullus homo currat ---, ergo male respondisti. Sed iste modus opponendi et respondendi non servatur quando ponitur casus, propter quod differt casus a positione. Scito tamen quomodo respondendum est facta aliqua positione, potest leviter sciri quomodo respondendum est posito aliquo casu, et ideo sufficiat pro nunc de positione tractare. Circa quam sciendum est quod positio quaedam est possibilis et quaedam impossibilis. Positio possibilis est quando ponitur propositio falsa contingens vel propositio contingens dubia.
Et circa istam positionem dantur multae regulae. Una est quod omne positum in tempore positionis propositum, sciƿtum esse tale, est concedendum absolute si ipso proposito non habeat plures sensus quam quando per se profertur. Et per hoc solvitur hoc sophisma: ponatur ista `alterum istorum est verum', demonstratis istis duobus `Ioannes est episcopus', `Ioannes sedet'. Deinde proponatur ista `unum istorum est verum'; haec est concedenda, quia sequens. Deinde proponatur ista copulativa `unum istorum est verum et alterum istorum est verum'. Si neges istam et concessisti istam partem `unum istorum est verum', igitur oportet te negare alteram partem, et ita negas positum. Si concedas, concedis tibi dubium. Dicendum est quod ista copulativa non est concedenda, sed est distinguenda, eo quod in secunda parte li alterum potest esse nomen infinitum, et tunc est copulativa vera et concedenda; vel potest esse relativum, et tunc est neganda. Et est hic tertius modus amphiboliae, quia oratio per se posita non est multiplex et posita cum alia est multiplex.
Alia regula est: omne sequens ad positum vel bene concessum vel bene concessa, vel oppositum vel opposita bene negatorum, scitum esse tale, est concedendum si proponatur. Verumtamen ista propositio `omne sequens ex posito est concedendum' non est semper concedenda; sicut si ponatur ista `nihil est tibi positum' et proponatur ista `omne sequens ex posito est concedendum', neganda est tamquam repugnans posito.
Alia regula est: omne repugnans posito vel bene concesso vel bene concessis, vel opposito bene negati vel bene negatorum, in tempore positionis propositum est negandum, si non sit multiplex quando proponitur.
Alia regula est: ad omnem propositionem impertinentem, hoc est quae nec est sequens nec repugnans posito vel alicui bene concesso vel ƿ bene negato, respondendum est secundum sui qualitatem.
Hoc est, si sit vera, concedenda est; si falsa, neganda; si dubia, respondendum est dubie; si sit multiplex, distinguenda est. Ex praedictis regulis sequitur quod idem uno loco propositum est concedendum et si alio loco proponeretur esset negandum; sicut posita ista propositione `Sortes currit', et proponatur ista `tantum ista propositio est tibi posita', haec est concedenda, quia vera est et impertinens.
Si autem primo proponeretur ista `aliqua propositio falsa est tibi posita', ista esset concedenda, quia vera est et impertinens. Et si postea proponeretur ista `tantum ista propositio est tibi posita', esset neganda, quia repugnat posito et bene concesso.
Et ita ordo propositionum propositarum in arte obligatoria est necessario attendendus.
Ex praedictis etiam patet quod concessa una indefinita, non oportet concedere aliquam singularem primo loco propositam. Sicut posita ista `homo currit', non oportet aliquam singularem concedere primo loco propositam; immo omnes ordinate propositae negari possunt praeter unam, scilicet praeter ultimam, quia illa concedenda est, eo quod sequitur ex posito et oppositis bene negatorum. Sic etiam disiunctiva est concedenda, et tamen neutra pars eius primo loco proposita est concedenda.
Alia regula est quod posito possibili numquam est necessarium negandum nec impossibile concedendum. Quae intelligenda est de necessario quod semper fuit necessarium ante tempus obligationis et de impossibili quod fuit impossibile ante tempus obligationis et non de illo quod devenit necessarium vel impossibile infra tempus obligationis, quia tale necessarium potest negari et impossibile concedi, eo quod durante tempore obligationis est uniformiter respondendum ad eandem propositionem postquam semel est responsum ad eam.

Notes