Authors/Ockham/Summa Logicae/Book III-3/Chapter 43

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search


Latin English
ƿ CAP. 43. DE QUARTA SPECIE OBLIGATIONIS, QUAE DICITUR DEPOSITIO.
Quarta species obligationis ponitur depositio. Et est depositio obligatio ad sustinendum aliquam propositionem tamquam falsam. Sicut si haec sit vera `rex sedet', et deponas, hoc est sustineas istam tamquam falsam. Unde circa istam obligationem istae sunt regulae: omne depositum sub forma depositi, propositum in tempore depositionis, est negandum; omne antecedens ad depositum est negandum; omne contradicens deposito est concedendum; ad sequens et ad omne impertinens et ad repugnans, quod non est contradictorium nec convertibile cum contradictorio, respondendum est secundum sui qualitatem.

Notes